1 | Igitur post discessum daemonum, dum fideles illi eremi dilectores vallem lustrarent, videntes inter duos fluviolos multa desiderabilia, silvam speciosam, montes per gyrum, planitiem in medio, probaverunt locum ad aedificandum cellulam optimum esse. Et recordatus vir sanctus sententiae quam Iacob, post visionem scalae et angelorum ascendentium et descendentium per eam protulit, dicens: Vere Dominus est in loco isto [Gen. 28]. Erat autem usque ad illud tempus in eadem valle plurima serpentium multitudo. |