Walafrid Strabo, Visio Wettini, DE MORTE WETTINI AD GRIMALDUM CAPELLANUM.
| 1 | Scribere nulla iuvat, scriptor quia noster obivit, |
| 2 | Qui nova pectoribus monstravit dogmata nostris. |
| 3 | Aedificare volens longum stabilita per aevum |
| 4 | Tecta, sed indomita praeventus morte, nequivit |
| 5 | Culmen in aerios templi sustollere cursus. |
| 6 | Forsitan indigni fuimus sapiente magistro, |
| 7 | Sed licet hunc coelestia non dubitemus adisse, |
| 8 | Abscessisse tamen nosmet deflere necesse est. |
| 9 | Primus hic incultis mandavit semina sulcis , |
| 10 | Ut collecta seges gereretur ad horrea Christi, |
| 11 | Mercedem et propriam praeclarus haberet arator. |
| 12 | Hoc studium fuit, hoc votum, hoc etiam ipsa voluntas. |
| 13 | Plangimus interno compuncti corda dolore: |
| 14 | Flemus agrum subito tanto cultore carere. |
| 15 | Et specialis ego ingeminans connecto lacertos |
| 16 | More orbatorum, placidum deflendo patronum. |
| 17 | Saepe quod adiungo alterius ploratibus, unum est, |
| 18 | Quod nullus magni profertur dogmatis haeres. |
| 19 | Praedia tanta vacant nullo vineta colente, |
| 20 | Deperit absconsae sapientia mentis ab usu. |
| 21 | Dicitur, heu misero, qui dum cadit, ipse levantem |
| 22 | Non habet, ille iacet cuncto miserabilis orbi, |
| 23 | Tu fratris deserta tui iam semina profer. |
| 24 | Non torpore vacat, sancta quod lege iubetur; |
| 25 | Est sed fructiferum, si quis sub lege potitur, |
| 26 | Decidit ille mihi, vicibus nemo illius astat. |
| 27 | Fercula pulchra dedit, victum quis porrigit arctum? |
| 28 | Vestibus ornavit, praebet quis tegmina grossa? |
| 29 | Innumerisque bonis meritum superaverat omne; |
| 30 | Quis mihi nunc misero verbum demonstrat adhortans? |
| 31 | Annales memorare dies mortemque notare |
| 32 | Quis cogit? nisi sollicita sub mente retractet, |
| 33 | Proximus esse sibi iussum de nomine Christi, |
| 34 | Ne fraterna suo tollatur ab ordine proles. |
| 35 | Haec iam dicta legas, Pater optime, corde receptans, |
| 36 | Exhinc esse mihi dignare affabilis, atque |
| 37 | Rebus in occultis nostrum solare dolorem. |
| 38 | Scintillam portamus enim, quam si quis adauget, |
| 39 | Multiplicabit opem veniarum fine futuro. |
| 40 | Adveniens sua dona Deus cum pace requirat, |
| 41 | Multorum quod sancta ferant tutamina nobis. |
| 42 | Inter convivas residens dulcesque catervas |
| 43 | Audivi cupidus prisci convivia coetus, |
| 44 | Qui pascente Deo meruit saturier ipso |
| 45 | Panibus ex quinis, tum piscibus ordine binis. |
| 46 | Quae cum re facta pandunt mysteria certa, |
| 47 | Adsunt et nobis per suavia dona Creantis |
| 48 | Panes, pisciculi, blandi quoque copia musti, |
| 49 | Semper ubique suis quia dat solatia servis, |
| 50 | Omnia qui condens renovat pereuntia clemens. |
| 51 | Interea dulcis fertur mihi normula piscis, |
| 52 | Asconis calidi, sequitur vas denique musti, |
| 53 | Optatum et calidum, large de principe missum, |
| 54 | Abbas quod . . . . . transmisit laude colendus. |
| 55 | Quemquam laudarem, si tantum tempus haberem! |
| 56 | Quod mox ut coepi, subierunt organa signi, |
| 57 | Quod Christi solitum monuit persolvere votum. |
| 58 | Quem dum tempus erit, gaudens mea Musa sonabit, |
| 59 | Centuplicatque modos, spatii quos deserit exsors. |
| 60 | Interea valeat, felixque per omnia surgat, |
| 61 | Laetus et in terris, superis laetetur in oris. |