Vergilius, Georgica, LIBER II
| 1 | Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, |
| 2 | nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum |
| 3 | virgulta et prolem tarde crescentis olivae. |
| 4 | Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena |
| 5 | muneribus, tibi pampineo gravidus autumno |
| 6 | floret ager, spumat plenis vindemia labris - |
| 7 | huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto |
| 8 | tingue novo mecum direptis crura cothurnis. |
| 9 | Principio arboribus varia est natura creandis. |
| 10 | namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae |
| 11 | sponte sua veniunt camposque et flumina late |
| 12 | curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, |
| 13 | populus et glauca canentia fronde salicta; |
| 14 | pars autem posito surgunt de semine, ut altae |
| 15 | castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet |
| 16 | aesculus atque habitae Grais oracula quercus. |
| 17 | Pullulat ab radice aliis densissima silva, |
| 18 | ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus |
| 19 | parva sub ingenti matris se subicit umbra. |
| 20 | Hos natura modos primum dedit, his genus omne |
| 21 | silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. |
| 22 | Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus. |
| 23 | Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum |
| 24 | deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo |
| 25 | quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; |
| 26 | silvarumque aliae pressos propaginis arcus |
| 27 | exspectant et viva sua plantaria terra; |
| 28 | nil radicis egent aliae summumque putator |
| 29 | haud dubitat terrae referens mandare cacumen. |
| 30 | Quin et caudicibus sectis - mirabile dictu - |
| 31 | truditur e sicco radix oleagina ligno. |
| 32 | Et saepe alterius ramos inpune videmus |
| 33 | vertere in alterius mutatamque insita mala |
| 34 | ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. |
| 35 | Quare agite o proprios generatim discite cultus, |
| 36 | agricolae, fructusque feros mollite colendo, |
| 37 | neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho |
| 38 | conserere atque olea magnum vestire Taburnum. |
| 39 | Tuque ades inceptumque una decurre laborem, |
| 40 | O decus, o famae merito pars maxima nostrae, |
| 41 | Maecenas, pelagoque volans da vela patenti; |
| 42 | non ego cuncta meis amplecti versibus opto, |
| 43 | non, mihi si linguae centum sint oraque centum, |
| 44 | ferrea vox; ades et primi lege litoris oram. |
| 45 | In manibus terrae; non hic te carmine ficto |
| 46 | atque per ambages et longa exorsa tenebo. |
| 47 | Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, |
| 48 | infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; |
| 49 | quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis |
| 50 | inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, |
| 51 | exuerint silvestrem animum cultuque frequenti |
| 52 | in quascumque voles artis haud tarda sequentur. |
| 53 | Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, |
| 54 | hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros; |
| 55 | nunc altae frondes et rami matris opacant |
| 56 | crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. |
| 57 | Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos |
| 58 | tarda venit seris factura nepotibus umbram, |
| 59 | pomaque degenerant sucos oblita priores |
| 60 | et turpis avibus praedam fert uva racemos. |
| 61 | Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes |
| 62 | cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. |
| 63 | Sed truncis oleae melius, propagine vites |
| 64 | respondent, solido Paphiae de robore myrtus; |
| 65 | plantis et durae coryli nascuntur et ingens |
| 66 | fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae |
| 67 | Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma |
| 68 | nascitur et casus abies visura marinos. |
| 69 | Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, |
| 70 | et steriles platani malos gessere valentis; |
| 71 | castaneae fagus, ornusque incanuit albo |
| 72 | flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. |
| 73 | Nec modus inserere atque oculos inponere simplex. |
| 74 | Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae |
| 75 | et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso |
| 76 | fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen |
| 77 | includunt udoque docent inolescere libro. |
| 78 | Aut rursum enodes trunci resecantur et alte |
| 79 | finditur in solidum cuneis via, deinde feraces |
| 80 | plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens |
| 81 | exsilit ad caelum ramis felicibus arbos |
| 82 | miraturque novas frondes et non sua poma. |
| 83 | Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis |
| 84 | nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, |
| 85 | nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, |
| 86 | orchades et radii et amara pausia baca |
| 87 | pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem |
| 88 | Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. |
| 89 | Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, |
| 90 | quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; |
| 91 | sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, |
