monumenta.ch > Walafrid Strabo > 27
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXVII. [Miraculum tabulae incremento monstratum.]

1 Contigit autem quadam die, dum in construendo oratorio cum fratribus laboraret, ut tabula quaedam parieti imponenda brevior caeteris mensura palmorum quatuor appareret. Quam dum eiusdem operis artifices vellent adiicere, beatus Gallus virtutis quam in Domino habebat sibi conscius, iussit eos ab opere disiungere, et domum ad percipiendam secum refectionem quam Dominus praeparavit intrare. Quibus secundum iussionem eius facientibus, benedictum panem manu sua porrexit.
2 Post prandium autem cum omnes pariter opus repeterent imperfectum, invenerunt tabulam quam propter sui brevitatem pridem abiicere voluerunt, caeteris omnibus longiorem mensura dimidii pedis; et admiratione de eo quod evenerat habita, lignum quod mirabili creverat modo in loco suo parieti aptaverunt. Quod ipsum longo deinceps tempore a fidelibus expetitum, Domino faciente, dentium doloribus efficaciter medebatur, praeter antiqui commemorationem miraculi, novis semper effectibus honorandum.
3 In quo facto meritorum eius magnitudinem, et orationis possumus pensare virtutem; quia et lignum aridum contra naturam incrementis auctum est, et ne vetus aboleretur miraculum, rediviva signorum attestatione semper est repetitum.
Walafrid Strabo HOME

bav846.73 bsb109317.254 csg560.117 csg562.40 csg564.74 csg572.52 zhlP00334.55r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik