Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XV. [Quomodo ad ducem cum presbytero sit evocatus, et illuc ire nolens Raetiam commearit, et a Ioanne diacono susceptus sit.]
1 | Septima post haec die Gunzonis ducis epistola venit ad presbyterum, praecipiens illi ut die duodecimo ad Iburningas villam veniret, et virum Dei secum adduceret. Nam filiam eius, nomine Fridiburgam, quae illi erat unica, singulari pulchritudine fulgens, spiritus invasit malignus: a quo dum diversis torqueretur molestiis, pene continuam toleravit inediam, et saepius terrae prostrata, inter spumas horribiles miserabili volutabatur insania, adeo ut vix quatuor virorum teneri posset instantia. |
2 | Post triginta autem dierum circulum ex quo ei hoc accidit, coepit ille habitator malignus per eam diras emittere voces. Hanc ob causam pater eius nuntios misit ad regem Sigibertum , Theodorici filium, qui eam habuit desponsatam, ut ei nuntiarent quidquid circa puellam agebatur. |
3 | Rex vero cum omni festinatione misit duos pontifices, de quorum meritis potissimum praesumebat, cum donis regiis ad puellam, ut eam medicamine orationum a furoris vesani languore sanarent. Igitur Willimarus presbyter, volens tempore per epistolam definito ad ducem venire, dixit beatissimo Gallo: Scis ducis mandatum: eamus ad illum. Et ille: Tuum est, inquit, hoc iter, non meum. |
4 | Tu ergo proficiscere. Quid mihi cum principibus saeculi? Nam in eremum unde exivi revertar. Noli, ait, ita agere, sed perge mecum, ne forte dux, qui in vexatione filiae nimium contristatur, ira commotus mittat satellites teque vinctum illuc faciat perduci. Vir Deo plenus respondit: Vadam prius ad cellulam meam, ut provideam utilitatem et necessaria fratrum qui ibi sunt Domino servituri. |
5 | Hoc idcirco dixit ne ad principem iret. Et consurgens, ad electae pridem habitationis locum miles Domini tendebat egregius. Sequenti die fratribus qui secum erant interdixit ne quis eorum cuipiam quo pergeret, indicaret. Sed et si curiosius interrogati fuissent a quoquam, iussit ut eum per epistolam magistri sui ad Italiam dicerent invitatum. |
6 | His dictis sumens secum duos de discipulis suis, per solitudinem Raetiam Curiensem commeavit. Cumque proximum montem transcenderent, venerunt in eremum quae Sennia nominatur: indeque ad proximum vicum qui dicitur Quaradaves digressi, repererunt ibi Ioannem diaconem, virum iustum et Deum timentem: isque recepit eos hospitio, et omni fovit humanitatis obsequio. |
7 | Finxerunt enim se de longe tunc venisse, et apud eum manserunt septem diebus. |