| 92 | pinguibus hae terris habiles, levioribus illae, |
| 93 | et passo Psithia utilior tenuisque Lageos |
| 94 | temptatura pedes olim vincturaque linguam, |
| 95 | purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, |
| 96 | Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis. |
| 97 | Sunt et Amineae vites, firmissima vina, |
| 98 | Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus; |
| 99 | Argitisque minor, cui non certaverit ulla |
| 100 | aut tantum fluere aut totidem durare per annos. |
| 101 | Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, |
| 102 | transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. |
| 103 | Sed neque quam multae species nec nomina quae sint, |
| 104 | est numerus; neque enim numero conprendere refert; |
| 105 | quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem |
| 106 | discere quam multae Zephyro turbentur harenae, |
| 107 | aut ubi navigiis violentior incidit Eurus, |
| 108 | nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus. |
| 109 | Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. |
| 110 | fluminibus salices crassisque paludibus alni |
| 111 | nascuntur, steriles saxosis montibus orni; |
| 112 | litora myrtetis laetissima; denique apertos |
| 113 | Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi. |
| 114 | Aspice et extremis domitum cultoribus orbem |
| 115 | Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: |
| 116 | divisae arboribus patriae. Sola India nigrum |
| 117 | fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis. |
| 118 | Quid tibi odorato referam sudantia ligno |
| 119 | balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? |
| 120 | Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, |
| 121 | velleraque ut foliis depectant tenuia Seres; |
| 122 | aut quos Oceano propior gerit India lucos, |
| 123 | extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum |
| 124 | arboris haud ullae iactu potuere sagittae? |
| 125 | Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. |
| 126 | Media fert tristis sucos tardumque saporem |
| 127 | felicis mali, quo non praesentius ullum, |
| 128 | pocula si quando saevae infecere novercae, |
| 129 | miscueruntque herbas et non innoxia verba, |
| 130 | auxilium venit ac membris agit atra venena. |
| 131 | Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro; |
| 132 | et, si non alium late iactaret odorem, |
| 133 | laurus erat; folia haud ullis labentia ventis; |
| 134 | flos ad prima tenax; animas et olentia Medi |
| 135 | ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. |
| 136 | sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, |
| 137 | nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus |
| 138 | laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi |
| 139 | totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. |
| 140 | Haec loca non tauri spirantes naribus ignem |
| 141 | invertere satis inmanis dentibus hydri |
| 142 | nec galeis densisque virum seges horruit hastis; |
| 143 | sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor |
| 144 | inplevere; tenent oleae armentaque laeta. |
| 145 | Hinc bellator equus campo sese arduus infert; |
| 146 | hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus |
| 147 | victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, |
| 148 | Romanos ad templa deum duxere triumphos. |
| 149 | Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas |
| 150 | bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. |
| 151 | At rabidae tigres absunt et saeva leonum |
| 152 | semina nec miseros fallunt aconita legentis |
| 153 | nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto |
| 154 | squameus in spiram tractu se colligit anguis. |
| 155 | Adde tot egregias urbes operumque laborem, |
| 156 | tot congesta manu praeruptis oppida saxis |
| 157 | fluminaque antiquos subter labentia muros. |
| 158 | An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra |
| 159 | anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque, |
| 160 | fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino |
| 161 | an memorem portus Lucrinoque addita claustra |
| 162 | atque indignatum magnis stridoribus aequor |
| 163 | Iulia qua ponto longe sonat unda refuso |
| 164 | Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis? |
| 165 | Haec eadem argenti rivos aerisque metalla |
| 166 | ostendit venis atque auro plurima fluxit. |
| 167 | Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam |
| 168 | adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos |
| 169 | extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, |
| 170 | Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, |
| 171 | qui nunc extremis Asiae iam victor in oris |
| 172 | inbellem avertis Romanis arcibus Indum. |
| 173 | Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, |
| 174 | magna virum; tibi res antiquae laudis et artem |
| 175 | ingredior, sanctos ausus recludere fontis, |
| 176 | Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. |
| 177 | Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique, |
| 178 | quis color et quae sit rebus natura ferendis. |
| 179 | Difficiles primum terrae collesque maligni, |
| 180 | tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, |
| 181 | Palladia gaudent silva vivacis olivae. |
| 182 | Indicio est tractu surgens oleaster eodem |
| 183 | plurimus et strati bacis silvestribus agri. |
| 184 | At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, |
| 185 | quique frequens herbis et fertilis ubere campus - |
| 186 | qualem saepe cava montis convalle solemus |
| 187 | despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes |
| 188 | felicemque trahunt limum - quique editus austro |
| 189 | et filicem curvis invisam pascit aratris: |
| 190 | hic tibi praevalidas olim multoque fluentis |
| 191 | sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, |
| 192 | hic laticis, qualem pateris libamus et auro, |
| 193 | inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, |
| 194 | lancibus et pandis fumantia reddimus exta. |
| 195 | Sin armenta magis studium vitulosque tueri |
| 196 | aut ovium fetum aut urentis culta capellas, |
| 197 | saltus et saturi petito longinqua Tarenti |
| 198 | et qualem infelix amisit Mantua campum, |
| 199 | pascentem niveos herboso flumine cycnos; |
| 200 | non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt; |
| 201 | et, quantum longis carpent armenta diebus, |
| 202 | exigua tantum gelidus ros nocte reponet. |
| 203 | Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra |
| 204 | et cui putre solum, - namque hoc imitamur arando - |
| 205 | optima frumentis; non ullo ex aequore cernes |
| 206 | plura domum tardis decedere plaustra iuvencis; |
| 207 | aut unde iratus silvam devexit arator |
| 208 | et nemora evertit multos ignava per annos |
| 209 | antiquasque domos avium cum stirpibus imis |
| 210 | eruit; illae altum nidis petiere relictis, |
| 211 | at rudis enituit inpulso vomere campus. |
| 212 | Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris |
| 213 | vix humilis apibus casias roremque ministrat; |
| 214 | et tophus scaber et nigris exesa chelydris |
| 215 | creta negant alios aeque serpentibus agros |
| 216 | dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras. |
| 217 | Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris |
| 218 | et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit |
| 219 | quaeque suo semper viridi se gramine vestit |
| 220 | nec scabie et salsa laedit robigine ferrum: |
| 221 | illa tibi laetis intexet vitibus ulmos, |
| 222 | illa ferax oleo est, illam experiere colendo |
| 223 | et facilem pecori et patientem vomeris unci. |
| 224 | Talem dives arat Capua et vicina Vesevo |
| 225 | ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris. |
| 226 | Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam. |
| 227 | Rara sit an supra morem si densa requires - |
| 228 | altera frumentis quoniam favet, altera Baccho, |
| 229 | densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo - |
| 230 | ante locum capies oculis alteque iubebis |
| 231 | in solido puteum demitti omnemque repones |
| 232 | rursus humum et pedibus summas aequabis harenas. |
| 233 | Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis |
| 234 | aptius uber erit; sin in sua posse negabunt |
| 235 | ire loca et scrobibus superabit terra repletis, |
| 236 | spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga |
| 237 | exspecta et validis terram proscinde iuvencis. |
| 238 | Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, |
| 239 | frugibus infelix - ea nec mansuescit arando |
| 240 | nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - |
| 241 | tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos |
| 242 | colaque prelorum fumosis deripe tectis; |
| 243 | huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae |
| 244 | ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis |
| 245 | scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae; |
| 246 | at sapor indicium faciet manifestus et ora |
| 247 | tristia temptantum sensu torquebit amaro. |
| 248 | Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto |
| 249 | discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit, |
| 250 | sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. |
| 251 | Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto |
| 252 | laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa |
| 253 | nec se praevalidam primis ostendat aristis! |
| 254 | Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit, |
| 255 | quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram, |
| 256 | et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus |
| 257 | difficile est: piceae tantum taxique nocentes |
| 258 | interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae |
| 259 | his animadversis terram multo ante memento |
| 260 | excoquere et magnos scrobibus concidere montis, |
| 261 | ante supinatas aquiloni ostendere glaebas, |
| 262 | quam laetum infodias vitis genus. Optima putri |
| 263 | arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae |
| 264 | et labefacta movens robustus iugera fossor. |
| 265 | Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit, |
| 266 | ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur |
| 267 | arboribus seges et quo mox digesta feratur, |
| 268 | mutatam ignorent subito ne semina matrem. |
| 269 | Quin etiam caeli regionem in cortice signant, |
| 270 | ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores |
| 271 | Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi, |
| 272 | restituant: adeo in teneris consuescere multum est. |
