monumenta.ch > Walafrid Strabo > 26
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXV. <<<     >>> XXVII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXVI. [Ut transitum beati Columbani sanctus Gallus sicut prius per visionem cognoverat, ita post discipuli legationem factam comperit.]

1 Tempore subsequenti coepit virtutum cultor eximius oratorium construere, mansiunculis per gyrum dispositis ad commanendum fratribus, quorum iam duodecim monastici sanctitate propositi roboratos doctrina et exemplis ad aeternorum desideria concitavit. Quadam itaque die, dum post laborem matatinalis officii quiescendi gratia lectos suos reviserent, primo diluculo vir Dei vocavit Magnoaldum diaconem suum, dicens illi: Instrue sacrae oblationis ministerium, ut possim divina sine dilatione celebrare mysteria.
2 Et ille: Num, inquit, tu Pater, missam celebrabis? Dixit ergo ad illum: Post huius vigilias noctis cognovi per visionem dominum et Patrem meum Columbanum de huius vitae angustiis hodie ad paradisi gaudia commigrasse. Pro eius itaque requie sacrificium salutis debeo immolare. Et signo pulsato, oratorium ingressi, prostraverunt se in orationem, et coeperunt missas agere et precibus insistere pro commemoratione beati Columbani. Finito sacrae devotionis officio, venerabilis Gallus dixit ad Magnoaldum diaconem: Fili, non tibi grave videatur petitionis meae pondus, sed arripe viam, et Italiam petito, pertransiensque usque ad monasterium quod Bobium nominatur, diligenter perquirito quid actum sit circa abbatem meum.
3 Nota ergo diem et horam, ut si eum compereris esse defunctum, possis agnoscere utrum visio mea veritatis fulciatur effectu. Haec ergo omnia sollicita investigatione perdiscens, regressus nuntiabis mihi. Diaconus ad pedes magistri provolutus, ignotum sibi iter esse conquestus est: sed vir beatus voce blanda eum ne timeret admonuit.
4 Perge, inquiens, et Dominus diriget gressus tuos. Hac consolatione roboratus pii doctoris alumnus praecepto paruit, et accepto benedictionis viatico, viam festinanter aggressus est. Cumque pervenisset ad monasterium ut volebat, invenit omnia ita contigisse sicut Patri suo per visionem fuerant revelata. Mansit autem ibi una nocte, et accepit a fratribus epistolam ad beatum Gallum, continentem venerandi transitum Columbani.
5 Qui et baculum ipsius, quem vulgo cambottam [al. cambuttam, id est, baculum pastoralem] vocant, per manum diaconi transmiserunt, dicentes sanctum abbatem ante transitum suum iussisse ut per hoc notissimum pignus Gallus absolveretur. Dimissus autem ab illis, iter acceleravit, et prospere in omnibus agens, die octava pervenit ad dominum suum et Patrem, ferens epistolam relationis, et absolutionis indicium.
6 Lecta epistola sanctus Gallus charissimi patris amorem pleno retinens corde, lacrymas profudit uberrimas, et collectis fratribus causas moeroris aperuit. Deinde tanti patris memoriam precibus sacris et sacrificiis salutaribus frequentarunt.
Walafrid Strabo HOME

bav846.72 bsb109317.252 csg560.113 csg562.39 csg564.71 csg572.50 zhlP00334.54r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik