Walafrid Strabo, Vita Sancti Blaitmaici, VI. MARTYRII PALMAM EXOPTAT.
| 1 | Utque nihil meriti, nihil et probitatis abesset, |
| 2 | Martyrii palmam quaesivit mente benigna, |
| 3 | Saepius hac causa peregrinas visere terras |
| 4 | Nisus, ab incoepto populo retrahente quievit. |
| 5 | Unde animo sedit fugitivo calle parumper |
| 6 | Optatam tentare viam cum discipulorum |
| 7 | Agmine non multo, pretiosa monilia secum |
| 8 | Virtutum sub mole gerens: ruptisque tenebris, |
| 9 | Nocte fugam capiens, properanter abire parabat. |
| 10 | Ecce superveniens fugitivis turba sequentum, |
| 11 | Ad caulas capto retrahit pastore bidentes. |
| 12 | Hoc quoque non taceam, sanctus quod Spiritus illi, |
| 13 | More prophetarum, rerum secreta ferebat. |
| 14 | Nam dum fama patrem longe lateque beati |
| 15 | Ipsius ad superos vita fugiente volasse |
| 16 | Proderet, exposuit non esse, sed esse futurum |
| 17 | Post modicum tempus, sancto spiramine doctus. |