| 273 | Collibus an plano melius sit ponere vitem, |
| 274 | quaere prius. Si pinguis agros metabere campi, |
| 275 | densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus; |
| 276 | sin tumulis adclive solum collisque supinos, |
| 277 | indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem |
| 278 | arboribus positis secto via limite quadret. |
| 279 | Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis |
| 280 | explicuit legio et campo stetit agmen aperto, |
| 281 | directaeque acies, ac late fluctuat omnis |
| 282 | aere renidenti tellus, necdum horrida miscent |
| 283 | proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis: |
| 284 | omnia sint paribus numeris dimensa viarum; |
| 285 | non animum modo uti pascat prospectus inanem, |
| 286 | sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas |
| 287 | terra neque in vacuum poterunt se extendere rami. |
| 288 | Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras. |
| 289 | ausim vel tenui vitem committere sulco. |
| 290 | Altior ac penitus terrae defigitur arbos, |
| 291 | aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras |
| 292 | aetherias, tantum radice in Tartara tendit. |
| 293 | Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres |
| 294 | convellunt; inmota manet, multosque nepotes, |
| 295 | multa virum volvens durando saecula vincit. |
| 296 | Tum fortis late ramos et bracchia pandens |
| 297 | huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram. |
| 298 | Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, |
| 299 | Neve inter vitis corylum sere, neve flagella |
| 300 | summa pete aut summa defringe ex arbore plantas |
| 301 | tantus amor terrae - neu ferro laede retunso |
| 302 | semina, neve oleae silvestris insere truncos: |
| 303 | nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, |
| 304 | qui furtim pingui primum sub cortice tectus |
| 305 | robora conprendit frondesque elapsus in altas |
| 306 | ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus |
| 307 | per ramos victor perque alta cacumina regnat |
| 308 | et totum involvit flammis nemus et ruit atram |
| 309 | ad caelum picea crassus caligine nubem, |
| 310 | praesertim si tempestas a vertice silvis |
| 311 | incubuit glomeratque ferens incendia ventus. |
| 312 | Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti |
| 313 | possunt atque ima similes revirescere terra; |
| 314 | infelix superat foliis oleaster amaris. |
| 315 | Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor |
| 316 | tellurem Borea rigidam spirante movere. |
| 317 | Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto |
| 318 | concretam patitur radicem adfigere terrae. |
| 319 | Optima vinetis satio, cum vere rubenti |
| 320 | candida venit avis longis invisa colubris, |
| 321 | prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol |
| 322 | nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas. |
| 323 | Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis; |
| 324 | vere tument terrae et genitalia semina poscunt. |
| 325 | Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether |
| 326 | coniugis in gremium laetae descendit et omnis |
| 327 | magnus alit magno commixtus corpore fetus. |
| 328 | Avia tum resonant avibus virgulta canoris |
| 329 | et Venerem certis repetunt armenta diebus; |
| 330 | parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris |
| 331 | laxant arva sinus; superat tener omnibus humor; |
| 332 | inque novos soles audent se germina tuto |
| 333 | credere, nec metuit surgentis pampinus austros |
| 334 | aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem, |
| 335 | sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. |
| 336 | Non alios prima crescentis origine mundi |
| 337 | inluxisse dies aliumve habuisse tenorem |
| 338 | crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat |
| 339 | orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, |
| 340 | cum primae lucem pecudes hausere virumque |
| 341 | terrea progenies duris caput extulit arvis, |
| 342 | inmissaeque ferae silvis et sidera caelo. |
| 343 | Nec res hunc tenerae possent perferre laborem, |
| 344 | si non tanta quies iret frigusque caloremque |
| 345 | inter, et exciperet caeli indulgentia terras. |
| 346 | Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, |
| 347 | sparge fimo pingui et multa memor occule terra, |
| 348 | aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas; |
| 349 | inter enim labentur aquae tenuisque subibit |
| 350 | halitus atque animos tollent sata; iamque reperti, |
| 351 | qui saxo super atque ingentis pondere testae |
| 352 | urgerent; hoc effusos munimen ad imbris, |
| 353 | hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva. |
| 354 | Seminibus positis superest diducere terram |
| 355 | saepius ad capita et duros iactare bidentis, |
| 356 | aut presso exercere solum sub vomere et ipsa |
| 357 | flectere luctantis inter vineta iuvencos; |
| 358 | tum levis calamos et rasae hastilia virgae |
| 359 | fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, |
| 360 | viribus eniti quarum et contemnere ventos |
| 361 | adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos. |
| 362 | Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, |
| 363 | parcendum teneris, et dum se laetus ad auras |
