Walafrid Strabo, Hortulus, XVII PULEIUM.
| 1 | Non patitur cunctas angustia carminis huius |
| 2 | Pulei virtutes celeri comprendere versu. |
| 3 | Hoc apud Indorum tanti constare peritos |
| 4 | Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri |
| 5 | Congeries piperis, quis iam dubitare sinetur |
| 6 | Hac herba plures leniri posse labores? |
| 7 | Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis |
| 8 | Gens, hebenoque auroque fluens, et mira volenti |
| 9 | Quaeque ferens mundo, o magni laudanda Tonantis |
| 10 | Virtus et ratio, nullis quae munera terris |
| 11 | Larga suae non pandit opis, quae rara sub isto |
| 12 | Axe videre soles, aliis in partibus horum |
| 13 | Copia tanta iacet, quantam vilissima tecum |
| 14 | Efficiunt: rursus quaedam quae spreta videntur |
| 15 | Forte tibi, magno mercantur ditia regna, |
| 16 | Altera ut alterius potiatur fenore tellus, |
| 17 | Orbis et in toto per partes una domus sit. |
| 18 | Puleium quam decoctum curabit amice |
| 19 | Et potu et fotu stomachum (mihi crede) morantem. |
| 20 | Dum canimus quae certa gravi ratione tenemus |
| 21 | Quaedam audita, et iam vero miscere cothurn |
| 22 | Fas ususque sinit: ramum coniungito pulei |
| 23 | Auriculae, ne forte caput turbaverit aestus |
| 24 | Solis in aerio si te perflarit aperto. |
| 25 | Quod nisi me currens deponere vela Thalia |
| 26 | Cogeret, ac tandem portus intrare moneret, |
| 27 | Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores. |