Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT VI. [Ut eumdem locum adierint, et quid in conventu populi beatus Gallus fecerit: qualiter oratorium restauraverint, et quandiu ibidem constiterint.]
1 | Illis igitur illuc ire cupientibus, paravit presbyter naviculam et imposuit remiges. Venerabilis autem abba cum comitibus Gallo et quodam diacono navem conscendens invocato nomine Domini, ad locum desideratum via recta pervenit. Egressi de navicula, oratorium in honorem sanctae Aureliae constructum adierunt, quod postmodum beatus Columbanus in priscum renovavit honorem. |
2 | Post orationem cum per gyrum oculis cuncta lustrassent, placuit illis qualitas et situs locorum. Deinde oratione praemissa, circa oratorium mansiunculas sibi fecerunt. Repererunt autem in templo tres imagines aereas deauratas, parieti affixas, quas populus dimisso altaris sacri cultu adorabat, et oblatis sacrificiis dicere consuevit: Isti sunt dii veteres, et antiqui huius loci tutores, quorum solatio et nos et nostra perdurant usque in praesens. |
3 | Columbanus itaque beato Gallo id iniunxit officii, ut populum ab errore idololatriae ad cultum Dei exhortatione salutari revocaret, quia ipse hanc a Domino gratiam meruit, ut non solum Latinae, sed etiam barbaricae locutionis cognitionem non parvam haberet. Cumque eiusdem templi solemnitas ageretur, venit multitudo non minima promiscui sexus et aetatis, non tantum propter festivitatis honorem, verum etiam ad videndos peregrinos quos agnoverant advenisse. |
4 | Ergo dum ad horam orationis concurrerent, iussu venerandi abbatis Gallus coepit viam veritatis ostendere populo, et ut ad Deum converterentur admonere, utque vanis abiectis adorarent Deum Patrem, creatorem omnium rerum, et unigenitum Filium eius in quo est salus, vita et resurrectio mortuorum. Et in conspectu omnium arripiens simulacra, et lapidibus in frusta comminuens, proiecit in lacum. |
5 | His visis nonnulli conversi sunt ad Dominum, et confitentes peccata sua, laudes Domino pro sua illuminatione dederunt. Alii propter imaginum comminutionem ira et furore commoti, gravi indignationis rabie turbidi recesserunt. Beatus autem Columbanus iussit aquam afferri, et benedicens illam aspersit ea templum, et dum circuirent psallentes, dedicavit ecclesiam. Deinde invocato nomine Domini, unxit altare, et beatae Aureliae reliquias in eo collocavit, vestitoque altari, missas legitime compleverunt. |
6 | Omnibus itaque rite peractis, reversus est populus in sua cum gaudio magno. Post haec permansit ibi beatus Columbanus cum commilitonibus suis tribus annis : et aedificata inibi cellula, alii hortum laboraverunt, alii arbores pomiferas excoluerunt: beatus vero Gallus texebat retia, et misericordia Dei cooperante, tantam piscium copiam cepit, ut nunquam fratribus defuissent. Quin etiam adventantes peregrinos huiusmodi iuvit solatio, et de eodem labore assiduas populo benedictiones exhibuit. |