Victricius, De Laude Sanctorum, 1, Caput X
| 1 | Cur igitur reliquias appellamus? quia rerum imagines, et signa sunt verba, subiicitur oculis cruor et limus. Id nos reliquiarum nomine, quia aliter non possumus, velut vividi sermonis impressione signamus. Sed nos nunc totum in parte dicendo, non corporalium luminum obices, sed cordis oculos aperimus. Non enim res verbis, sed verba serviunt rebus. |
| 2 | Unde amotis sermonum insidiis, res cum re, ratio cum ratione confligat. Omnis pars, quae dicitur species, necesse est, ut generis in se vim definitionemque suscipiat. Nam cum animal esse substantiam animatam, substantiamque sensibilem dixero, simul dixi et homines, et boves, et caeterorum animantium definitionem, quomodo est homo qui non percipit quae Dei sunt. |
| 3 | Quod si in generis definitione etiam specierum momenta pensantur, qui fieri potest, ut in reliquiis non sit plenitudo carnalis, cum sit eadem ratio spiritalis? Ostendimus itaque in parte totum esse posse. Unde queri iam de exiguitate non possumus; nam cum dixerimus ad instar generis, nihil sacrosanctis perire corporibus, certe illud assignavimus, non posse minui, quod divinum est, quia totum in toto est. Et ubi est aliquid, ibi totum est. |
| 4 | Corpus autem infectione spiritus aeternari, divina colligimus lectione. Concluditur ergo, ut nihil amplius desideretur ubi plenitudo sentitur. Docendi gratia in facili illo, pervulgatoque persistamus exemplo. Ignis iubar dicimus, colorem dicimus, et tamen idem imperante natura nec aliud ab alio, nisi sola nominis distinctione dividitur. |
| 5 | Lux splendorem parturit, nec tamen lucis et splendoris fit ulla discretio. Homo ipse in eo, quod homo est, unum tenet cum omnibus nascendi communione collegium. Aes, aurum, et reliqua genera metallorum, quamvis in diversum hamatis avaritiae unguibus rapiantur, tamen habent individuae substantiae qualitatem. Claret igitur species ad naturam referri. |
| 6 | Claret igitur in reliquiis perfectionem membrorum esse, quia inest in spiritali sacratione consortium. Qualis enim coelestis, tales et coelestes. Si divisas esse reliquias diceremus a spiritu, merito omnis viscerum nexus et soliditas quaereretur. At vero cum unitam advertamus esse substantiam, ab re est, totum in toto perquirere. Iniuria unitatis est, maioris inquisitio potestatis. Oculorum est ista deceptio. |
| 7 | Clariora sunt lumina rationum. Cernimus parvas reliquias, nonnihil sanguinis. Sed has minutias clariores esse, quam sol est, veritas intuetur, Domino in Evangelio dicente: Sancti mei fulgebunt sicut sol, in regno Patris; et tunc sol amplius quam nunc, clariusque lucebit. |