Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXII. [Quo consilio eadem puella thalamos regis evadens divinae se subdiderit servituti.]
1 | Non multis in medio revolutis diebus, volens rex idem puellam suis thalamis sociare, celebri edicto sacerdotum et principum suorum senatum nuptiarum praecepit adesse solemniis. Cumque stipatus agmine procerum introisset ubi ipsa manebat, dixit illi: Ascendamus in palatium, nam nuptiae paratae sunt; sacerdotes et capita populorum cum benedictionibus [id est, muneribus] congruis advenerunt. |
2 | Quibus illa auditis, cecidit ad pedes eius, dicens: Mi domine, quia praeterita passio suo me pondere tabefecit, vires absorbuit valetudo contraria, membrorum officia aegritudine sunt resoluta; da mihi vel septem dierum inducias, ut aliquatenus virium detrimenta recuperem, et sic tuis possim applicari conspectibus. Quam petitionem dum rex pie susciperet, ad palatium remeavit, illa in privato commorante cubiculo. |
3 | Fiebat autem utroque in loco ingens apparatus laetitiae, admirantibus multis cur tandiu divisi, convivio distulissent connubia. Transactis interea septem diebus, circa matutinum officium puella cum duobus viris totidemque puellis ecclesiam beati Stephani protomartyris introivit; et secedens post ianuas templi, exuit se vestimentis regalibus, et habitum propositi sanctioris assumpsit, nescientibus hoc viris qui pariter cum illa advenerant. |
4 | Deposito ergo terrenae dignitatis amictu, sanctimoniae nitorem cum quodam sui secuta contemptu, accessit ad altare, et in faciem proruens, Dominum studiosius adoravit; ac deinde cum se erigeret, cornu comprehendit altaris, et huiuscemodi voces emisit: Beate Stephane, qui sanguine tuo testimonium Christo perhibuisti, deprecationem meam tuis meritis Domino commendato, ut tua intercessione hodie cor domini mei regis convertat secundum voluntatem meam, ne velamen quod amore Dei suscepi, auferat de capite meo. Viri ergo qui erant cum illa haec videntes venerunt ad regem, et nuntiaverunt ei quae facta fuerunt. |
5 | Et ille, advocans sacerdotes et quosdam principes suos, coepit inquirere ab eis quid super hac re faciendum censerent. Cyprianus Arelatensis regi respondit: Quia, ut liquido claret, puella haec cum a daemonio eruerctur, hoc se voto, quod perfecisse videtur, constrinxit, cavendum tibi est, ne forte si irritum feceris votum eius, redivivo daemonum comprimatur incursu, et sint illi novissima peiora prioribus; tu vero tanti criminis reatum incurras. |
6 | Rex ergo iustitiae tenax, et timore Domini plenus, huic consilio devotae mentis pandit assensum; et ingressus ecclesiam, fecit afferri vestem nuptiis praeparatam, et coronam sponsae nitoribus imponendam. His allatis, dum puellam ad se iussisset accedere, sponsa Dei iam Agni comitatibus haerens, avelli non potuit ab altari, quia se timebat de ecclesia protrahendam. Cumque instantius arae cornibus inhaereret, rex eam ne timeret admonuit: Hodie, inquiens, per omnia tuae voluntatis videbis effectum. |
7 | Porro illa inter spem et metum posita, caput super altare reclinans: Ecce, ait, ancilla Domini, fiat mihi secundum voluntatem eius. Rex vero iussit sacerdotibus ut elevarent eam et ad se perducerent. Quo facto, induta est, illo iubente, veste regali, et sacro velamine coronata. Intuitus autem eam rex religiosus, dixit illi: Ecce meis te nuptiis praeparatam, sponsi coelestis Domini nostri videlicet Iesu Christi cedo complexibus. Et dexteram eius comprehendens, posuit in altari, deinde ecclesiae limen excedens, lacrymis absconditum patefecit amorem. |
8 | Post haec vocavit eam, et iuxta se fecit in palatio residere, et donis ingentibus honoratam praetulit monasterio ancillarum Dei quod in honore beati Petri principis apostolorum constructum est in Metensium civitate, ubi gesta sunt universa quae proxima narratione retulimus. In his autem omnibus perficiendis secuta est puella consilium beatissimi Galli, qui eam Domino auxiliante a daemonio liberavit. |