Walafrid Strabo, Visio Wettini, III. [De Erbaldo et eius electione in abbatem.]
| 1 | Musa soror, maiora refer celerique volatu |
| 2 | Pange melos, laudisque facem generisque latebras |
| 3 | Cuius ab exortu Hettoni traditur haeres. |
| 4 | Est famosa tribus quae legum docta per artes |
| 5 | Promeruit primo populi sedisse senatu, |
| 6 | Iudicioque bonas iusto discernere leges. |
| 7 | Illius e medio surgit generamine proles, |
| 8 | Dicitur Erbaldus, verso sermone vir audax. |
| 9 | Post septem denosque petit venerabilis annos |
| 10 | Insulanense solum, sociatur fratribus illis |
| 11 | Atque magisterio Hettonis traditur almi: |
| 12 | Quo monstrante, sacris non parva ex parte libellis |
| 13 | Imbuitur, variaeque vetant ne traderet artes |
| 14 | Septenas curae, antiqui quas auribus indunt |
| 15 | Nobilium; namque illa refert scriptura Ioannis |
| 16 | Ante retroque animalia sancta oculata fuisse; |
| 17 | Sensus adest: Sic doctus homo ex ratione biformi, |
| 18 | Ante superna, videt, retro terrena, cavetque |
| 19 | Hac ex parte foret ne clauso lumine caecus. |
| 20 | Mittitur ad quemdam, socio comitatus, ab inde, |
| 21 | Cuius multa viret sapientia dogmate, Scottum , |
| 22 | Quem dixi socium, carmen perquirit abundans, |
| 23 | Nam vitam meta et vires in morte triumphat. |
| 24 | Nunc incoepta sequar, post pauca parabor ad illud. |
| 25 | Denique post reditum luxit perfectior actus, |
| 26 | Moribus ardor inest, sermone fidelis amor stat; |
| 27 | Fulget in ingenio verax, probus, aptus, honestus, |
| 28 | Norma boni, aequa fides, dilectio sancta sub ill |
| 29 | Innumerisque bonis nituit, quae cuncta sub ista |
| 30 | Non possum brevitate sequi, ne audire recuses. |
| 31 | Haec Hettonis erant postquam iactata per aures, |
| 32 | Approbat ipse suo passim moderamine vera |
| 33 | Esse satis, secumque vehit per terga liquentum |
| 34 | Camporum, fluctusque secant, Argosque penetrant, |
| 35 | Diximus ut supra, redeuntque Augense sub antrum. |
| 36 | Ergo ubi Hettonis silet argumenta potestas |
| 37 | Per multa, alteriusque licet dum iura levare, |
| 38 | Iam precis arte patet, curritque per ora vicissim |
| 39 | Erbaldo debere dari his in moenibus arcem. |
| 40 | Annuit ipse Deus, cunctos qui mente sub una |
| 41 | Hoc voluisse dedit, pastori mandat alendas |
| 42 | In tellure ferax quae gaudet fruge bidentes. |
| 43 | Tum perfecta magis Domino servire voluntas |
| 44 | Incubat, insignemque virum vota optima produnt. |
| 45 | Mentis in occulto quantum prius esse benignus |
| 46 | Vellet, in adiecta poteris bonitate probare. |
| 47 | Dicam equidem quid in antiquis donasse figuris |
| 48 | Hinc agnosco Deum veteres recolendo prophetas. |
| 49 | Heliae successit enim venerabilis ille |
| 50 | Heliseus, vectumque leves affatur in auras; |
| 51 | Spiritus oro tuus mecum duplicetur; at ille: |
| 52 | Grandia, nate, petis, fiat tamen ipsa voluntas. |
| 53 | Maxima Hettonis nituerunt facta per orbem, |
| 54 | Si quid adesse potest, tamen exsuperatur ab isto, |
| 55 | Qui solita virtute potens pariterque benignus, |
| 56 | Virtutum custos, vitiis saevissimus hostis |
| 57 | Ex aetate fuit puerili ipsam usque senectam. |
| 58 | Quam pulchre et digne multumque insigniter haeres |
| 59 | Vernat, uterque Pater vitaque graduque beatus! |
| 60 | Hic pater ante fuit, modo filius, astat, obaudit, |
| 61 | Per natumque regi proprium vult corde paterno. |
| 62 | Filius iste prius, ductor patris esse iubetur, |
| 63 | Et tamen intendit qua se sententia docti |
| 64 | Iam senioris agat, sequiturque per omnia pacis |
| 65 | Congeries, iungitque gregem concordia praepes |
| 66 | Pastorum, nullumque dolus, nullum ira lacessit; |
| 67 | Res laudanda quidem pacis innata magistris: |
| 68 | Omnipotens, vitae, pacis lucisque repertor, |
| 69 | Ambobus vitam per saecula multa ministret. |