Victricius, De Laude Sanctorum, 1, Caput XI
| 1 | Huc accedit quod non minus in partibus, quam in soliditate curatio est. An aliter in Oriente, Constantinopoli, Antiochiae, Thessalonicae, Naiso , Romae, in Italia miseris porrigunt medicinam? An aliter laborantia corpora defeaeantur? Curat Ephesi Ioannes Evangelista, praeterea et in locis plurimis; quem Christi a pectore nec ante consecrationem accepimus recessisse, et apud nos ipsa eius est medicina. Curat Bononiae Proculus, Agricola, et hic quoque horum cernimus maiestatem. |
| 2 | Curat Placentiae Antoninus. Curat Saturninus, Traianus in Macedonia. Curat Nazarius Mediolano: Mutius Alexander, Datysus , Chindeus larga virtute gratiam salutis infundunt. Curat Rogata , Leonida, Anastasia, Anatoclia, ut ait Apostolus Paulus: In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, uno, atque eodem spiritu, qui omnia in omnibus operatur. |
| 3 | Rogo, an alia est apud nos, alia apud alios memoratorum medela sanctorum? Quod si quidquid ubique sanctorum est, parili pietate cultores suos defendunt, purgant, tuentur, adiiciendus cultus est, non discutienda maiestas. Quod si in reliquiis non esset plenum pondus virtutis, tamen non erat bonae mentis derogare tali aliquid dignitati. |
| 4 | Non enim scire prodest, sed timere. Quia cautum est: Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, nusquam poterit iustificari. Innumerabilia sunt, quae occurrunt, sed nos puri liquoris meatus, et tramites aucupamur. Non me hypothetici et categorici syllogismorum modi intricant, non inania philosophorum sophismata decipiunt: ipsa faciem suam veritas aperit, fides despuit argumenta, crimen latebras, innocentia publicum quaerit. |
| 5 | Manu igitur ostendo, quod quaeritur, tango reduvias, affirmo in istis reliquiis perfectam esse gratiam perfectamque virtutem. Hoc loco si res esset sermonum collisione pandenda, dicerem et genere, et specie, et numero idem esse; de quo ambigit infida calumnia dubitantis, nec dubitantis fortasse, sed non amantis. |
| 6 | At vero cum totam fide teneam, supervacaneis supersedendum interim reor, sed videnda, non quaerenda. Ecce incumbit immundi pollutique spiritus tortor, nec venit sub aspectu ille, qui torquet. Nulla sunt vincula, et ligatur ille qui patitur. Equuleum aeris habet ira coelestis. Nulla ungala est, et tanta sunt crimina confitentium; nullum vulnus apparet, et dentium stridor auditur, nulla interrogatio disceptantis, et sequitur permissio recedentis. |
| 7 | Nemo profecto, nemo tam inops mentis est ut dicat deesse plenitudini, cum examini nihil deesse videat. Deus enim proculdubio; Deus est, quisquis est invisibilium tortor et iudex. Imperfecta natura nescit spiritum vulnerare. Interiora non iudicat, nisi qui sanat. Non imperat elementis, nisi qui calcat sceptrum. |
| 8 | Non tenet Trinitatem, nisi qui est in partibus integer, et totus in toto; sensus primus nullius adiectionis est indigus. Apostoli autem sanctique non solum additamenta non quaerunt, sed etiam sanitatis, et salutis beneficia largiuntur. Ergo unus sensus, unus spiritus, una est his cum veritate permixtio. |
| 9 | Qui curat, et vivit; qui vivit in reliquiis est. Apostoli autem Martyresque medentur, et diluunt. In reliquiis igitur sunt totius vinculo aeternitatis astricti. Omnem sectionem nubilum mortis infuscat. Nos satis superque Sanctos declaravimus partis damna non nosse. Residet ergo ut intelligamus, misericordiae esse, non quaestionis, quod se iusti omnibus largiuntur; qui amat, credit; qui credit, fidem in disputatore, et sacerdote, non verba rimatur. |
| 10 | Unde si nostra cui sordebit oratio, studium certe nentiquam displicebit. Si quidem nos videbit, librum simplici fide exarasse, non verbis; cultu, non argumentis; veneratione, non curiositate. Amator veritatis est quisquis reverentiam detulerit; osor est, quisquis moverit quaestionem. |