Walafrid Strabo, Hortulus, V CUCURBITA
| 1 | Haud secus altipetax, semente cucurbita vili |
| 2 | Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras |
| 3 | Ingentes, crebrisque iacit retinacula ramis: |
| 4 | Ac velut ulmum hedera implicuit cum frontibus altam, |
| 5 | Ruris abusque sinu toti sua brachia circum |
| 6 | Laxa dedit ligno, summumque secuta cacumen |
| 7 | Corticis occuluit viridi tutamine rugas: |
| 8 | Aut arbustivum vitis genus, arbore cum se |
| 9 | Explicuit quavis, ramorumque alta corymbis |
| 10 | Vestiit, et propria sursum se sponte levavit: |
| 11 | Visitur ergo rubens aliena in sede racemus |
| 12 | Dependere, premit tabulata virentia Bacchus, |
| 13 | Pampinus et frondes discernit latior altas. |
| 14 | Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens |
| 15 | Diligit appositas, sua sustentacula, furcas, |
| 16 | Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos |
| 17 | Ne vero insano divelli turbine possit, |
| 18 | Quot generat nodos, tot iam retinacula trudit. |
| 19 | Et quoniam duplicem producunt singula funem, |
| 20 | Undique fulturam dextra laevaque prehendunt. |
| 21 | Et velut in fusum nentes cum pensa puellae |
| 22 | Mollia traiiciunt, spirisque ingentibus omnem |
| 23 | Filorum seriem pulchros metantur in orbes, |
| 24 | Sic vaga tortilibus stringunt amenta catenis |
| 25 | Scalarum, teretes involvuntque illico virgas, |
| 26 | Viribus et discunt alienis tecta cavarum |
| 27 | Ardua porticuum volucri superare natatu . |
| 28 | Iam quis poma queat ramis pendentia passim |
| 29 | Mirari digne? quae non minus undique certis |
| 30 | Sunt formata viis, quam si tornatile lignum |
| 31 | Inspicias medio rasum, quod mymphure constat. |
| 32 | Illa quidem, gracili primum demissa flagello, |
| 33 | Oblongo tenuique ferunt ingentia collo |
| 34 | Corpora: tum vastum laxatur in ilia pondus, |
| 35 | Totum venter habet, totum alvus, et intus aluntur |
| 36 | Multa cavernoso seiunctim carcere grana, |
| 37 | Quae tibi consimilem possunt promittere messem. |
| 38 | Ipsis quin etiam teneri sub tempore fructus |
| 39 | Ante humor quam clausa latens per viscera sero |
| 40 | Autumni adventu rarescat, et arida circum |
| 41 | Restiterit cutis, inter opes transire ciborum |
| 42 | Saepe videmus, et ardenti sartagine pinguem |
| 43 | Combibere arvinam, et placidum segmenta saporem |
| 44 | Ebria multoties mensis praestare secundis. |
| 45 | Si vero aestivi sinitur spiramina solis |
| 46 | Cum genitrice pati, et matura falce recidi, |
| 47 | Idem fetus in assiduos formarier usus |
| 48 | Vasorum poterit, vasto dum viscera ventre |
| 49 | Egerimus, facili radentes ilia torno. |
| 50 | Nonnunquam hac ingens sextarius abditur alvo, |
| 51 | Clauditur aut potior mensurae portio plenae |
| 52 | Amphora, quae piceo linitur dum glutine, servat |
| 53 | Incorrupta diu generosi dona Lyaei. |