1 | Per idem tempus Ioannes diaconus, perseverans apud venerandum Patrem, prudentiam quae in eo coelitus abundabat, studio sitienti potavit, in absolutione dumtaxat difficilium Scripturae divinae quaestionum, et intemeratae fidei ratione. Operis quoque quotidiani, quod idem egregius apostolicae districtionis imitator sedula accelerabat instantia, non solum dilexit scientiam, verum etiam comprehendit. |
2 | Gratia enim illustratus divina, quidquid vel visu vel auditu percepit, altae memoriae, et, ut ita dixerim, armario cordis celer inseruit, et sub huius magisterii disciplina cum omni mansuetudinis et humilitatis custodia triennium duxit. |