Walafrid Strabo, Visio Wettini, V. [Sacerdotum pravorum poenae.]
| 1 | His igitur dictis assumens angelus idem |
| 2 | Infirmum, duxitque via praecessor amoena. |
| 3 | Dum vadunt, montana vident quae sidera tangunt, |
| 4 | Marmoris in specie pulchro commista colore, |
| 5 | Quaeque in circuitu praecingens igneus amnis |
| 6 | Ambit, inexhaustos tribuens intrantibus ignes. |
| 7 | In quo multa nimis monstrata est turba reorum, |
| 8 | Inque locis aliis diversa facta sequentes |
| 9 | Agnovit poenas, multosque recumbere dudum |
| 10 | Quos habuit notos: ibi maior et alter in undis |
| 11 | Ordo sacerdotum, praefixo stipite vinctus, |
| 12 | Terga dedit vinclis; quae curis carne superbis |
| 13 | Contra quemque stetit, mulier pro crimine stupri, |
| 14 | Fomes adulterii est consors poenalis Averni; |
| 15 | Tertia cum radios semper produxerit aura |
| 16 | Dicuntur caedi genitalibus artubus ambo. |
| 17 | E quibus ille aliquos sese cognosse ferebat. |
| 18 | Magna sacerdotum numero pars, angelus inquit, |
| 19 | Lucra petunt terrena, quibusque inhiantur adhaerent, |
| 20 | Atque palatinis pereuntia praemia quaerunt |
| 21 | Obsequiis, ornantque magis se veste polita |
| 22 | Quam radiis vitae; pomposis fercula mensis |
| 23 | Glorificare parant, animarum lucra relinquunt; |
| 24 | Deliciis ducti per scorta ruendo volutant; |
| 25 | Hac ratione alios neque se defendere possunt: |
| 26 | Peste fameque inopem possent solarier orbem |
| 27 | Si tota virtute Deo sua lucra referrent. |
| 28 | Hanc summam mercedis habent, qui talibus instant |
| 29 | Rebus, ut aeternam capiant in finibus iram. |