Walafrid Strabo, Visio Wettini, IV. [De Wettino et eius aetate. Visio daemonum armatorum. Angelus daemonem fugat. Orationes poscit Wettinus. Angeli consolatio et consilia.]
| 1 | Spiritus alme veni, nostraeque adiungere Musae |
| 2 | Unius ut vitam praestanti fine capessam. |
| 3 | Perge Camoena, virum quem supra, tolle, reliqui, |
| 4 | Nam Wettinus erat celebri rumore magister, |
| 5 | Artibus instructus septem de more priorum, |
| 6 | Cui fortuna dedit scholis adnectier illis |
| 7 | Quis gaudere solet nitida et lasciva iuventus. |
| 8 | Sed tamen, exterius quantum discernere nostrum est, |
| 9 | Moribus in castis vitam mediocriter egit, |
| 10 | Laudibus ex hominum multas vulgatus ad auras. |
| 11 | Hic igitur postquam Dominus descendit ab alto |
| 12 | Carnis in hospitium sexto quater atque peracto |
| 13 | Octingentesimo rapidis discursibus anno , |
| 14 | Undecimoque pii Ludovici Caesaris, et dum |
| 15 | Sexies Octimber [october] declinat quinque diebus, |
| 16 | Adfuit illa dies quae septima in ordine constat, |
| 17 | Ut sibi moris erat, quemdam pro corporis haustum |
| 18 | Prosperitate tulit, quod tunc non solus agebat; |
| 19 | Adduntur socii reliquisque salubriter actis, |
| 20 | Ipse nova ingentes patitur gravitate dolores, |
| 21 | Indigesta vomens, dapibusque in corporis usus |
| 22 | Sumendis fastidit ali: iam venit ab ortu |
| 23 | Prima dies, multusque parum discesserat angor; |
| 24 | Tum reficit non coepta tamen fastidia linquens, |
| 25 | Nec tractavit in hoc ullum se ferre periclum |
| 26 | Mortis, ad hanc vitam quando cibus ille animavit. |
| 27 | Tertia lux oritur noctisque rotam Hesperus affert, |
| 28 | Colligitur mixtura virum, residetur ad escas; |
| 29 | Tum fratri: Non mensa placet, non pabula prosunt, |
| 30 | Cedo locum, compellor enim feritate doloris |
| 31 | Strata videre mea, haec aliam portate sub umbram. |
| 32 | Tolluntur stramenta aliamque feruntur in aedem, |
| 33 | Contiguam cellae quam coenatum ante petivit. |
| 34 | Ergo ubi membra suo componit languida lecto |
| 35 | Conclausis oculis penitus dormire nequibat, |
| 36 | Spiritus ecce doli foribus processit apertis, |
| 37 | Clericus in specie, frontis latuere fenestrae, |
| 38 | Ut nec signa quidem parvi videantur ocelli; |
| 39 | Iam manibus tormenta gerens capitique propinquans, |
| 40 | Magna sub ardenti complectens gaudia corde: |
| 41 | Cras torqueris, ait, meritumque rependitur omne. |
| 42 | O mens orba hominum, quo te deducere caecum |
| 43 | Expetis, et cuius retinentur sidera septem |
| 44 | In palma, hunc inimicitia aversaris amara, |
| 45 | Et cum luce cares, tenebris circumdaris atris, |
| 46 | Ille feroxque, rapaxque, minax, mendaxque, sagaxque |
| 47 | Finibus insidians fundo te tinguit averni, |
| 48 | At Dominus si ductor erit, transmittit Olympo. |
| 49 | Ille igitur dum tanta minans promittit inermi, |
| 50 | Turba catervatim piceum comitata magistrum |
| 51 | Affluxit, totumque locum tetro agmine supplet, |
| 52 | Armati velut in bellum curruntque per aulam, |
| 53 | Structuri angustum poenalis carceris antrum |
| 54 | Nulla relinquentes fugiendi dona pavorem. |
| 55 | Hic locus insinuat Solymae quod dixit Iesus: |
| 56 | Ecce dies venient, et tu circumdata vallo |
| 57 | Laberis usque solum, gladio mactabitur infans, |
| 58 | Et lapis esse super lapidem hac strage vetatur. |
| 59 | Urbs animam, lapides tractatus nempe figurant, |
| 60 | Vallus in angorem positus dignoscitur esse; |
| 61 | Destructor nam daemon erit, destructio finis, |
| 62 | Evenit hoc illi qui notum spernit Iesum. |
| 63 | His actis timor opera [F. ora] premit, pavor occupat artus, |
| 64 | Spes iam nulla fuit nigram vitare catervam, |
| 65 | Sed divina cito advenit clementia cursu, |
| 66 | Viderat in cella monachos sedisse nitentes |
| 67 | Forma quibus radians, habitusque ignotus in armis, |
| 68 | Unus ait, media quem sors in sede locavit; |
| 69 | Res iniusta patet, fugite his sedibus hostes, |
| 70 | Hic homo sumet adhuc huius compendia vitae. |
| 71 | His dictis, velut in vallem cum lympha minator |
| 72 | Fertur, ab aspectu subitis discessibus agmen |
| 73 | Cessit, et anxietas, tandemque decorus in aulam |
| 74 | Angelus ingreditur fulgens in veste rubenti, |
| 75 | Gressibus insistens, sermone acclamat amico: |
| 76 | Te, dilecta anima, hoc momento visere veni. |
| 77 | Talia dicenti recubans sermone Latino |
| 78 | Subdidit: Omnipotens nostris si ignoscere culpis |
| 79 | Dignatur, pietatis opus perfectius auget; |
| 80 | Sin alias, pugno concludimur illius omnes, |
| 81 | Impendat quodcunque placet sequimurque libenter. |
| 82 | Nam prima sancti patriarchae fronte statuti, |
| 83 | Inde prophetarum collectio sancta priorum, |
| 84 | Sanctus apostolici demum globus ordinis, omnes |
| 85 | Hi genus humanum multo vexere labore, |
| 86 | Nunc etiam maiora petit solamina praesens. |
| 87 | Colloquio in medio rumpuntur visa duorum, |
| 88 | Nondum verborum, sed visus finis habetur, |
| 89 | Evigilat, si quisque sibi quaesivit adesset; |
| 90 | Vidit adesse duos, cunctis qui ad strata reversis |
| 91 | Forte domum intrabant, quorum tunc unus in ipso |
| 92 | Coenobio praepostus erat, meus ipse magister, |
| 93 | Praecipua bonitate vigens, et moribus omnes |
| 94 | Praecellens, latitare volens, sed notus ubique. |
| 95 | Repperit hunc aliumque domo consistere fratrem, |
| 96 | Accitisque cavas utrum iaculavit in aures |
| 97 | Quidquid in angusto cognovit temporis actu. |
| 98 | Palluit ac timuit, carnisque dolore remoto, |
| 99 | Surgit ab excubitu pronus tellure recumbens, |
| 100 | In patulaeque crucis distendens membra figuram: |
| 101 | Iam tota virtute, viri, prece posco frequenti, |
| 102 | Inquit, adorantes, veniam deposcite nobis, |
| 103 | Intentas formate preces, clementia magna est. |
| 104 | Conspiciunt igitur tanto terrore gementem, |
| 105 | Cantibus insistunt, palmasque in sidera tendunt, |
| 106 | Cantantur septem lacrymarum carmina, nec non |
| 107 | Plurima psalmorum modulamina firmiter addunt, |
| 108 | Quae tanta anxietas sibi continuare requirit. |
| 109 | Tunc surrexit humo, lectoque resedit anhelus, |
| 110 | Exposcitque legi sibi verba novissima sancti |
| 111 | Gregorii, in scripto quod noscitur illius esse, |
| 112 | Dialogus, quo multa bonis documenta ministris |
| 113 | Construxit, mortisque situs per multa serebat. |
| 114 | Grandis in hoc libro perlecta est lectio fratri. |
| 115 | Tunc ait, oro, Patres, componite corpora terrae, |
| 116 | Atque quiete gravem placida relevate laborem. |
| 117 | Et mihi quod restat spatium concedite noctis, |
| 118 | Corpus ut invalidum somno pascatur inani. |
| 119 | Postquam lassa suo prosternunt membra papyro, |
| 120 | Ipseque tam diros animae carnisque labores |
| 121 | Dum recreare cupit, coelorum e culmine missus, |
| 122 | Angelus albato vestitu venit amictus, |
| 123 | Assistens capiti, qui visum in veste priorem |
| 124 | Purpurea ostendit, iuxta vestigia stando, |
| 125 | Blandaque dictorum praemittit verba suorum; |
| 126 | Laudat et hoc studium, quod confugisset ad almum |
| 127 | In precibus Dominum, quod lectio sancta placebat, |
| 128 | Tempore quo graviter terrens angustia pressit; |
| 129 | Hoc servabis, ait, ne praetermiseris exhinc, |
| 130 | In multa quoque est psalmus perfectior unus, |
| 131 | Cui virtus moralis inest, post carmina constans |
| 132 | Septena atque decem centumque; hunc saepe reflectes, |
| 133 | Lectio quo legitur, psalmique canuntur aperta |
| 134 | Veracique fide, iucundum munus habetur; |
| 135 | Talis et ad Dominum utiliter devotio fumat, |
| 136 | Atque serenatum hoc placat certamine Christum |