Walafrid Strabo, Visio Wettini, IX. [In viduas abbatissas. Alia praecepta angeli. Pestis causa. Geroldi comitis mors beata.]
| 1 | Quantaque femineis nascantur damna catervis |
| 2 | Quo [quae] servire Deo monachorum more suescunt |
| 3 | Angelus exponens: Quamplurima daemonis, inquit, |
| 4 | Lucra virent, lucrumque Dei tepor occupat ingens, |
| 5 | Ordine confuso mulier dum mortua vivis |
| 6 | Praefertur, quia deliciis viduata marito |
| 7 | Sufficiens functa est, prohibent quam vivere gazae |
| 8 | Subiectae et vivae mortis confinia sumunt, |
| 9 | Dum factis perversa suis exempla sequuntur. |
| 10 | Sic perduntur opes quas congessere fideles |
| 11 | Ad conservandum ius virginitatis honestae: |
| 12 | Accipit has sitiens labentia gaudia mundi |
| 13 | Inque voluptatem fert sobria dona nefandam: |
| 14 | Vivit enim virgo, mortem scelerosa subibit. |
| 15 | Denique iam viduae capiunt dum iura regendi |
| 16 | Subvertunt pravam iusto molimine vitam; |
| 17 | Sordibus e solitis paucae se demere possunt, |
| 18 | Sed neque concubitu quaedam cessare probantur. |
| 19 | Sic seducta cohors sequitur per cuncta magistram. |
| 20 | O Princeps, qui tale malum iunxisse videris, |
| 21 | Da castis castas, aliud viduata receptet; |
| 22 | Non equidem prodest multorum perdere mores. |
| 23 | Creditur en mulier melior quam masculus esse. |
| 24 | Accipit illa gradum, raro est lex ista virorum, |
| 25 | Ut nupto citius dentur loca sancta regenda, |
| 26 | Confusum natura modum discernere poscit. |
| 27 | Frater item quaerit ubi dogmatis illa moderno |
| 28 | Staret apostolici perfecta in tempore norma? |
| 29 | Partibus ex aliis salsi maris , inquit, habetur |
| 30 | Ille rigor, veterumque viget constantia Patrum. |
| 31 | Qui paupertatem variis sine rebus adepti |
| 32 | Terreni nihil inquirunt quod vota retardet, |
| 33 | Sicque penetrantes coelorum regna capessunt. |
| 34 | Felices patriae, quarum de cespite surgunt |
| 35 | Optima gemmarum coelo ornamenta nitentum, |
| 36 | Auxilium patriae, meriti decus, orbis honestas. |
| 37 | His dictis iterum verbum sacer angelus infert |
| 38 | Crimine de veteri Sodomae, quod rura necavit, |
| 39 | Caetera namque semel vitia exsecranda monebat. |
| 40 | Hunc autem morbum, mores animasque nocentem |
| 41 | Daemonis instinctu, naturam perdere promptum, |
| 42 | Quinquies admonuit aut amplius esse cavendum. |
| 43 | Tum frater rogitat numerus cur tantus obiret |
| 44 | Pestis in exitio , plebis populique fidelis. |
| 45 | Haec, ait, ex factis homines commercia pravis |
| 46 | Accipiunt, damnatque reos sententia grassans, |
| 47 | Significatque diem mundo properare futurum, |
| 48 | Terminus ut tandem ponatur in ordine saecli. |
| 49 | Ecce dies veniet, nostrum sit quisque paratus, |
| 50 | Ecce venit Dominus, nostros ut congreget actus. |
| 51 | Iam vigilare decet, veniens ut quemque coronet. |
| 52 | Praecipue admonuit divinis laudibus omnes |
| 53 | Conatu servire bono studioque sagaci; |
| 54 | Praecipiens ut nemo gravi torpore subactus, |
| 55 | Negligat assiduas Domino persolvere laudes, |
| 56 | Ecclesiaeque decus celebretur ut ordine sancto; |
| 57 | Sollicitus propriam quaerit quicunque salutem, |
| 58 | Haec agat, et sese poterit subducere flammis. |
| 59 | Non eget his Dominus, sed nos ut agamus egemus. |
| 60 | Quin etiam quondam comitem sacer ille Geroldum |
| 61 | Angelus asseruit requiem captasse beatam, |
| 62 | Martyribusque parem, quo gloria summa beatis |
| 63 | Civibus aeternae reddit dulcedinis haustum. |
| 64 | Et quando zelum Domini conceperat, inquit, |
| 65 | Gentibus infidis Christi defendere plebem, |
| 66 | Congrediens huius sumpsit dispendia vitae, |
| 67 | Aeternis ideo meruit fulgere tropaeis, |
| 68 | Munera perpetuae capiens ingentia vitae. |
| 69 | Hic vir in hac patria summa bonitate nitebat, |
| 70 | Moribus egregius, verax, mansuetus, honestus, |
| 71 | Cui regina soror, Ludovici chara genitrix |
| 72 | Hildegardis erat, parili bonitate venusta, |
| 73 | Viribus ille potens sanctoque potentior actu; |
| 74 | Defuerat soboles, pariterque et defuit haeres. |
| 75 | His igitur verbis sese compescere coepit, |
| 76 | Denegat haeredem Dominus, manet ipse superstes. |
| 77 | Quod dedit, accipiet, Mariae commendo beatae. |
| 78 | Sic votum factis sequitur, magis omnibus isti |
| 79 | Profuit ille loco, cuius nitet Augia donis. |
| 80 | Bella movet Carolus duros tum Caesar in Hunnos, |
| 81 | Hoc cecidit bello, populo certante, Geroldus, |
| 82 | Tunc Dominum famuli lacrymis sumpsere referti, |
| 83 | Hucque reportatum tam longa per avia corpus |
| 84 | Insulanensis humus contexit in aede Mariae. |