Walafrid Strabo, Hortulus, XIX BETTONICA.
| 1 | Montibus et silvis, pratis et vallibus imis |
| 2 | Bettonicae pretiosa licet collectio cunctis |
| 3 | Pene locis superet passim, tamen hanc quoque noster |
| 4 | Hortus habet, cultaque docet mansuescere terra. |
| 5 | Haec tantum meruit generali nomine laudis, |
| 6 | Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem |
| 7 | Mole operis devicta sui, iam sentiat, illa |
| 8 | Utilitate minus quidquid deprompserit esse. |
| 9 | Hanc viridem si forte tuos coneris in usus |
| 10 | Carpere, siccatamve hiemi deponere pigrae, |
| 11 | Turbida sive tuas oblectant pocula fauces, |
| 12 | Seu potius longo tibi defecata labore |
| 13 | Dona placent, huius virtus mirabilis herbae |
| 14 | Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti |
| 15 | Novimus, ut contra, totum si iniuria corpus |
| 16 | Impetit interius, muniri viribus eius |
| 17 | Sese posse rati, soleant haurire diebus |
| 18 | Continuis hoc acre genus medicaminis almi. |
| 19 | Praeterea caput infesto si vulnere fractum |
| 20 | Tabuerit, tum crebra terens imponito sacrae |
| 21 | Tegmina bettonicae, statim mirabere vires |
| 22 | Illius in solidum fuerit dum clausa cicatrix. |