Vergilius, Aeneis, Liber XII
| 1 | Turnus ut infractos adverso Marte Latinos |
| 2 | defecisse videt, sua nunc promissa reposci, |
| 3 | se signari oculis, ultro implacabilis ardet |
| 4 | attollitque animos. Poenorum qualis in arvis |
| 5 | saucius ille gravi venantum vulnere pectus |
| 6 | tum demum movet arma leo gaudetque comantis |
| 7 | excutiens cervice toros fixumque latronis |
| 8 | inpavidus frangit telum et fremit ore cruento: |
| 9 | haud secus adcenso gliscit violentia Turno. |
| 10 | Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: |
| 11 | 'Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent |
| 12 | ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent. |
| 13 | Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus. |
| 14 | Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, |
| 15 | desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), |
| 16 | et solus ferro crimen commune refellam, |
| 17 | aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.' |
| 18 | Olli sedato respondit corde Latinus: |
| 19 | 'O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci |
| 20 | virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est |
| 21 | consulere atque omnis metuentem expendere casus. |
| 22 | Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta |
| 23 | multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; |
| 24 | sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, |
| 25 | nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu |
| 26 | sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. |
| 27 | Me natam nulli veterum sociare procorum |
| 28 | fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. |
| 29 | Victus amore tui, cognato sanguine victus |
| 30 | coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: |
| 31 | promissam eripui genero, arma impia sumpsi. |
| 32 | Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur |
| 33 | bella, vides, quantos primus patiare labores. |
| 34 | Bis magna victi pugna vix urbe tuemur |
| 35 | spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta |
| 36 | sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. |
| 37 | Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat? |
| 38 | Si Turno exstincto socios sum adscire paratus, |
| 39 | cur non incolumi potius certamina tollo? |
| 40 | Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet |
| 41 | Italia, ad mortem si te -- Fors dicta refutet! -- |
| 42 | prodiderim, natam et conubia nostra petentem? |
| 43 | Respice res bello varias; miserere parentis |
| 44 | longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe |
| 45 | dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni |
| 46 | flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. |
| 47 | Ut primum fari potuit, sic institit ore: |
| 48 | 'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me |
| 49 | deponas letumque sinas pro laude pacisci: |
| 50 | et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra |
| 51 | spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis. |
| 52 | longe illi dea mater erit, quae nube fugacem |
| 53 | feminea tegat et vanis sese occulat umbris.' |
| 54 | At regina, nova pugnae conterrita sorte, |
| 55 | flebat et ardentem generum monitura tenebat: |
| 56 | 'Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae |
| 57 | tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae |
| 58 | tu requies miserae, decus imperiumque Latini |
| 59 | te penes, in te omnis domus inclinata recumbit). |
| 60 | unum oro: desiste manum committere Teucris. |
| 61 | Qui te cumque manent isto certamine casus, |
| 62 | et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam |
| 63 | lumina nec generum Aenean captiva videbo.' |
| 64 | Accepit vocem lacrimis Lavinia matris |
| 65 | flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem |
| 66 | subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. |
| 67 | Indum sanguineo veluti violaverit ostro |
| 68 | siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa |
| 69 | alba rosa: talis virgo dabat ore colores. |
| 70 | Illum turbat amor, figitque in virgine voltus: |
| 71 | ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. |
| 72 | 'Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto |
| 73 | prosequere in duri certamina Martis euntem, |
| 74 | O mater; neque enim Turno mora libera mortis. |
| 75 | Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno |
| 76 | haud placitura refer: cum primum crastina caelo |
| 77 | puniceis invecta rotis Aurora rubebit, |
| 78 | non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant |
| 79 | et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, |
| 80 | illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' |
| 81 | Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit. |
| 82 | poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, |
| 83 | Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, |
| 84 | qui candore nives anteirent, cursibus auras. |
| 85 | Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt |
| 86 | pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. |
| 87 | Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco |
| 88 | circumdat loricam umeris; simul aptat habendo |
| 89 | ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae. |
| 90 | ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti |
| 91 | fecerat et Stygia candientem tinxerat unda. |
| 92 | Exin quae mediis ingenti adnixa columnae |
| 93 | aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, |
| 94 | Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem |
| 95 | vociferans: 'Nunc, O numquam frustrata vocatus |
| 96 | hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor |
| 97 | te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus |
| 98 | loricamque manu valida lacerare revulsam |
| 99 | semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis |
| 100 | vibratos calido ferro murraque madentis.' |
| 101 | His agitur furiis; totoque ardentis ab ore |
| 102 | scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: |
| 103 | mugitus veluti cum prima in proelia taurus |
| 104 | terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, |
| 105 | arboris obnixus trunco, ventosque lacessit |
| 106 | ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. |
| 107 | Nec minus interea maternis saevos in armis |
| 108 | Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, |
| 109 | oblato gaudens componi foedere bellum, |
| 110 | tum socios maestique metum solatur Iuli, |
| 111 | fata docens, regique iubet responsa Latino |
| 112 | certa referre viros et pacis dicere leges. |
| 113 | Postera vix summos spargebat lumine montis |
| 114 | orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt |
| 115 | solis equi lucemque elatis naribus efflant: |
| 116 | campum ad certamen magnae sub moenibus urbis |
| 117 | dimensi Rutulique viri Teucrique parabant |
| 118 | in medioque focos et dis communibus aras |
| 119 | gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, |
| 120 | velati limo et verbena tempora vincti. |
| 121 | Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis |
| 122 | agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis |
| 123 | Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, |
| 124 | haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis |
| 125 | pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi |
| 126 | ductores auro volitant ostroque decori, |
| 127 | et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas |
| 128 | et Messapus equum domitor, Neptunia proles. |
| 129 | Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, |
| 130 | defigunt tellure hastas et scuta reclinant. |
| 131 | Tum studio effusae matres et volgus inermum |
| 132 | invalidique senes turris ac tecta domorum |
| 133 | obsedere, alii portis sublimibus adstant. |
| 134 | At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, |
| 135 | tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, |
| 136 | prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas |
| 137 | Laurentum Troumque acies urbemque Latini. |
| 138 | Extemplo Turni sic est adfata sororem |
| 139 | diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris |
| 140 | praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem |
| 141 | Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): |
| 142 | 'Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, |
| 143 | scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae |
| 144 | magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, |
| 145 | praetulerim caelique lubens in parte locarim: |
| 146 | disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. |
| 147 | Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant |
| 148 | cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi: |
| 149 | nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, |
| 150 | Parcarumque dies et vis inimica propinquat. |
| 151 | Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. |
| 152 | Tu pro germano siquid praesentius audes, |
| 153 | perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.' |
| 154 | Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit |
| 155 | terque quaterque manu pectus percussit honestum. |
| 156 | 'Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno: |
| 157 | 'Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti, |
| 158 | aut tu bella cie conceptumque excute foedus: |
| 159 | auctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit |
| 160 | incertam et tristi turbatam volnere mentis. |
| 161 | Interea reges, ingenti mole Latinus |
| 162 | quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum |
| 163 | aurati bis sex radii fulgentia cingunt, |
| 164 | Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis, |
| 165 | bina manu lato crispans hastilia ferro; |
| 166 | hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, |
| 167 | sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, |
| 168 | et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, |
| 169 | procedunt castris, puraque in veste sacerdos |
| 170 | saetigeri fetum suis intonsamque bidentem |
| 171 | adtulit admovitque pecus flagrantibus aris. |
| 172 | Illi ad surgentem conversi lumina solem |
| 173 | dant fruges manibus salsas et tempora ferro |
| 174 | summa notant pecudum paterisque altaria libant. |
| 175 | Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: |
| 176 | 'Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra voeanti, |
| 177 | quam propter tantos potui perferre labores, |
| 178 | et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx, |
| 179 | iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors, |
| 180 | cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; |
| 181 | fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti |
| 182 | religio et quae caeruleo sunt numina ponto: |
| 183 | cesserit Ausonio si fors victoria Turno, |
| 184 | convenit Evandri victos discedere ad urbem, |
| 185 | cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles |
| 186 | Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent, |
| 187 | sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem |
| 188 | (ut potius reor et potius di numine firment), |
| 189 | non ego nec Teucris Italos parere iubebo |
| 190 | nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae |
| 191 | invictae gentes aeterna in foedera mittant. |
| 192 | Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, |
| 193 | imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri |
| 194 | constituent, urbique dabit Lavinia nomen.' |
| 195 | Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus |
| 196 | suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram: |
| 197 | 'Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro |
| 198 | Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem |
| 199 | vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; |
| 200 | audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit. |
| 201 | Tango aras, medios ignis et numina testor: |
| 202 | nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, |
| 203 | quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem |
| 204 | avertet, non, si tellurem effundat in undas |
| 205 | diluvio miscens caelumque in Tartara solvat; |
| 206 | ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat |
| 207 | 'numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, |
| 208 | cum semel in silvis imo de stirpe recisum |
| 209 | matre caret posuitque comas et bracchia ferro, |
| 210 | olim arbos, nunc artificis manus aere decoro |
| 211 | inclusit patribusque dedit gesture Latinis.' |
| 212 | Talibus inter se firmabant foedera dictis |
| 213 | conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas |
| 214 | in flammam iugulant pecudes et viscera vivis |
| 215 | eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. |
| 216 | At vero Rutulis inpar ea pugna videri |
| 217 | iamdudum et vario misceri pectora motu; |
| 218 | tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis. |
| 219 | Adiuvat incessu tacito progressus et aram |
| 220 | suppliciter venerans demisso lumine Turnus |
| 221 | tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor. |
| 222 | Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit |
| 223 | sermonem et volgi variare labantia corda, |
| 224 | in medias acies, formam adsimulata Camerti, |
| 225 | cui genus a proavis ingens clarumque paternae |
| 226 | nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, |
| 227 | in medias dat sese acies haud nescia rerum |
| 228 | rumoresque serit varios ac talia fatur: |
| 229 | 'Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam |
| 230 | obiectare animam? Numerone an viribus aequi |
| 231 | non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt |
| 232 | fatalesque manus, infensa Etruria Turno: |
| 233 | vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. |
| 234 | Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, |
| 235 | succedet fama vivusque per ora feretur: |
| 236 | nos patria amissa dominis parere superbis |
| 237 | cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.' |
| 238 | Talibus incensa est iuvenum sententia dictis |
| 239 | iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; |
| 240 | ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. |
| 241 | Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem |
| 242 | sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur |
| 243 | infectum et Turni sortem miserantur iniquam. |
| 244 | His aliud maius Iuturna adiungit et alto |
| 245 | dat signum caelo, quo non praesentius ullum |
| 246 | turbavit mentes Italas monstroque fefellit. |
| 247 | Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra |
| 248 | litoreas agitabat aves turbamque sonantem |
| 249 | agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas |
| 250 | cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. |
| 251 | Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres |
| 252 | convertunt clamore fugam, mirabile visu, |
| 253 | aetheraque obscurant pennis hostemque per auras |
| 254 | facta nube premunt, donec vi victus et ipso |
| 255 | pondere defecit, praedamque ex unguibus ales |
| 256 | proiecit fluvio penitusque in nubila fugit. |
| 257 | Tum vero augurium Rutuli clamore salutant |
| 258 | expediuntque manus; primusque Tolumnius augur |
| 259 | 'Hoc erat, hoc, votis,' inquit, 'quod saepe petivi. |
| 260 | Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum |
| 261 | corripite, O miseri, quos improbus advena bello |
| 262 | territat invalidas ut aves et litora vestra |
| 263 | vi populat: petet ille fugam penitusque profundo |
| 264 | vela dabit. Vos unanimi densete catervas |
| 265 | et regem vobis pugna defendite raptum.' |
| 266 | Dixit et adversos telum contorsit in hostis |
| 267 | procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras |
| 268 | certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes |
| 269 | turbati cunei calefactaque corda tumultu. |
| 270 | Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum |
| 271 | corpora constiterant contra, quos fida crearat |
| 272 | una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, |
| 273 | horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo |
| 274 | balteus et laterum iuncturas fibula mordet |
| 275 | egregium forma iuvenem et fulgentibus armis |
| 276 | transadigit costas fulvaque effundit harena. |
| 277 | At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, |
| 278 | pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum |
| 279 | corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra |
| 280 | procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant |
| 281 | Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: |
| 282 | sic omnis amor unus habet decernere ferro. |
| 283 | Diripuere aras, it toto turbida caelo |
| 284 | tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, |
| 285 | craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus |
| 286 | pulsatos referens infecto foedere divos. |
| 287 | Infrenant alii currus aut corpora saltu |
| 288 | subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. |
| 289 | Messapus regem regisque insigne gerentem, |
| 290 | Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, |
| 291 | adverso proterret equo: ruit ille recedens |
| 292 | et miser oppositis a tergo involvitur aris |
| 293 | in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta |
| 294 | Messapus teloque orantem multa trabali |
| 295 | desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: |
| 296 | 'Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.' |
| 297 | Concurrunt Itali spoliantque calentia membra. |
| 298 | Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara |
| 299 | corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti |
| 300 | occupat os flammis: olli ingens barba reluxit |
| 301 | nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus |
| 302 | caesariem laeva turbati corripit hostis |
| 303 | inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum: |
| 304 | sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum |
| 305 | pastorem primaque acie per tela ruentem, |
| 306 | ense sequens nudo superimminet: ille securi |
| 307 | adversi frontem mediam mentumque reducta |
| 308 | disicit et sparso late rigat arma cruore. |
| 309 | Olli dura quies oculos et ferreus urget |
| 310 | somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. |
| 311 | At pius Aeneas dextram tendebat inermem |
| 312 | nudato capite atque suos clamore vocabat: |
| 313 | 'Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit? |
| 314 | O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes |
| 315 | compositae leges; mihi ius concurrere soli; |
| 316 | me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo |
| 317 | firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' |
| 318 | Has inter voces, media inter talia verba |
| 319 | ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est |
| 320 | incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, |
| 321 | Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, |
| 322 | adtulerit: pressa est insignis gloria facti. |
| 323 | nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam. |
| 324 | Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit |
| 325 | turbatosque duces, subita spe fervidus ardet: |
| 326 | poscit equos atque arma simul saltuque superbus |
| 327 | emicat in currum et manibus molitur habenas. |
| 328 | Multa virum volitans dat fortia corpora Leto, |
| 329 | semineces volvit multos aut agmina curru |
| 330 | proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. |
| 331 | Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri |
| 332 | sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis |
| 333 | bella movens immittit equos; illi aequore aperto |
| 334 | ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu |
| 335 | Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora |
| 336 | Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: |
| 337 | talis equos alacer media inter proelia Turnus |
| 338 | fumantis sudore quatit, miserabile caesis |
| 339 | hostibus insultans; spargit rapida ungula rores |
| 340 | sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena. |
| 341 | Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, |
| 342 | hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo |
| 343 | Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse |
| 344 | nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis, |
| 345 | vel conferre manum vel equo praevertere ventos. |
| 346 | Parte alia media Eumedes in proelia fertur, |
| 347 | antiqui proles bello praeclara Dolonis, |
| 348 | nomine avum referens, animo manibusque parentem, |
| 349 | qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, |
| 350 | ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; |
| 351 | illum Tydides alio pro talibus ausis |
| 352 | adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. |
| 353 | Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, |
| 354 | ante levi iaculo longum per inane secutus |
| 355 | sistit equos biiugis et curru desilit atque |
| 356 | semianimi lapsoque supervenit et pede collo |
| 357 | impresso dextrae mucronem extorquet et alto |
| 358 | fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit: |
| 359 | 'En agros et quam bello, Troiane, petisti, |
| 360 | Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me |
| 361 | ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.' |
| 362 | Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit. |
| 363 | Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque |
| 364 | et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten. |
| 365 | Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto |
| 366 | insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, |
| 367 | qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo: |
| 368 | sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt |
| 369 | conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum, |
| 370 | et cristam adverso curru quatit aura volantem. |
| 371 | Non tulit instantem Phegeus animisque frementem: |
| 372 | obiecit sese ad currum et spumantia frenis |
| 373 | ora citatorum dextra detorsit equorum. |
| 374 | Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum |
| 375 | lancea consequitur rumpitque infixa bilicem |
| 376 | loricam et summum degustat volnere corpus. |
| 377 | Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem |
| 378 | ibat et auxilium ducto mucrone petebat: |
| 379 | cum rota praecipitem et procursu concitus axis |
| 380 | impulit effunditque solo, Turnusque secutus |
| 381 | imam inter galeam summi thoracis et oras |
| 382 | abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. |
| 383 | Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, |
| 384 | interea Aenean Mnestheus et fidus Achates |
| 385 | Ascaniusque comes castris statuere cruentum, |
| 386 | alternos longa nitentem cuspide gressus. |
| 387 | Saevit et infracta luctatur arundine telum |
| 388 | eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit |
| 389 | ense secent lato vulnus telique latebram |
| 390 | rescindant penitus seseque in bella remittant. |
| 391 | Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx |
| 392 | Iasides, acri quondam cui captus amore |
| 393 | ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo |
| 394 | augurium citharamque dabat celerisque sagittas. |
| 395 | Ille ut depositi proferret fata parentis, |
| 396 | scire potestates herbarum usumque medendi |
| 397 | maluit et mutas agitare inglorius artes. |
| 398 | Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam |
| 399 | Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli |
| 400 | concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto |
| 401 | Paeonium in morem senior succinctus amictu |
| 402 | multa manu medica Phoebique potentibus herbis |
| 403 | nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra |
| 404 | sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. |
| 405 | Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo |
| 406 | subvenit; et saevus campis magis ac magis horror |
| 407 | crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum |
| 408 | stare vident: subeunt equites, et spicula castris |
| 409 | densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor |
| 410 | bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. |
| 411 | Hic Venus, indigno nati concussa dolore, |
| 412 | dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, |
| 413 | puberibus caulem foliis et flore comantem |
| 414 | purpureo; non illa feris incognita capris |
| 415 | gramina, cum tergo volucres haesere sagittae: |
| 416 | hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, |
| 417 | detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem |
| 418 | inficit occulte medicans spargitque salubris |
| 419 | ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. |
| 420 | Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx |
| 421 | ignorans, subitoque omnis de corpore fugit |
| 422 | quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis; |
| 423 | iamque secuta manum nullo cogente sagitta |
| 424 | excidit, atque novae rediere in pristina vires. |
| 425 | 'Arma citi properate viro! Quid statis?' Iapyx |
| 426 | conclamat primusque animos adcendit in hostem. |
| 427 | 'Non haec humanis opibus, non arte magistra |
| 428 | proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat: |
| 429 | maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' |
| 430 | Ille avidus pugnae suras incluserat auro |
| 431 | hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. |
| 432 | Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, |
| 433 | Ascanium fusis circum complectitur armis |
| 434 | summaque per galeam delibans oscula fatur: |
| 435 | 'Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, |
| 436 | fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello |
| 437 | defensum dabit et magna inter praemia ducet. |
| 438 | Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, |
| 439 | sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum |
| 440 | et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.' |
| 441 | Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, |
| 442 | telum immane manu quatiens; simul agmine denso |
| 443 | Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis |
| 444 | turba fluit castris: tum caeco pulvere campus |
| 445 | miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. |
| 446 | Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, |
| 447 | videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit |
| 448 | ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos |
| 449 | audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit. |
| 450 | Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. |
| 451 | Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus |
| 452 | it mare per medium; miseris heu praescia longe |
| 453 | horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas |
| 454 | arboribus stragemque satis, ruet omnia late; |
| 455 | ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: |
| 456 | talis in adversos ductor Rhoeteius hostis |
| 457 | agmen agit, densi cuneis se quisque coactis |
| 458 | adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, |
| 459 | Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates |
| 460 | Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, |
| 461 | primus in adversos telum qui torserat hostis. |
| 462 | Tollitur in caelum clamor, versique vicissim |
| 463 | pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. |
| 464 | Ipse neque aversos dignatur sternere Morti |
| 465 | nec pede congressos aequo nec tela ferentis |
| 466 | insequitur: solum densa in caligine Turnum |
| 467 | vestigat lustrans, solum in certamina poscit. |
| 468 | Hoc concussa metu mentem Iuturna virago |
| 469 | aurigam Turni media inter lora Metiscum |
| 470 | excutit et longe lapsum temone relinquit: |
| 471 | ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, |
| 472 | cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. |
| 473 | Nigra velut magnas domini cum divitis aedes |
| 474 | pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, |
| 475 | pabula parva legens nidisque loquacibus escas, |
| 476 | et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum |
| 477 | stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis |
| 478 | fertur equis rapidoque volans obit omnia curru |
| 479 | iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem |
| 480 | nec conferre manum patitur, volat avia longe. |
| 481 | Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes |
| 482 | vestigatque virum et disiecta per agmina magna |
| 483 | voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem |
| 484 | alipedumque fugam cursu temptavit equorum, |
| 485 | aversos totiens currus Iuturna retorsit. |
| 486 | Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, |
| 487 | diversaeque vocant animum in contraria curae. |
| 488 | Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat |
| 489 | lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, |
| 490 | horum unum certo contorquens dirigit ictu. |
| 491 | Substitit Aeneas et se collegit in arma, |
| 492 | poplite subsidens; apicem tamen incita summum |
| 493 | hasta tulit summasque excussit vertice cristas. |
| 494 | Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus, |
| 495 | diversos ubi sensit equos currumque referri, |
| 496 | multa Iovem et laesi testatus foederis aras |
| 497 | iam tandem invadit medios et Marte secundo |
| 498 | terribilis saevam nullo discrimine caedem |
| 499 | suscitat irarumque omnis effundit habenas. |
| 500 | Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes |
| 501 | diversas obitumque ducum, quos aequore toto |
| 502 | inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, |
| 503 | expediat? Tanton placuit concurrere motu. |
| 504 | Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? |
| 505 | Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis |
| 506 | pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem |
| 507 | excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum |
| 508 | transadigit costas et cratis pectoris ensem. |
| 509 | Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, |
| 510 | congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, |
| 511 | hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum |
| 512 | suspendit capita et rorantia sanguine portat. |
| 513 | Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, |
| 514 | tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, |
| 515 | nomen Echionium matrisque genus Peridiae, |
| 516 | hic fratres Lycia missos et Apollinis agris |
| 517 | et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, |
| 518 | Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae |
| 519 | ars fuerat pauperque domus nec nota potentum |
| 520 | munera conductaque pater tellure serebat. |
| 521 | Ac velut immissi diversis partibus ignes |
| 522 | arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, |
| 523 | aut ubi decursu rapido de montibus altis |
| 524 | dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt |
| 525 | quisque suum populatus iter: non segnius ambo |
| 526 | Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc |
| 527 | fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci |
| 528 | pectora, nunc totis in Volnera viribus itur. |
| 529 | Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem |
| 530 | nomina per regesque actum genus omne Latinos, |
| 531 | praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi |
| 532 | excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter |
| 533 | provolvere rotae, crebro super ungula pulsu |
| 534 | incita nec domini memorum proculcat equorum. |
| 535 | Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi |
| 536 | occurrit telumque aurata ad tempora torquet: |
| 537 | olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. |
| 538 | Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu |
| 539 | eripuit Turno. Nec di texere Cupencum |
| 540 | Aenea veniente sui: dedit obvia ferro |
| 541 | pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. |
| 542 | Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi |
| 543 | oppetere et late terram consternere tergo |
| 544 | Occidis, Argivae quem non potuere phalanges |
| 545 | sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; |
| 546 | hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, |
| 547 | Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. |
| 548 | Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, |
| 549 | omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus |
| 550 | et Messapus equum domitor et fortis Asilas |
| 551 | Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, |
| 552 | pro se quisque viri summa nituntur opum vi: |
| 553 | nec mora nec requies, vasto certamine tendunt. |
| 554 | Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit, |
| 555 | iret ut ad muros urbique adverteret agmen |
| 556 | ocius et subita turbaret clade Latinos. |
| 557 | Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum |
| 558 | huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem |
| 559 | immunem tanti belli atque impune quietam. |
| 560 | Continuo pugnae adcendit maioris imago: |
| 561 | Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum |
| 562 | ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum |
| 563 | concurrit legio nec scuta aut spicula densi |
| 564 | deponunt. Celso medius stans aggere fatur: |
| 565 | 'Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, |
| 566 | neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. |
| 567 | Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, |
| 568 | ni frenum accipere et victi parere fatentur, |
| 569 | eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. |
| 570 | Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno |
| 571 | nostra pati rursusque velit concurrere victus? |
| 572 | Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi: |
| 573 | ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' |
| 574 | Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes |
| 575 | dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. |
| 576 | Scalae improviso subitusque apparuit ignis. |
| 577 | Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, |
| 578 | ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. |
| 579 | Ipse inter primos dextram sub moenia tendit |
| 580 | Aeneas magnaque incusat voce Latinum |
| 581 | testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, |
| 582 | bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. |
| 583 | Exoritur trepidos inter discordia civis: |
| 584 | urbem alii reserare iubent et pandere portas |
| 585 | Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, |
| 586 | arma ferunt alii et pergunt defendere muros. |
| 587 | Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor |
| 588 | vestigavit apes fumoque implevit amaro: |
| 589 | illae intus trepidae rerum per cerea castra |
| 590 | discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; |
| 591 | volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco |
| 592 | intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras. |
| 593 | Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, |
| 594 | quae totam luctu concussit funditus urbem. |
| 595 | Regina ut tectis venientem prospicit hostem, |
| 596 | incessi muros, ignis ad tecta volare, |
| 597 | nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: |
| 598 | infelix pugnae iuvenem in certamine credit |
| 599 | exstinctum et, subito mentem turbata dolore, |
| 600 | se causam clamat crimenque caputque malorum, |
| 601 | multaque per maestum demens effata furorem |
| 602 | purpureos moritura manu discindit amictus |
| 603 | et nodum informis leti trabe nectit ab alta. |
| 604 | Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, |
| 605 | filia prima manu flavos Lavinia crinis |
| 606 | et roseas laniata genas, tum cetera circum |
| 607 | turba furit: resonant late plangoribus aedes. |
| 608 | Hinc totam infelix volgatur fama per urbem. |
| 609 | Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, |
| 610 | coniugis attonitus fatis urbisque ruina, |
| 611 | canitiem immundo perfusam pulvere turpans. |
| 612 | [Multaque se incusat, qui non acceperit ante |
| 613 | Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] |
| 614 | Interea extremo bellator in aequore Turnus |
| 615 | palantis sequitur paucos iam segnior atque |
| 616 | iam minus atque minus successu laetus equorum |
| 617 | attulit hunc illi caecis terroribus aura |
| 618 | commixtum clamorem adrectasque impulit aures |
| 619 | confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. |
| 620 | 'Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? |
| 621 | Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?' |
| 622 | Sic ait adductisque amens subsistit habenis. |
| 623 | Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci |
| 624 | aurigae currumque et equos et lora regebat, |
| 625 | talibus occurrit dictis: 'Hac, Turne, sequamur |
| 626 | Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; |
| 627 | sunt alii, qui tecta manu defendere possint. |
| 628 | Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet: |
| 629 | et nos saeva manu mittamus funera Teucris. |
| 630 | Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.' |
| 631 | Turnus ad haec: |
| 632 | 'O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem |
| 633 | foedera turbasti teque haec in bella dedisti, |
| 634 | et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo |
| 635 | demissam tantos voluit te ferre labores? |
| 636 | An fratris miseri letum ut crudele videres? |
| 637 | Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem? |
| 638 | Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem |
| 639 | Murranum, quo non superat mihi carior alter, |
| 640 | oppetere ingentem atque ingenti volnere victum. |
| 641 | Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens |
| 642 | adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. |
| 643 | Exscindine domos (id rebus defuit unum) |
| 644 | perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? |
| 645 | Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit? |
| 646 | Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes |
| 647 | este boni, quoniam superis aversa voluntas! |
| 648 | Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae |
| 649 | descendam, magnorum haud umquam indignus avorum. |
| 650 | Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis |
| 651 | vectus equo spumante Saces, adversa sagitta |
| 652 | saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: |
| 653 | 'Turne, in te suprema salus: miserere tuorum. |
| 654 | Fulminat Aeneas armis summasque minatur |
| 655 | deiecturum arces Italum exscidioque daturum; |
| 656 | iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, |
| 657 | in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus, |
| 658 | quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat. |
| 659 | Praeterea regina, tui fidissima, dextra |
| 660 | occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. |
| 661 | Soli pro portis Messapus et acer Atinas |
| 662 | sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges |
| 663 | stant densae, strictisque seges mucronibus horret |
| 664 | ferrea: tu currum deserto in gramine versas.' |
| 665 | Obstipuit varia confusus imagine rerum |
| 666 | Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens |
| 667 | uno in corde pudor mixtoque insania luctu |
| 668 | et furiis agitatus amor et conscia virtus. |
| 669 | Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, |
| 670 | ardentis oculorum orbes ad moenia torsit |
| 671 | turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. |
| 672 | Ecce autem flammis inter tabulata volutus |
| 673 | ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, |
| 674 | turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse |
| 675 | subdideratque rotas pontisque instraverat altos. |
| 676 | 'Iam iam fata, soror, superant; absiste morari; |
| 677 | quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur. |
| 678 | Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est |
| 679 | morte pati; neque me indecorem, germana, videbis |
| 680 | amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.' |
| 681 | Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis |
| 682 | perque hostis, per tela ruit maestamque sororem |
| 683 | deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. |
| 684 | Ac veluti montis saxum de vertice praeceps |
| 685 | cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber |
| 686 | proluit aut annis solvit sublapsa vetustas; |
| 687 | fertur in abruptum magno mons improbus actu |
| 688 | exsultatque solo, silvas armenta virosque |
| 689 | involvens secum: disiecta per agmina Turnus |
| 690 | sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso |
| 691 | sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, |
| 692 | significatque manu et magno simul incipit ore: |
| 693 | 'Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; |
| 694 | quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum |
| 695 | pro vobis foedus luere et decernere ferro.' |
| 696 | Discessere omnes medii spatiumque dedere. |
| 697 | At pater Aeneas audito nomine Turni |
| 698 | deserit et muros et summas deserit arces |
| 699 | praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, |
| 700 | laetitia exsultans, horrendumque intonat armis; |
| 701 | quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis |
| 702 | cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali |
| 703 | vertice se attollens pater Appenninus ad auras. |
| 704 | Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes |
| 705 | convertere oculos Itali, quique alta tenebant |
| 706 | moenia quique imos pulsabant ariete muros, |
| 707 | armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus |
| 708 | ingentis, genitos diversis partibus orbis, |
| 709 | inter se coiisse viros et cernere ferro. |
| 710 | Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, |
| 711 | procursu rapido, coniectis eminus hastis, |
| 712 | invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. |
| 713 | Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus |
| 714 | congeminant: fors et virtus miscentur in unum. |
| 715 | Ac velut ingenti Sila summove Taburno |
| 716 | cum duo conversis inimica in proelia tauri |
| 717 | frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri, |
| 718 | stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae, |
| 719 | quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; |
| 720 | illi inter sese multa vi volnera miscent |
| 721 | cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo |
| 722 | colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit: |
| 723 | non alitur Tros Aeneas et Daunius heros |
| 724 | concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet. |
| 725 | Iuppiter ipse duas aequato examine lances |
| 726 | sustinet et fata imponit diversa duorum, |
| 727 | quem damnet labor et quo vergat pondere letum; |
| 728 | Emicat hic, impune putans, et corpore toto |
| 729 | alte sublatum consurgit Turnus in ensem |
| 730 | et ferit: exclamant Troes trepidique Latini, |
| 731 | arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis |
| 732 | Frangitur in medioque ardentem deserit ictu . . . |
| 733 | ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro, |
| 734 | ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. |
| 735 | Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos |
| 736 | conscendebat equos, patrio mucrone relicto, |
| 737 | dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. |
| 738 | Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, |
| 739 | suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst, |
| 740 | mortalis mucro glacies ceu futilis ictu |
| 741 | dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. |
| 742 | Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus |
| 743 | et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes |
| 744 | undique enim densa Teucri inclusere corona, |
| 745 | atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. |
| 746 | Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta |
| 747 | interdum genua impediunt cursumque recusant, |
| 748 | insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: |
| 749 | inclusum veluti siquando flumine nanctus |
| 750 | cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae |
| 751 | venator cursu canis et latratibus instat; |
| 752 | ille autem, insidiis et ripa territus alta, |
| 753 | mille fugit refugitque vias; at vividus Umber |
| 754 | haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti |
| 755 | increpuit malis morsuque elusus inani est. |
| 756 | Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque |
| 757 | responsant circa et caelum tonat omne tumultu. |
| 758 | Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, |
| 759 | nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. |
| 760 | Aeneas mortem contra praesensque minatur |
| 761 | exitium, si quisquam adeat, terretque trementis |
| 762 | excisurum urbem minitans et saucius instat. |
| 763 | Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt |
| 764 | huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur |
| 765 | praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. |
| 766 | Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris |
| 767 | hic steterat, nautis olim venerabile lignum, |
| 768 | servati ex undis ubi figere dona solebant |
| 769 | Laurenti divo et votas suspendere vestes, |
| 770 | sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum |
| 771 | sustulerant, puro ut possent concurrere campo. |
| 772 | Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam |
| 773 | detulerat fixam et lenta in radice tenebat. |
| 774 | Incubuit voluitque manu convellere ferrum |
| 775 | Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu |
| 776 | non poterat. Tum vero amens formidine Turnus |
| 777 | 'Faune, precor, miserere,' inquit, 'tuque optima ferrum |
| 778 | terra tene, colui vestros si semper honores, |
| 779 | quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' |
| 780 | Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. |
| 781 | Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus |
| 782 | viribus haud ullis valuit discludere morsus |
| 783 | roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, |
| 784 | rursus in aurigae faciem mutata Metisci |
| 785 | procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. |
| 786 | Quod Venus audaci nymphae indignata licere |
| 787 | adcessit telumque alta ab radice revellit. |
| 788 | Olli sublimes armis animisque refecti, |
| 789 | hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, |
| 790 | adsistunt contra certamina Martis anheli. |
| 791 | Iunonem interea rex omnipotentis Olympi |
| 792 | adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: |
| 793 | 'Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? |
| 794 | Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris |
| 795 | deberi caelo fatisque ad sidera tolli. |
| 796 | Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? |
| 797 | Mortalin decuit violari volnere divom, |
| 798 | aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) |
| 799 | ereptum reddi Turno et vim crescere victis? |
| 800 | Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, |
| 801 | [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae |
| 802 | saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] |
| 803 | ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis |
| 804 | Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, |
| 805 | deformare domum et luctu miscere hymenaeos: |
| 806 | ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus; |
| 807 | sic dea submisso contra Saturnia voltu: |
| 808 | 'Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, |
| 809 | Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; |
| 810 | nec tu me aeria solam nunc sede videres |
| 811 | digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa |
| 812 | starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. |
| 813 | Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri |
| 814 | suasi et pro vita maiora audere probavi, |
| 815 | non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: |
| 816 | adiuro Stygii caput implacabile fontis, |
| 817 | una superstitio superis quae reddita divis. |
| 818 | Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. |
| 819 | Illud te, nulla fati quod lege tenetur, |
| 820 | pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: |
| 821 | cum iam conubis pacem felicibus, esto, |
| 822 | component, cum iam leges et foedera iungent, |
| 823 | ne vetus indigenas nomen mutare Latinos |
| 824 | neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari |
| 825 | aut vocem mutare viros aut vertere vestem. |
| 826 | Sit Latium, sint Albani per saecula reges, |
| 827 | sit Romana potens Itala virtute propago: |
| 828 | occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' |
| 829 | Olli subridens hominum rerumque repertor |
| 830 | 'Es germana Iovis Saturnique altera proles: |
| 831 | irarum tantos volvis sub pectore fluctus. |
| 832 | Verum age et inceptum frustra submitte furorem |
| 833 | do quod vis, et me victusque volensque remitto. |
| 834 | Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, |
| 835 | utque est nomen erit; commixti corpore tantum |
| 836 | subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum |
| 837 | adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. |
| 838 | Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, |
| 839 | supra homines, supra ire deos pietate videbis, |
| 840 | nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' |
| 841 | Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. |
| 842 | Interea excedit caelo nubemque relinquit. |
| 843 | His actis aliud genitor secum ipse volutat |
| 844 | Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. |
| 845 | Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, |
| 846 | quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram |
| 847 | uno eodemque tulit partu paribusque revinxit |
| 848 | serpentum spiris ventosasque addidit alas. |
| 849 | Hae Iovis ad solium saevique in limine regis |
| 850 | adparent acuuntque metum mortalibus aegris, |
| 851 | siquando letum horrificum morbosque deum rex |
| 852 | molitur meritas aut bello territat urbes. |
| 853 | Harum unam celerem demisit ab aethere summo |
| 854 | Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit. |
| 855 | Illa volat celerique ad terram turbine fertur. |
| 856 | Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, |
| 857 | armatam saevi Parthus quam felle veneni, |
| 858 | Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, |
| 859 | stridens et celeris incognita transilit umbras: |
| 860 | talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. |
| 861 | Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, |
| 862 | alitis in parvae subitam conlecta figuram, |
| 863 | quae quondam in bustis aut culminibus desertis |
| 864 | nocte sedens serum canit importuna per umbras, |
| 865 | hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora |
| 866 | fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. |
| 867 | Olli membra novus solvit formidine torpor, |
| 868 | adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. |
| 869 | At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, |
| 870 | infelix crinis scindit Iuturna solutos, |
| 871 | unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: |
| 872 | 'Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? |
| 873 | Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem |
| 874 | arte morer? Talin possum me opponere monstro? |
| 875 | Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, |
| 876 | obscenae volucres: alarum verbera nosco |
| 877 | letalemque sonum, nec fallunt iussa superba |
| 878 | magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? |
| 879 | Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast |
| 880 | condicio? Possem tantos finire dolores |
| 881 | nunc certe et misero fratri comes ire per umbras! |
| 882 | Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum |
| 883 | te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet |
| 884 | terra mihi Manisque deam demittet ad imos?' |
| 885 | Tantum effata caput glauco contexit amictu |
| 886 | multa gemens et se fluvio dea condidit alto. |
| 887 | Aeneas instat contra telumque coruscat |
| 888 | ingens arboreum et saevo sic pectore fatur: |
| 889 | 'Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas? |
| 890 | Non cursu, saevis certandum est comminus armis. |
| 891 | Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid |
| 892 | sive animis sive arte vales; opta ardua pennis |
| 893 | astra sequi clausumve cava te condere terra.' |
| 894 | Ille caput quassans ' Non me tua fervida terrent |
| 895 | dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.' |
| 896 | Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, |
| 897 | saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, |
| 898 | limes agro positus, litem ut discerneret arvis. |
| 899 | Vix illud lecti bis sex cervice subirent, |
| 900 | qualia nunc hominum producit corpora tellus: |
| 901 | ille manu raptum trepida torquebat in hostem |
| 902 | altior insurgens et cursu concitus heros. |
| 903 | Sed neque currentem se nec cognoscit euntem |
| 904 | tollentemve manus saxumve immane moventem; |
| 905 | genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. |
| 906 | Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, |
| 907 | nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. |
| 908 | Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit |
| 909 | nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus |
| 910 | velle videmur et in mediis conatibus aegri |
| 911 | succidimus, non lingua valet, non corpore notae |
| 912 | sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur: |
| 913 | sic Turno, quacumque viam virtute petivit, |
| 914 | successum dea dira negat. Tum pectore sensus |
| 915 | vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem |
| 916 | cunctaturque metu letumque instare tremescit; |
| 917 | nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, |
| 918 | nec currus usquam videt aurigamve sororem. |
| 919 | Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, |
| 920 | sortitus fortunam oculis, et corpore toto |
| 921 | eminus intorquet. Murali concita numquam |
| 922 | tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti |
| 923 | dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar |
| 924 | exitium dirum hasta ferens orasque recludit |
| 925 | loricae et clipei extremos septemplicis orbes. |
| 926 | Per medium stridens transit femur. Incidit ictus |
| 927 | ingens ad terram duplicato poplite Turnus. |
| 928 | Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit |
| 929 | mons circum, et vocem late nemora alta remittunt |
| 930 | Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem |
| 931 | protendens, 'Equidem merui nec deprecor,' inquit: |
| 932 | 'utere sorte tua. Miseri te siqua parentis |
| 933 | tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis |
| 934 | Anchises genitor), Dauni miserere senectae |
| 935 | et me seu corpus spoliatum lumine mavis |
| 936 | redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas |
| 937 | Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx: |
| 938 | ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis |
| 939 | Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit; |
| 940 | et iam iamque magis cunctantem flectere sermo |
| 941 | coeperat, infelix umero cum apparuit alto |
| 942 | balteus et notis fulserunt cingula bullis |
| 943 | Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus |
| 944 | straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. |
| 945 | Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris |
| 946 | exuviasque hausit, furiis accensus et ira |
| 947 | terribilis, 'Tune hinc spoliis indute meorum |
| 948 | eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas |
| 949 | immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,' |
| 950 | hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit |
| 951 | fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra |
| 952 | vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. |