| 364 | palmes agit laxis per purum inmissus habenis, |
| 365 | ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis |
| 366 | carpendae manibus frondes interque legendae. |
| 367 | Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos |
| 368 | exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde - |
| 369 | ante reformidant ferrum - tum denique dura |
| 370 | exerce imperia et ramos conpesce fluentis. |
| 371 | Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, |
| 372 | praecipue dum frons tenera inprudensque laborum; |
| 373 | cui super indignas hiemes solemque potentem |
| 374 | silvestres uri adsidue capreaeque sequaces |
| 375 | inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae. |
| 376 | Frigora nec tantum cana concreta pruina |
| 377 | aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas, |
| 378 | quantum illi nocuere greges durique venenum |
| 379 | dentis et admorso signata in stirpe cicatrix. |
| 380 | Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris |
| 381 | caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi |
| 382 | praemiaque ingeniis pagos et compita circum |
| 383 | thesidae posuere atque inter pocula laeti |
| 384 | mollibus in pratis unctos saluere per utres. |
| 385 | Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni |
| 386 | versibus incomptis ludunt risuque soluto |
| 387 | oraque corticibus sumunt horrenda cavatis |
| 388 | et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique |
| 389 | oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. |
| 390 | Hinc omnis largo pubescit vinea fetu, |
| 391 | conplentur vallesque cavae saltusque profundi, |
| 392 | et quocumque deus circum caput egit honestum. |
| 393 | Ergo rite suum Baccho dicemus honorem |
| 394 | carminibus patriis lancesque et liba feremus |
| 395 | et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram |
| 396 | pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis. |
| 397 | Est etiam ille labor curandis vitibus alter, |
| 398 | cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis |
| 399 | terque quaterque solum scindendum glebaque versis |
| 400 | aeternum frangenda bidentibus, omne levandum |
| 401 | fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem |
| 402 | atque in se sua per vestigia volvitur annus. |
| 403 | Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes, |
| 404 | frigidus et silvis aquilo decussit honorem, |
| 405 | iam tum acer curas venientem extendit in annum |
| 406 | rusticus et curvo Saturni dente relictam |
| 407 | persequitur vitem attondens fingitque putando. |
| 408 | Primus humum fodito, primus devecta cremato |
| 409 | sarmenta et vallos primus sub tecta referto; |
| 410 | postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra, |
| 411 | bis segetem densis obducunt sentibus herbae; |
| 412 | durus uterque labor: laudato ingentia rura, |
| 413 | exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci |
| 414 | vimina per silvam et ripis fluvialis arundo |
| 415 | caeditur, incultique exercet cura salicti. |
| 416 | Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, |
| 417 | iam canit effectos extremus vinitor antes: |
| 418 | sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus |
| 419 | et iam maturis metuendus Iuppiter uvis. |
| 420 | Contra non ulla est oleis cultura; neque illae |
| 421 | procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, |
| 422 | cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt; |
| 423 | ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, |
| 424 | sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges. |
| 425 | Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. |
| 426 | Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis |
| 427 | et viris habuere suas, ad sidera raptim |
| 428 | vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae. |
| 429 | Nec minus interea fetu nemus omne gravescit |
| 430 | sanguineisque inculta rubent aviaria bacis. |
| 431 | Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat, |
| 432 | pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. |
| 433 | Et dubitant homines serere atque inpendere curam |
| 434 | quid maiora sequar? - salices humilesque genestae |
| 435 | aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram |
| 436 | Sufficiunt saepemque satis et pabula melli - |
| 437 | et iuvat undantem buxo spectare Cytorum |
| 438 | naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre |
| 439 | non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. |
| 440 | Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, |
| 441 | quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, |
| 442 | dant alios aliae fetus, dant utile lignum |
| 443 | navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque. |
| 444 | Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris |
| 445 | agricolae et pandas ratibus posuere carinas, |
| 446 | viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, |
| 447 | at myrtus validis hastilibus et bona bello |
| 448 | cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus. |
| 449 | Nec tiliae leves aut torno rasile buxum |
| 450 | non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. |
| 451 | Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, |
| 452 | missa Pado; nec non et apes examina condunt |
| 453 | corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo. |
| 454 | Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt |
| 455 | Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis |
| 456 | centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque |
| 457 | et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. |
| 458 | O fortunatos nimium, sua si bona norint, |
| 459 | agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis |
| 460 | fundit humo facilem victum iustissima tellus. |
| 461 | Si non ingentem foribus domus alta superbis |
| 462 | mane salutantum totis vomit aedibus undam, |
| 463 | nec varios inhiant pulchra testudine postis |
| 464 | inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, |
| 465 | alba neque Assyrio fucatur lana veneno |
| 466 | nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: |
| 467 | at secura quies et nescia fallere vita, |
| 468 | dives opum variarum, at latis otia fundis - |
| 469 | speluncae vivique lacus et frigida Tempe |
| 470 | mugitusque boum mollesque sub arbore somni - |
| 471 | non absunt; illic saltus ac lustra ferarum |
| 472 | et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, |
| 473 | sacra deum sanctique patres; extrema per illos |
| 474 | iustitia excedens terris vestigia fecit. |
| 475 | Me vero primum dulces ante omnia Musae, |
| 476 | quarum sacra fero ingenti percussus amore, |
| 477 | accipiant caelique vias et sidera monstrent, |
| 478 | defectus solis varios lunaeque labores; |
| 479 | unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant |
| 480 | obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, |
| 481 | quid tantum Oceano properent se tinguere soles |
| 482 | hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. |
| 483 | Sin, has ne possim naturae accedere partis, |
| 484 | frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: |
| 485 | rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, |
| 486 | flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi |
| 487 | Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis |
| 488 | Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi |
| 489 | sistat et ingenti ramorum protegat umbra! |
| 490 | Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, |
| 491 | atque metus omnis et inexorabile fatum |
| 492 | subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari. |
| 493 | Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, |
| 494 | panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores: |
| 495 | illum non populi fasces, non purpura regum |
| 496 | flexit et infidos agitans discordia fratres |
| 497 | aut coniurato descendens Dacus ab Histro, |
| 498 | non res Romanae perituraque regna; neque ille |
| 499 | aut doluit miserans inopem aut invidit habenti |
| 500 | quos rami fructus, quos ipsa volentia rura |
| 501 | sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura |
| 502 | insanumque forum aut populi tabularia vidit. |
| 503 | sollicitant alii remis freta caeca ruuntque |
| 504 | in ferrum, penetrant aulas et limina regum; |
| 505 | hic petit excidiis urbem miserosque Penatis, |
| 506 | ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; |
| 507 | condit opes alius defossoque incubat auro; |
| 508 | hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem |
| 509 | per cuneos - geminatus enim plebisque patrumque - |
| 510 | corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, |
| 511 | exsilioque domos et dulcia limina mutant |
| 512 | atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. |
| 513 | Agricola incurvo terram dimovit aratro: |
| 514 | hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes |
| 515 | sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. |
| 516 | Nec requies, quin aut pomis exuberet annus |
| 517 | aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, |
| 518 | proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. |
| 519 | Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, |
| 520 | glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; |
| 521 | et varios ponit fetus autumnus et alte |
| 522 | mitis in apricis coquitur vindemia saxis. |
| 523 | Interea dulces pendent circum oscula nati, |
| 524 | casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae |
| 525 | lactea demittunt pinguesque in gramine laeto |
| 526 | inter se adversis luctantur cornibus haedi. |
| 527 | Ipse dies agitat festos fususque per herbam, |
| 528 | ignis ubi in medio et socii cratera coronant, |
| 529 | te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris |
| 530 | velocis iaculi certamina ponit in ulmo, |
| 531 | corporaque agresti nudant praedura palaestrae. |
| 532 | Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, |
| 533 | hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit |
| 534 | scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, |
| 535 | septemque una sibi muro circumdedit arces. |
| 536 | Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante |
| 537 | inpia quam caesis gens est epulata iuvencis, |
| 538 | aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; |
| 539 | necdum etiam audierant inflari classica, necdum |
| 540 | inpositos duris crepitare incudibus enses. |
| 541 | Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor, |
| 542 | et iam tempus equum fumantia solvere colla. |