monumenta.ch > Walafrid Strabo > 25
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXV. [Promotio et consecratio Ioannis supradicti, et cura quam postmodum sibi exhibuerunt.]

1 Cumque hac attestatione vir sanctissimus in Ioannem cunctorum concitaret amorem (neque enim aliud de illo credere poterant quam quod vir Deo charus asseruit) dux diaconem venire fecit in medium. Tu es, inquiens, Ioannes diaconus? Et respondit: Ego plane. Unde, ait, ducis propaginem generis? Et dixit: In Raetia Curiensi mediocri natalium dignitate sum procreatus.
2 Dux vero ad illum: Potesne, inquit, pontificalis infulae pondus subire? Tunc venerabilis Gallus se pro filio responsurum promisit. Et dum haec mutuo sermonum commercio pertractarent, subtraxit se diaconus, et fugiens, latibulum quaesivit in ecclesia S. Stephani martyris, quae est extra oppidum. Secuti sunt autem sacerdotes cum plebe, et apprehensum lacrymis perfusum felicibus, licet renitentem in praesentiam pontificum pertraxerunt et ducis; et levaverunt omnes pariter vocem, dicentes: Ioannem elegit sibi Dominus pontificem hodie. Et respondit omnis populus: Amen. Episcopi itaque duxerunt eum ad altare, et solemni benedictionis officio ordinaverunt antistitem: consummatoque sacrae promotionis ministerio, rogaverunt eum sacrificii salutaris celebrare mysteria.
3 Praemissis ergo ex more divinae libationis initiis, post lectionem Evangelii rogaverunt venerabilem Gallum ut multitudini quae aderat verbi officio sacrae instructionis pabulum ministraret. Qui assumpto Ioanne episcopo, gradum ascendit, eo videlicet pacto ut ipse quidem aedificationis instrumenta colligeret, episcopus vero ad utilitatem Barbarorum bene prolata interpretando transfunderet.
4 Coepit ergo verbum facere de initio creaturarum, et Adae peccatum pro quo depulsus est de paradiso commemorare. Transiens inde ad diluvium patriarcharum consequenter tempora perstrinxit et actus. Egressum quoque filiorum Israel de Aegypto, et transitum per mare Rubrum, legisque lationem per Moysen, et coelestis alimenti miracula replicavit.
5 Regum deinde successiones et tempora prophetarum breviter attingens, adventus Dominici tempus retexuit. Baptismum etiam Salvatoris et mirabilium eius gloriam commemorans, crucis ignominiam cum impiis insectationum generibus veraci relatione subiunxit. Haec audientes Ecclesiae pastores, cum populi multitudine lacrymas fuderunt uberrimas, et ad invicem dixerunt: Vere Spiritus sanctus locutus est hodie per os viri istius.
6 Ille vero praedicationem perduxit usque ad resurrectionem Christi, et in commemoratione generalis iudicii terminavit. Omnes ergo qui aderant alacri mentis exsultatione repleti, benedicebant Dominum, et ad sua cum gaudio remeabant. Doctor itaque venerabilis manens apud Ioannem episcopum septem diebus, inter multa salutiferae consolationis verba, haec saepius inculcavit: Quem Deus elegit, homo non despiciet: sed erit omnium veneratione sublimis, quem divinum commendat iudicium.
7 Deinde, accepta ab eo benedictione, reversus est ad cellulam suam. Episcopus autem iussit his qui rebus episcopii praeerant ut ad virum Dei cum sibi subiectis venirent, et eius obtemperarent iussioni. Post haec tanto studio charitas mutua servabatur utrinque, ut spiritalis glutino clientelae sibi semper cohaerentes, solo corpore viderentur divisi. Magister paterna sollicitudine, precibus et consilio salutari matheten refovebat; ille vero paterno honore et omni necessitatum subsidio didascalcum sublevabat.
8 Sicque sacra piorum societas aucto crescebat honore, et multiplicato commendabatur amore.
Walafrid Strabo HOME

bav846.71 bsb109317.248 csg560.107 csg562.36 csg564.67 csg572.47 zhlP00334.52v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik