monumenta.ch > Walafrid Strabo > 5
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, IV. <<<     >>> VI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT V. [Adventus eorum ad Willimarum presbyterum apud Arbonam, et humanitas eius, et Brigantii commoratio.]

1 Post haec non timore persecutionis perterritus, sed amore spiritalis lucri persuasus, contumacium sterilem turbam reliquit, ne inaniter arida corda diutius irrigaret, qui benevolis mentibus quamplurimum prodesse interim potuisset. Pergens ergo inde cum suis pervenit in castrum quod Arbona vocatur (Arbon): et invenit ibi presbyterum bonitate conspicuum, nomine Willimarum.
2 Qui cum intuitus eum fuisset, dixit: Benedictus qui venit in nomine Domini, et reliqua. Cui vir Dei ita respondit: De regionibus congregavit nos Dominus. Presbyter ergo, apprehensa dextera eius, duxit eum in oratorium, et postquam pariter oraverunt, introduxit eos in hospitium. Qui pacem domui imprecantes, deposuerunt sarcinulas suas.
3 Postquam vero recubuerunt, iussione abbatis Gallus divina recitavit eloquia, profunda reserans veritatis. Inter sacra doctrinae salutaris convivia, prudentiam viri sacerdos miratus, a fletu se continere non potuit. Toto autem septem dierum circulo cum summo honore et diligentia illis ministravit, et quos carnalibus fovit deliciis, ab ipsis quotidie pastus est dapibus Scripturarum.
4 Inter sacrae igitur aedificationis colloquia, Columbanus abba presbyterum interrogavit si sciret aliquem in solitudine locum in quo cellula fieri potuisset, custodiis aliquantulum regularibus opportuna. Hospes sanctorum huic inquisitioni respondit: Id hac solitudine locus quidam est antiquae structurae servans inter ruinas vestigia, ubi terra pinguis et fructuariis proventibus apta, montes per gyrum excelsi, eremus vasta et imminens oppido, planities copiosa victum quaerentibus fructum laboris non negat.
5 Et cum loci ipsius situm per multa laudasset, indicavit nomen eius Brigantium.
Walafrid Strabo HOME

bav846.58 bsb109317.201 csg560.37 csg562.8 csg564.23 csg572.15 zhlP00334.35v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik