monumenta.ch > Walafrid Strabo > 3
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, II. <<<     >>> IV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT III. [Qua auctoritate beatus Columbanus Theodoricum regem corripuit, et quibus odiis eum Brunichildis de regno illo eiecerit, qualiterque ad Lotharium regem indeque ad Theodebertum cum suis pervenerit.]

1 Cumque haec tam felix commanentium semper in melius proficeret disciplina, singularis beati Columbani sanctitas, miraculis frequentibus comprobata, per totas coepit Galliae vel Germaniae diffamari provincias. Laudabatur ab omnibus, colebatur a cunctis, adeo ut Theodoricus rex, filius Hildeberti, nepos Sigiberti, qui eo tempore Burgundionibus regnabat, ad eum saepe veniret, et precum eius suffragia summa cum devotione deposceret.
2 Quem cum Pater sanctus increparet cur concubinarum pollueretur amplexibus, et non potius legitimae coniugis connubio frueretur, monitis eius obtemperans, cuncta huiusmodi illicita se vitaturum promisit. Sed Brunichildis, avia regis, videns eum viri Dei consiliis obedire, stimulo malitiae concitata, mentem serpentino furoris armavit veneno.
3 Verebatur enim ne si abiectis concubinis regina in consortium regni assumeretur, dignitas sua honore subtracto vilesceret. Quo timore laborans, invidiam contra virum Dei coepit habere; et post multas iniurias quas illi machinata est (ut scriptura sanctae conversationis eius testatur), consilio cum rege inito ut eum regno suo deturbaret, misit legatarios suos cum epistola ad sanctum virum, denuntians ei ne deinceps in regno ille consisteret.
4 Ille Iezabelis insidias vitans, iter cum suis aggressus, ad Lotarium regem pervenit. Apud quem cum aliquanto tempore moraretur, rogavit ut illius solatio ad Theodebertum, Austrasiorum regem, pervenire potuisset. Ad quem cum secundum petitionem voluntatis suae venerabiliter missus esset, susceptus est ab eo cum omni honore et gaudio magno. Mansit itaque apud illum aliquot diebus, sacras Scripturas aperiens, et insinuans ei veritatem. Cumque et ipsum rogaret ut ad Agilolfum regem Langobardorum eius iussu per Alamanniam duceretur, moleste ferens rex tantorum discessum virorum, pollicitus est eis intra terminos regni sui se reperturum loca venusta quae famulis Dei et ad incolendum essent commoda, et ad instruendas verbo veritatis circumpositas nationes opportuna.
5 Vir Dei semen verbi in cordibus gentium plantare desiderans, aliquantisper moraturum se promisit, si regia auctoritas factis dicta firmaret.
Walafrid Strabo HOME

bav846.57 bsb109317.197 csg560.31 csg562.5 csg564.19 csg572.12 zhlP00334.33v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik