Walafrid Strabo, Hortulus, XII CAEREFOLIUM.
| 1 | Quae tot bellorum, tot famosissima rerum |
| 2 | Magnarum monumenta sacro pia conficis ore, |
| 3 | Exiles, Erato, non dedignare meorum |
| 4 | Divitias olerum versu perstringere mecum. |
| 5 | Infirmis divisa licet Macedonia ramis |
| 6 | Spargitur, et crebris ignobile semen aristis |
| 7 | Sufficit, illa tamen, toto reparabilis anno, |
| 8 | Pauperiem largo solatur munere plebis |
| 9 | Indignae , nec non restringere sanguinis undas |
| 10 | Corpore diffusas, facili solet obvia gustu. |
| 11 | Illa quoque infesto venter dum forte dolore |
| 12 | Turbatur, fomenta super non irrita ducit, |
| 13 | Puleium sibimet frondesque papaveris addens. |