Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, PRAEFATIO AUCTORIS Ad GOZBERTUM abbatem et monachos S. Galli.
1 | Nisi me sanctarum auctoritas Scripturarum, et praecipue illa veridici prophetae sententia, qua sacrificio obedientia praefertur [I Reg. 15], ad necessitatem obediendi constringeret, praeceptis vestris, o sanctissimi Patres, apologiae huiusmodi genus opponerem: si propheta qui, antequam formaretur in utero, a Domino electus est, et priusquam exiret de ventre, sanctificatus est, dum eum Dominus Spiritu suo illustrans verbi officio manciparet, de aetatis infirmitate et ignorantia conquestus est [Ier. 1]; quid ego peccator acturus sum, qui in iniquitate conceptus et in delicto profusus, propter sordes vitae incircumcisus sum corde et auribus, quia videlicet nec scienda digne percipio, nec audita devote conservo? Quomodo iustitias Domini enarrabo, et assumam testamentum eius per os meum, cuius aetatem nec tempus adhuc implevit, nec scientia commendavit? cuius dicta nec doctrina corroborat, nec vita confirmat? praesertim cum ea scribere iubeatis et ordinare, quorum dignitatem vix animo torpente coniicio. Tres tamen ob causas audendi talia viam invenio, scilicet quod credo me a Domino sublevandum, ob euius iussa pariter ac promissa, quod virium consideratione exhorrui, obediendi cupiditate suscepi. Deinde quod me confido beati Galli intercessione vestrisque precibus adiuvari, pro quorum veneratione ac amore grande onus humeris aptavi debilibus. Postremo quod alienis insisto vestigiis veritatisque tenendae lineam novis tantummodo cogor passibus dimetiri. Vitam igitur sancti confessoris Christi Galli, patroni nostri, cuius corporis thesaurum fidelibus servatis excubiis, sensu nobilem, scripto degenerem vultis a me lumine rectae locutionis ornari, et seriem confusam capitulorum distingui limitibus. |
2 | Ego autem cum me non possim ab hoc excusare negotio, eligo potius pro ignavia lacerari, quam pro inobedientia condemnari. Porro dum pridem ipsum opus perlegerem, inveni ab auctore eiusdem conscriptionis terram quam nos Alamanni vel Suevi incolimus, Altimanniam saepius nominari; sed ipsius nominis originem quaerens , apud nullum scriptorum quorum adhuc notitia nos respersit, eius reperi mentionem. Nisi fallor enim, ab alto situ provinciae idem vocabulum a modernis confictum est. Nam iuxta scriptores authenticos, pars Alamanniae vel Sueviae inter Alpes Penninas et meridianum litus Danubii sita, Raetia dicitur. Porro quod est ad septentrionalem plagam, Histri Germaniae deputatur. Et ut non nostra dicere existimemur, aliquos ipsius rei testes adsciscimus. Paulus Orosius, cuius dictis omnium fides concordat, de situ terrae scribens, haec inter caetera ponit: «Pannonia, Noricus et Raetia habent ob oriente Moesiam, a meridie Histriam, ab Africo Alpes Penninas , ab occasu Galliam Belgicam, a caercio Danubii fontem, a septentrione Danubium et Germaniam.» Cum Noricus regio sit Baioariorum, et eius septentrionalis terminus Danubius et Germania; necesse est Raetiam, quae simul ponitur, eisdem finibus aquilonem versus terminari. Solinus quoque in Polyhistore [Sol. 21,2], ubi Galliae facit mentionem, has provincias uno terrarum tractu positas his verbis designat: «Ex isto sinu, videlicet Galliae, quaqua parte orbis velis exeas, si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus, bonus frugibus, Brigantino lacu nobilis; inde Noricus frigidus, parcius fructuosus; qua subducitur a iugis Alpium, admodum laetus. Dehinc Pannoniae viro fortes, solo plano ubertoque, Dravo Savoque inclytis amnibus circumfluae.» Si Raetia solummodo infra Alpes est, ut multi volunt, quae consequentia est ut Noricum a Gallia pergentes, asperitatem Alpium transcendamus, et non potius per maiorem Raetiam recto itinere Noricum usque tendamus? In qua etiam Raetia, secundum supradictam sententiam, Brigantium oppidum iam vetustate collapsum, lacui qui Rheno interfluente efficitur, nomen dedit, qui alio nomine, iuxta Graecam etymologiam, Potamicus appellatur. Igitur quia mixti Alamannis Suevi, partem Germaniae ultra Danubium, partem Raetiae inter Alpes et Histrum, partemque Galliae circa Ararim obsederunt; antiquorum vocabulorum veritate servata, ab incolis nomen patriae derivemus, et Alamanniam vel Sueviam nominemus. Nam cum duo sint vocabula unam gentem significantia, priori nomine nos appellant circumpositae gentes, quae Latinum habent sermonem; sequenti, usus nos nuncupat barbarorum. Similiter scimus Francos partes Germaniae, vel Galliae, non solum potestati, sed etiam suo nomini subiugasse. |
3 | Et quia provinciarum descriptiones attigimus, liceat paucis Hiberniae insulae, de qua nobis tantum decus emicuit, iuxta eosdem auctores situm commemorare. Hibernia insula, ut scribit Orosius, inter Britanniam et Hispaniam sita, longiori ab Africo in boream spatio porrigitur. Haec propior Britanniae, spatio terrarum angustior, sed coeli solisque temperie magis utilis: et, ut supradictus Solinus testatur, ita pabulosa, ut pecua ibi, nisi interdum aestate a pastibus arceantur, in periculum agat satias. Illic nullus anguis, avis rara. Quam horrenda vero ipse vel alii de moribus incolarum eius testentur, fide Christi iam lucente supersedendum est; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia; et a solis ortu Indis vel Aethiopibus usque ad occasum Britannis vel Scotis iam laudabile est nomen Domini. Excelsus enim est super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria eius. |
4 | Obsecro itaque te, Gotzperte charissime, abba monasterii S. Galli, cunctosque fratres qui sub te militiae deserviunt spiritali, ut me orationibus vestris adiuvetis, quatenus et hoc opus, et alia deinceps digne Deo merear explicare. Nam si gratanter recte a nobis posita susceperitis, clementer vero titubantia correxeritis, et si Dominus permiserit; huius operis agreste pulmentum postmodum aliquibus metrorum condimentis infundam. Dignum quippe est ut nostris laudibus per orbem celebretur, quem de extremis orbis finibus ad nostram salutem Dominus destinavit. Bene valentem et nostri memorem Paternitatem vestram in aeternum sancta Trinitas conservare dignetur. Amen. |
5 | O Pater, o Patris Proles, o Spiritus alme, Une et trine Deus, nos miserate rege. Me tua iussa ligant, tua me promissa gubernent, Luceat in dictis lux tua, quaeso, meis. In te, Galle, Deum in Domino te, Galle, fatebor; Tu pro me sacras funde preces Domino: Ut veniam noxis, dictis moderamina praestet, Quod nocet, evellat; quod iuvat, amplificet. |
|