Walafrid Strabo, Hortulus, XX AGRIMONIA.
| 1 | Hic quoque sarcocolam, campos quae plurima passim |
| 2 | Vestit, et effetis silvarum inventa sub umbris |
| 3 | Nascitur, ordinibus facile est discernere pulchris. |
| 4 | Haec praeter varium latae virtutis honorem, |
| 5 | Trita domat ventris praedirum et pota dolorem. |
| 6 | Si quae forte chalybs infensus vulnera membris |
| 7 | Indiderit nostris, huius tentare iubemur |
| 8 | Auxilium, partique imponere tonsa patenti |
| 9 | Germina, maturum nacturi hac arte vigorem |
| 10 | Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum. |