monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, XI <<<    

Victricius, De Laude Sanctorum, 1, Caput XII

1 Qua de re, Amantissimi, dum recens est turba sanctorum, incumbamus, et ex imis corporum venis suspiria proferamus. Adsunt advocati, delictorum nostrorum gesta oratione pandamus. Favent iudices, possunt mitigare sententiam, quibus dictum est: Sedebitis super duodecim tribunalia, iudicabitis duodecim Tribus filiorum Israel [Matth. 19, 28]. Semper iudices, quia semper Apostoli.
2 Sed me longius non tam dicendi studium, quam fidei traxit officium; immodica gratulatio tacere non novit. Laetitiae detrimentum est, si desit auditor. Ergo si tacere in tanta exsultantium celebritate potuissem, crimen moeroris incurreram: Apostoli ac Martyres veniunt, Antistitem tacere non convenit. Eriguntur altaria, de gaudio Sacerdotis populus sumat exordium.
3 Quis rogo, tam brutus? Quis tam profanus? quis tam legis et religionis ignarus, ut gaudia ista non sentiat? Si quis saecularium principum nostram nunc viseret civitatem, protinus sertis spatia omnia redimita riderent, matres tecta complerent, portae undam populi moverent, omnis aetas in studium divisa, adoreas [Id est laudes], et bellica facta cantaret, paludamenti flammas ac Tyrium muricem miraretur, stuperet, Rubri pretium maris, et gelatas lacrymas belluarum: et quidem miranda si videas, contemnenda si cogites; denique lapides appellantur; haec inquam, hiantem populum detinerent.
4 At vero beatissimi, cum Martyrum triumphus, et pompa virtutum nostra tecta succedunt, cur non solvamur in gaudia? Nec deest quod miremur: pro regali amictu praesto est aeterni luminis indumentum. Hic purpura, hic togae liberae sanctorum sunt, hic diademata variis gemmarum distincta luminibus, sapientiae, intellectus, scientiae, veritatis, consilii, fortitudinis, tolerantiae, temperantiae, iustitiae, prudentiae, patientiae, castitatis, istae in lapidibus singulis sunt expressae, scriptaeque virtutes.
5 Hic spiritalibus gemmis coronas Martyrum artifex Salvator ornavit. Ad has gemmas animarum vela tendamus, nihil in his fragile, nihil quod maius minuat, nihil quod sentiat detrimentum. Magis ac magis in specie florescunt; aeternitatis insignia edita esse, etiam sanguis ostendit, qui ignem Spiritus sancti adhuc signat in ipsis corporibus reliquiisque membrorum.
6 Gratulamur, carissimi, quoties videmus tenebras luce discussas. Cur non effusius in gaudia proruamus, cum cernamus salutarium, aeternorumque luminum iubar allatum? Dies mihi videtur clarioris serenitatis sumpsisse laetitiam. Nec immerito, septuplo enim, ut dixi, Martyres sole sunt clariores. Sed nunc nobis, amantissimi, orandum est, non perorandum [Hic deest in ms. orandum], inquam, ut a nobis omnis diaboli impetus repellatur, qui clandestino lapsu nostrum pectus ingreditur.
7 Firmate igitur, Sancti, vestros firmate cultores, ac petra angulari nostrum pectus instruite. Periculosus ac fortis est hostis, omnes aditus, omnes explorat ingressus. Sed nihil est verendum, grandis est occurrentium multitudo Sanctorum. Cum igitur nobis e coelitum castris tantus militum et regum numerus advenerit, arripiamus arma iustitiae, prudentiae, nos et fidei clypeo protegamus, non loricae squamis, sed temperantiae, et pudicitiae laminis pectora muniamus.
8 Dextris nostris fidei semper ac patientiae tela vibremus. Mox feriamus, si quispiam pulsaverit inimicus. Talia dudum, talia Apostoli arma portarunt. His instructi, intemperantiae, lasciviae, cupiditatis, ambitionis, irae quoque et superbiae colla fregerunt. Nihil itaque nobis misericordia Salvatoris, non arma, non praesidia denegavit.
9 Unde etiam atque etiam providendum est ne nos velut oscitantes vitiorum torpor invadat, ne aut incredulitas fidei inimica subripiat, aut ira differat, aut cupiditas vexet, aut luctet ambitio. Libenter nobiscum nostri Martyres versabuntur, si ad eorum famulatum puram conscientiam deferamus. Si cui forte dura et ineluctabilis videtur ista militia, non abiiciat hastam, antequam classicum crepet, nec eum ante pugnam frigus mortis invadat.
10 Nemo signa deserat Salvatoris. Dedit exemplum, mittit auxilia. Certa victoria est cum talibus commilitonibus, et cum Christo imperatore pugnare; tunc profecto in me splendebit galea Sacerdotis, si me in acie charitas vestra perspexerit; incendium gloriae est, vobis spectantibus, vobis sequentibus dimicare. Tuta statio, et salutis munitissimus portus est fides inconcussa et constantia spiritalis.
11 Bona vita nihil prodest, si nescias cui vivas. In altum rapiet turbo ventorum levem et incredulam mentem. Fides est quae Sanctos vexit ad coelum; fides est quae flammas vertit in rorem, et in incendii globos salutare frigus immisit; fides est quae fluctuantium undarum liquores sub ambulantum vestigiis solidavit; fides est quae Martyres in exemplum mortis exhibet consecratos; fides est quae Confessorum animas munivit in certamine passionis; fides est quae ieiunas, et seras, et aridas escas in humilitate depascit; fides est quae virginitatem, viduitatem, continentiam modesta integritate custodit; fides est quae sustulit concupiscentiam corporalem et amorem imperii coelestis ingessit; fides est quae Domino per mortem crucis immortalitatem coniungit.
12 Haec per odia saeculi exhibet Domino coodibiles; haec in carceribus confovet Confessores, teterrimo tenebrarum horrore conclusos, dumque in squalore sordibusque iactantur, ipsisque terrarum cubilibus transpunguntur, non somno liberi, quietem vel modici temporis capiunt. Dum ita per singulos dies omni tormentorum genere laniuntur; dum denique suppliciis multimodis urgentur, virtus proficit ad coronam.
13 Fides est quae in his tot conflictationibus caram unitatem exhibet Deo, reddit vicem Christo, moriendo pro ipso. Sicut caput corporis mortuum est pro membris, ita pro capite membra moriuntur, ut sicut caput vivit, ita cum capite vivificentur membra. Haec confirmat beatissimus Paulus: Si commorimur Christo, et convivimus; si toleramus, et conregnamus.
14 Superest, amantissimi, ut et peccatorum nostrorum confessio subsequatur. Non quod divinae potestates secessus animorum, et secreta non norint; sed facile elicit misericordiam iudicantis non extorta confessio. Nullus sit, charissimi fratres, dies, quo non his fabulis moremur, ille Martyr sub tortore non impalluit, ille percussoris moras festinatione praecessit, ille flammas avidus bibit; ille sectus est, sed integer stetit, ille felicem se dixit, cui contigit cruciari; ille inter manus carnificum, ne qua mora fieret properanti iussit redire fluminibus. Illa patris lacrymas doluit, ut filia, contempsit ut Martyr; illa irritatione iram leonis mortis avida concitavit; illa ieiunante filio feris ubera plena porrexit: illa virgo monilia aeternitatis ornamenta percussori colla subiecit.
15 Millia sunt, charissimi fratres, exempla virtutum, quae pagina sancta commemorat. Sed nos hortandi magis, quam docendi gratia carpsimus pauca de multis. Fidelibus enim pauca sufficiunt, infidelibus multa non prosunt. Non sunt sanctorum desideria differenda. Cur moramur? Divinis, pateat aula Martyribus y [Inde liquet tractatum istum antequam reliquiae in Ecclesia collocarentur fuisse prolatum; et aedificium nondum fuisse absolutum cum auctor illum consummavit.], iungantur reliquiae; iungantur et gratiae, in unum conveniant, primae resurrectionis exordia. Interea confessio nostra subripiat. Indulgentia criminum est gratulatio potestatum. Haud immerito, charissimi fratres, basilicae spatium cupidus aedificator arripui.
16 Appetentiam meam sanctorum excusat adventus. Ipsi sibi aulam parari occulta desiderii mei ratione iusserunt. Sic est profecto, sic est. Nam fundamenta iecimus, parietes in longum duximus, et hodie discimus, quibus operis nostri crescebat intentio. Qua de re omnes sunt morae castigatione pulsatae, nihil me pigrum tardumque delectat.
17 Iuvat manibus volvere, et grandia humeris saxa portare. Sudorem meum bibat terra; atque utinam sanguinem biberet pro nomine Salvatoris! Sudorem interim bibat terra altaria susceptura. Si nos fideles Apostoli et Martyres nostri perspexerint, alios invitabunt.
Victricius HOME

csg98.232 csg102.296

Victricius, De Laude Sanctorum, 1, XI <<<    
monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik