Walafrid Strabo, Hortulus, XXII NEPETA.
| 1 | Herbarum in numero, quas hortulus ille recenti |
| 2 | Semper prole creat, nepetae non segnior exit |
| 3 | Surculus, urticam foliis simulantibus, alto |
| 4 | Vertice pergratum late largitus odorem. |
| 5 | Haec variis olim morborum accommoda curis, |
| 6 | Non extrema alias inter decernitur herbas. |
| 7 | Huius enim succus, roseo commistus olivo, |
| 8 | Efficit unguentum, laesae quod vulnera carnis |
| 9 | Atque cicatricum deformia signa novarum |
| 10 | Posse abolere aiunt, prisco reparare nitori, |
| 11 | Et revocare pilos plagae quos forte recentis |
| 12 | Pestis hiulca tulit sanie taboque perosos. |