monumenta.ch > Walafrid Strabo > 19
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XVIII. <<<     >>> XX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XIX. [Qua ratione oblatum episcopatus honorem respuerit, et quomodo pauperibus dona ducis distribuerit, discipulum ad eleemosynam hortatus sit.]

1 His ita patratis, dux iussit ei offerri dona quae rex puellae transmiserat, et insuper ut apicem pontificatus gradus dignaretur assumere postulavit. Ad quod vir beatus ita respondit: Vivente domino et patre meo Columbano, interdictum altaris officium non usurpabo, nisi ab illo permissus. Quare huius regiminis pondus quod offers subire non possum. Quod si hoc indubitanter fieri cupis, sustine interim donec mittam epistolam ad abbatem meum, ad insinuandam illi voluntatem tuam: et si eius permissum cognovero, tunc demum oblatum curae pastoralis onus suscipiam.
2 Et dux ad illum: Bene, inquit, dixisti, fiat secundum verbum tuum. Et dimisit eum cum pace. Ille, sumptis quae donata fuerant, remigando pelagus superavit; dux autem, sanctitatis eius tam manifesto compunctus indicio, iussit Arbonensi praefecto ut cum omni plebis officio iret ad locum Cellae (Cell), et quaecunque necessitas poposcisset aedificia, iuxta viri Dei dispositionem construeret.
3 Venerabilis ergo Pater post celeuma celebratum cum Arbonense castrum intraret, fecit convenire omnes pauperes et egenos, et dona quae detulerat illis distribuit. Haec videns quidam discipulus eius nomine Magnoaldus dixit ad eum: Pater, habeo vas argenteum pretiosum, caelaturis insigne. Si vis reservabo illud, ut sacri vasa ministerii ex eo faciamus.
4 Ille respondit: Fili, memor sententiae beati Petri apostoli, quam paralytico speranti pecuniam protulit: Argentum, in quiens, et aurum non est mihi [Act. 3]; ne contrarius exemplo inveniaris salubri, vas quod possides pauperibus conferre curato. Nam praeceptor meus beatissimus Columbanus in vasis aeneis Domino solet sacrificium offerre salutis, quia fertur et Salvator noster clavis aeneis cruci confixus.
5 His omnibus expletis, reversus est ad dilectae solitudinis aulam.
Walafrid Strabo HOME

bav846.67 bsb109317.234 csg560.86 csg562.28 csg564.54 csg572.37 zhlP00334.47v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik