Walafrid Strabo, Hortulus, XXIV ROSA.
| 1 | Iam nisi me fessum via longior indupediret, |
| 2 | Scrupeus atque novi tereretur carminis ordo, |
| 3 | Debueram viburna rosae pretiosa metallo |
| 4 | Pactoli et niveis Arabum circumdare gemmis. |
| 5 | Haec, quia non Tyrio Germania tingitur ostro |
| 6 | Lata nec ardenti se Gallia murice iactat, |
| 7 | Lutea purpureis reparat crementa quotannis, |
| 8 | Ubertum floris, tantum qui protinus omnes |
| 9 | Herbarum vicisse comas, virtute et odore |
| 10 | Dicitur, ut merito florum flos esse feratur. |
| 11 | Inficit hic oleum proprio de nomine dictum, |
| 12 | Quod quam saepe fiat mortalibus utile curis, |
| 13 | Nec meminisse potest hominum, nec dicere quisquam. |
| 14 | Huic famosa suos opponunt lilia flores, |
| 15 | Longius horum et iam spirans odor imbuit auras. |
| 16 | Sed si quis nivei candentia germina fructus |
| 17 | Triverit, aspersi mirabitur illicet omnem |
| 18 | Nectaris ille fidem celeri periise meatu. |
| 19 | Hoc quia virginitas fama subnixa beata |
| 20 | Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit |
| 21 | Sordis, et illiciti non fregerit ardor amoris, |
| 22 | Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum |
| 23 | Integritatis eat, fateor, mutabit odorem. |
| 24 | Haec duo namque probabilium genera inclyta florum |
| 25 | Ecclesiae summas signant per saecula palmas |
| 26 | Sanguine martyrii carpunt quae dona rosarum, |
| 27 | Liliaque in fidei gestant candore nitentis. |
| 28 | O mater virgo, fecundo germine mater, |
| 29 | Virga fide intacta, sponsi de nomine sponsa, |
| 30 | Sponsa, columba, domus, regina, fidelis amica, |
| 31 | Bello carpe rosas, laeta arripe lilia pace, |
| 32 | Flos tibi sceptrigero venit generamine Iesse, |
| 33 | Unicus antiquae reparator stirpis et auctor. |
| 34 | Lilia qui verbis vitaque dicavit amoena, |
| 35 | Morte rosas tingens, pacemque et praelia membris |
| 36 | Liquit in orbe suis, virtutem amplexus utramque, |
| 37 | Praemiaque ambobus servans aeterna triumphis. |
| 38 | DICATIO OPUSCULI. |
| 39 | Haec tibi servitii munuscula vilia parvi |
| 40 | Strabo tuus, Grimalde pater doctissime, servus |
| 41 | Pectore devoto, nullius ponderis offert. |
| 42 | Ut cum conseptu viridis consederis horti |
| 43 | Super opacatas frondenti germine malos, |
| 44 | Persicus imparibus crines ubi dividit umbris, |
| 45 | Dum tibi cana legunt tenera lanugine poma |
| 46 | Ludentes pueri, schola laetabunda tuorum, |
| 47 | Atque volis ingentia mala capacibus indunt; |
| 48 | Grandia conantes includere corpora palmis: |
| 49 | Quo moneare habeas nostri pater alme laboris |
| 50 | Dum relegis quae dedo volens, interque legendum |
| 51 | Ut vitiosa seces deposco, placentia firmes. |
| 52 | Te Deus aeterna faciat virtute virentem, |
| 53 | Immarcescibilis palmam contingere vitae; |
| 54 | Hoc Pater, hoc Natus, hoc Spiritus annuat almus. |