Victricius, De Laude Sanctorum, 1, Caput VII
| 1 | Siquidem unam corporulentiae massam Scriptura insinuante colligimus. Quotus enim quis aut natura tam brutus, aut rationis expers inveniri queat, qui neget feminam ex viri lateribus sumpsisse principium? Ex quo illud emergit, ut intelligamus primordia carnis ex carne esse suscepta. Ipsamque sibi fuisse naturam, ut si animum naviter quispiam intendat, et velut generis genus inquirat, reperiat Adam ex specie genus effectum. |
| 2 | Non enim potest genus non esse, ex cuius materia figmentoque diffusa per omnes humani corporis fetura succrevit. Ergo, sanctissimi fratres, primum id scire debemus, homines inter se non natura, sed loco et tempore, et opere, et cogitatione distare. Diversitas enim unitati extranea est. Unitas late sine sui diffunditur detrimento. |
| 3 | Quod si omnium hominum unum corpus esse rationis oculi perviderunt, sequitur, ut in Christo, et in Ecclesia viventibus pari argumento unam beneficio adoptionis et carnis, et sanguinis, et spiritus credamus esse substantiam. Initium novae legis est praeteritorum ablutio delictorum. Salvator autem, quamvis esset prioris, tamen melioris testamenti sponsor accessit. |
| 4 | Necesse est ergo ut sit in his una virtus, in quibus est sacramentorum una perfectio. Ait enim Apostolus: Vos estis corpus Christi, et membra, et Spiritus Dei habitat in vobis. Cum igitur Scriptura docente firmemur Baptismatis sacramento divino nos spiritui posse coniungi, eademque ratione dicamus etiam corpora nostra cum membris filii glutino perseverantis confessionis astringi, nihilque unitati perire per gratiam, quae dubitatio est, etiam Apostolos Martyresque nostros perfectam absolutamque meruisse concordiam? Cum enim spiritus Dei sit, et Deus filius Christus, qui aequabili potestate opinionem iniuriosae subiectionis explodit, qui venerabili triumpho membrorum, morti spatium non reliquit, qui singularitatis abnuit nomen, qui nec finem aut initium ullis sui partibus sentit, Apostoli autem, sanctique et per spiritalis mysterii sanctionem, et per corporis victimam, et per sanguinis censum ac sacrificium passionis ascendere solium Redemptoris, ipso in Evangelio dicente: Cum sederit filius in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim tribunalia iudicantes XII tribus filiorum Israel. |
| 5 | Et iterum: Cui remiseritis remissa erunt, et quem ligaveritis, ligatus habebitur. Relinquitur ergo, ut toti cum toto sint Salvatore. Nam quibus nihil est in professione dissimile, his totum est in Deitatis veritate commune. Per iustitiam etiam fiunt comites Salvatoris, per prudentiam aemuli, per usum artuum concorporei, per sanguinem consanguinei, per hostiae consummationem fiunt crucis aeternitate consortes. |
| 6 | Scriptum est enim: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum. Si igitur communis pater, communes et filii, si communes filii, communis haereditas, si communis haereditas, communis aeternitas. Sancti autem sunt per victoriam immortalitate donati, superest, ut non divisa, sed una sit auctoritas voluntatum. Ipso hoc apud patrem Domino prosequente: Pater, sanctifica illos in veritate, verbum tuum veritas est. |
| 7 | Sicut tu me misisti in saeculo, et ego misi eos in saeculo. Et pro eis sanctifico me, ut sint et ipsi sanctificati in veritate; non solum pro his te rogo, sed etiam pro eis qui credituri sunt in me, per verbum ipsorum. Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi sint in nobis, ut hoc saeculum credat, quia tu me misisti, et ego mitto eos. |
| 8 | Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut nos unum sumus. Ego in illis, et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat saeculum, quia tu me misisti et dilexisti illos, sicut me dilexisti. Rapitur enim a dignis imperium salutare, quisquis extulerit sacrae confessionis insigne. |