Victricius, De Laude Sanctorum, 1, Caput IX
| 1 | Solis lata sunt beneficia; omnia terrarum spatia, omnium domiciliorum oculos replet, et illuminat, et a se sui copia non recedit. Munus suum effundit et recipit intumque possidet quantum fuerat ante largitus; donat, et donatarum rerum dominus invenitur. Haut aliter, charissimi, ante diem iudicii in cunctas Basilicas, in omnes ecclesias, in omnium denique fidelium pectus iustorum splendor infunditur, in se scilicet rediturus cum personam sumpserit iudicantis. |
| 2 | Si cui vilis ista comparatio videbitur, in hoc accipiat maiestatis esse, non erroris, quod divinis corruptibilia, quod magnis parva collidimus. Primordia quae generis sunt expertia, nesciunt definiri. Inclinata substantia Deitatis in se suae similitudinis retinet dignitatem. Nec qualitas, nec quantitas reperitur, cui Trinitas possit aequari. |
| 3 | Coelestis ratio docetur, non comparatur; insinuatur, non ornatur. Docuit ergo nos divinitatem solis exemplum. Non tamen se miscuit unitati. Iam illud omnibus liquet, ex nihilo Deum fecisse, quod non erat, unde saepe dialecticorum virus eliditur. Si enim ex inani rerum auctor Deus vas hoc spiritale, et membra composuit, cur non potuit animatum corpus, et velut sanguinis fermento globatum ad sui luminis transferre substantiam? |
| 4 | Sed nos in tanta gratulatione librum tumultu quaestionum refercimus. Nec immerito, indagatio enim veritatis, voluptas est inquirentis. Sic Deus, sic Salvator agnoscitur, sic triumphus porrectus salutaribus brachiis invenitur, sic corporibus aeternus splendor acquiritur. Angelos ignitae maiestatis spiritum continere coelesti oratione percipimus: sic enim legimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros ignem urentem. |
| 5 | Ergo si in corpore cruor est, cruor autem ipse superno miscetur ardori, nihil superest quaestionis, quin unam eamdemque beatorum colligamus esse cum universitate concordiam. Illa nunc est, charissimi, ex animis nostris abstergenda, abolendaque suspicio, ne quis forte vulgari errore deceptus in minutiis iustorum, et in hac apostolica consecratione, non putet totius corporeae passionis consistere veritatem. |
| 6 | Nos autem id tota fide, et auctoritate clamamus, in reliquiis nihil esse non plenum. Nam integri artus sunt, ubi est integra medicina. Carnem dicimus glutino sanguinis contineri, spiritum quoque madentem sanguinis rore, flammeum Verbi affirmamus duxisse ardorem. Quod cum ita sit, certissimum est Apostolos, Martyresque nostros integris ad nos venisse virtutibus. |
| 7 | Id ita esse, etiam praesentibus beneficiis admonemur. Nam cum ius translationis ipsis volentibus agnoscamus, illud intelligimus, non ipsos sibi inferre propria disseminatione iacturam, sed spargere beneficia unitate ditatos. Flamma claritudinem suam effundit, et donat, nec tamen patitur dispendium largitatis. Sic Sancti sunt sine damna munifici, sine additamento pleni, sic ad nos sine peregrinationis fastidio pervenerunt. |
| 8 | In reliquiis ergo admonitio perfectionis est, non divisionis iniuria. Quidquid ex disparili conceptione formatur, et non primi fontis liquore perfunditur, id caducum esse necesse est. Sol et sidera, tellus, et residua nomina vanitatum recipiunt corruptibilitatem, quia non habent exordium spiritale. Sanctorum autem passio, imitatio Christi est, et Christus est Deus. |
| 9 | Ergo non est in plenitudine inscrenda divisio, sed in ipsa divisione, quae oculis subiacet, plenitudinis est veritas adoranda. |