Walafrid Strabo, Vita Sancti Blaitmaici, IX. MARTYRIO CORONATUR.
| 1 | Aurea discutiens tenebras aurora madentes |
| 2 | Claruit, et nitidus pulchro sol orbe refulsit: |
| 3 | Cum sacer hic doctor missarum sancta celebrans |
| 4 | Officia, ante sacram vitulus stetit integer aram, |
| 5 | Hostia grata Deo mucrone litanda minaci. |
| 6 | Caetera turba iacet, lacrymis precibusque Tonanti |
| 7 | Commendans animas de pondere carnis ituras. |
| 8 | Ecce furens maledicta cohors per aperta ruebat |
| 9 | Tecta, viris minitando pericula saeva beatis. |
| 10 | Et reliquis rabida sociis feritate peremptis, |
| 11 | Ad sanctum venere Patrem, pretiosa metalla |
| 12 | Reddere cogentes, queis sancti sancta Columbae |
| 13 | Ossa iacent, quam quippe suis de sedibus arcam |
| 14 | Tollentes tumulo terra posuere cavato |
| 15 | Cespite sub denso, gnari iam pestis iniquae. |
| 16 | Hanc praedam cupiere Dani: sed sanctus inermi |
| 17 | Restitit . . . manu firmo conamine mentis |
| 18 | Contra stare aciem, pugnamque lacessere doctus, |
| 19 | Cedere dissuetus, tibi talia, Barbare, dicta, |
| 20 | Ingerit: Ignoro penitus, quod quaeritis aurum |
| 21 | Quo sit humi positum, tectum quibus atque latebris. |
| 22 | Quod si scire mihi, Christo admittente, liceret, |
| 23 | Nunquam nostra tuis hoc auribus ora referrent. |
| 24 | Barbare, duc gladios, capulum cape, iamque trucida. |
| 25 | Auxilio, Deus alme, humilem commendo tuo me. |
| 26 | Hinc pia truncatis discerpitur hostia membris. |
| 27 | Quodque ferox miles censu pensare nequibat, |
| 28 | Rimari in gelidis coepit per vulnera fibris. |
| 29 | Nec mirum: nam semper erunt, semperque resurgunt, |
| 30 | Quos furor in famulos Domini malus excitet omnes. |
| 31 | Ut quod pro cunctis Christi censura peregit, |
| 32 | Cuncti hoc pro Christo faciant, licet impare facto. |