Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT X. [Insinuatio Hiltiboldi diaconi de loco solitariae habitationis, quam vir Domini desiderabat.]
1 | Diaconus itaque saepedicti presbyteri, nomine Hiltiboldus, omens eremi semitas notas habebat et secessus; solebat enim piscium et accipitrum causa capiendorum saepius solitudinem pervagari, et secreta locorum usu quotidiano perdiscere. Huic cum vir sanctus familiaritatis suae gratiam praestitisset, quaesivit ab eo an invenisset unquam in solitudine locum aquis abundantem puris et salubribus, planitie stratum, et humanis cultibus opportunum. |
2 | Desiderio, inquiens, animi ferventis exaestuo, cupiens in solitudine ducere dies huic vitae concessos, iuxta quod Psalmista pronuntiat dicens: Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me faceret, et reliqua [Psal. 54]. Diaconus respondit: Haec, o Pater, solitudo aquis est infusa frequentibus, asperitate terribilis, montibus plena praecelsis, angustis vallibus flexuosa, bestiis possessa saevissimis. |
3 | Nam praeter cervos et innocuorum greges animalium, ursos gignit plurimos, apros innumerabiles, lupos numerum excedentes, rabie singulares. Timeo igitur ne si te illuc induxero, ab huiusmodi hostibus devoreris. Ad haec vir sanctus: Apostoli, inquit, sententia est: Si Deus pro nobis, quis contra nos [Rom. 8]? Et, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Ibid.). Qui Danielem liberavit de lacu leonum, potest et me eripere de manu bestiarum. |
4 | Cui diaconus haec respondit: Mitte in peram tuam cibaria et rete parvissimum, cras enim introducam te in eremum; et si inveneris locum tibi acceptabilem, age gratias Deo, et praecepti Dominici comple rigorem. Deus autem qui eduxit te de regione longinqua, ipse sicut Tobiae famulo suo comitem coelitus dedit, ita angelum suum mittet nobiscum, et ostendet nobis locum desideriis salutaribus aptum. |
5 | Igitur vir beatus die eodem ieiunus permansit, et usque ad alterius diei diluculum in orationibus pernoctavit. Dignum quippe erat ut quod divino inchoabat amore, instantissima prece Domino commendaret. |