Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XII. [Ut daemonum phantasmata, in specie mulierum ostensa, eodem loco sanctus Pater depulerit.]
1 | Nocte igitur exacta, cum lux aurea silvarum illustraret opaca, diaconus ait: Pater mi, quid facturi sumus hodie? At ille respondit. Obsecro te, fili, ne moleste feras quod dico. Quia Dominus nos fecit quod quaesivimus invenire, hunc etiam diem in hoc loco ducamus. Tolle rete, et ad gurgitem vade: ego quoque post te quantocius ibo. |
2 | Forsan Dominus solitam nobis largitatem ostendet, ut regredientes ad castrum, offeramus patri nostro presbytero de hoc loco benedictionem, quam Dominus nos invenire donavit. Diaconus respondit: Gratum habeo quod praecipis, Pater: et surgens cito cum invocatione nominis Domini, assumpto retiaculo perrexit ad fluvium. Cumque illud in gurgitem mittere voluisset, diu daemones in effigie mulierum steterunt in littore ita nudati, quasi balneum intrare voluissent. |
3 | Et cum turpitudinem sui corporis illi obiicerent, tollentes lapides, iactaverunt contra eum, et dixerunt: Tu induxisti virum istum in hanc eremum, virum iniquum et invidia plenum, qui suis maleficiis semper nos vincere consuevit. Ille autem reversus ad virum Dei indicavit illi quae viderat et audierat. Electus Dei bellator pariter cum diacono prostravit se, et huiusmodi verbis Dominum deprecatus est: Deus omnipotens, ineffabilis bonitas, inaestimabilis maiestas, secundum misericordiam tuam, non secundum merita mea, auditu placido has suscipe preces, et iube hos daemones hunc locum deserere, ut sit sanctificatus in honore nominis tui. |
4 | Surgentes ab oratione, venerunt ad gurgitem, et continuo daemones in fugam conversi, ierunt per decursum fluvioli contra proximum montem. Sanctus vero Gallus dixit illis: Praecipio vobis, phantasmata, per immensae potentiam Trinitatis, ut hunc locum deserentes, in montes desertos eatis, et huc revertendi ulterius non habeatis fiduciam. |
5 | Deinde mittentes in gurgitem rete, ceperunt pisces quantos volebant; et dum pisces de maculis lini absolvunt, audiunt in summitate montis voces quasi duarum mulierum defunctos plangentium, et dicebant ad invicem: Heu! quid faciemus, aut quo pergemus? Peregrinus hic inter homines nos habitare non sinit, in eremo quoque manere non patitur. |
6 | Non solum autem tunc hae voces auditae sunt, verum etiam postmodum tribus vicibus, dum ipse diaconus saltum ad accipitres capiendos intravisset, audivit daemonia de quodam monte qui Himilimberg dicitur, clamantia et utrum adhuc Gallus esset in eremo, sciscitantia; vel si iam discessisset. |