monumenta.ch > Walafrid Strabo > 9
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, VIII. <<<     >>> X.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT IX. [Qualiter discedentibus caeteris Gallus ob infirmitatem remanserit, quaque sedulitate a Willimaro presbytero receptus sit.]

1 Post haec igitur, cum proficiscendi tempus instaret, beatum Gallum repentina febris invasit. Unde abbatis sui pedibus advolutus, indicavit se infirmitate vehementi laborare, et ideo iter propositum non posse perficere. Ille vero existimans eum pro laboribus ibidem consummandis amore loci detentum, viae longioris detrectare laborem, dicit ei: Scio, frater, iam tibi onerosum esse tantis pro me laboribus fatigari: tamen hoc discessurus denuntio, ne me vivente in corpore, missam celebrare praesumas.
2 Et cum ei licentiam per se conversandi dedisset, viam ingressus est abeundi. Post discessus magistri et sociorum, Gallus retia sua et sagenam navi imponens, ad Willimarum presbyterum venit, et cum obtulisset ei retia, inter lacrymas et suspiria, retexuit omnia quae gesta fuerant circa fratres suos. Deinde infirmitatis suae causas aperiens, rogavit eum ut sui curam dignaretur habere.
3 Qui suscipiens eum cum omni charitatis obsequio, domum vicinam ecclesiae eius necessitati concessit, et duobus clericis suis Magnoaldo et Theodoro hanc sollicitudinem commendavit, ut cum omni diligentia eius recuperationi servirent. Exactis aliquot diebus, Domino, qui medicus est verus, medelam impertiente, coepit sumere cibos, et per incrementa temporum confortatus, perfectam indeptus est sanitatem.
4 O infirmitatem omni humano robore fortiorem! o febrem omni laude colendam! o languorem sanitati et gaudiis adscribendum! Exemplo enim Domini pro nobis Gallus doluit, ut animarum morbos praedicatione sacra depelleret: ire cum magistro non potuit, ut nobis viam veritatis ostenderet. Vere patiens et misericors Dominus: in praedicatoribus suis iam pridem contemptus, dum conversionem peccatorum sustinet, doctorem ne errantes deserat retinet.
Walafrid Strabo HOME

bav846.61 bsb109317.210 csg560.50 csg562.14 csg564.32 csg572.21 zhlP00334.38v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik