Vergilius, Aeneis, Liber X
| 1 | Panditur interea domus omnipotentis Olympi, |
| 2 | conciliumque vocat divom pater atque hominum rex |
| 3 | sideream in sedem, terras unde arduus omnis |
| 4 | castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos. |
| 5 | Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: |
| 6 | 'Caelicolae magni, quianam sententia vobis |
| 7 | versa retro tantumque animis certatis iniquis? |
| 8 | Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. |
| 9 | Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos |
| 10 | aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? |
| 11 | Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, |
| 12 | cum fera Karthago Romanis arcibus olim |
| 13 | exitium magnum atque Alpes immittet apertas: |
| 14 | tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. |
| 15 | Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' |
| 16 | Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra |
| 17 | pauca refert: |
| 18 | 'O pater, O hominum rerumque aeterna potestas! |
| 19 | Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus? |
| 20 | Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur |
| 21 | per medios insignis equis tumidusque] secundo |
| 22 | Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros: |
| 23 | quin intra portas atque ipsis proelia miscent |
| 24 | aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas. |
| 25 | Aeneas ignarus abest. Numquamne levari |
| 26 | obsidione sines? Muris iterum imminet hostis |
| 27 | nascentis Troiae [nec non exercitus alter;] |
| 28 | atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis |
| 29 | Tydides. Equidem credo, mea volnera restant |
| 30 | et tua progenies mortalia demoror arma. |
| 31 | Si sine pace tua atque invito numine Troes |
| 32 | Italiam petiere, luant peccata neque illos |
| 33 | iuveris auxilio; sin tot responsa secuti, |
| 34 | quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam |
| 35 | vertere iussa potest aut cur nova condere fata? |
| 36 | Quid repetem exustas Erycino in litore classes, |
| 37 | quid tempestatum regem ventosque furentis |
| 38 | Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? |
| 39 | Nunc etiam manis, haec intemptata manebat |
| 40 | sors rerum, movet et superis immissa repente |
| 41 | Allecto, medias Italum bacchata per urbes. |
| 42 | Nil super imperio moveor: speravimus ista, |
| 43 | dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis. |
| 44 | Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx |
| 45 | dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae |
| 46 | exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis |
| 47 | incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. |
| 48 | Aeneas sane ignotis iactetur in undis |
| 49 | et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur: |
| 50 | hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. |
| 51 | Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera |
| 52 | Idaliaeque domus: positis inglorius armis |
| 53 | exigat hic aevum. Magna dicione iubeto |
| 54 | Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde |
| 55 | obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli |
| 56 | iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes |
| 57 | totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, |
| 58 | dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt? |
| 59 | Non satius cineres patriae insedisse supremos |
| 60 | atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta |
| 61 | redde, oro, miseris iterumque revolvere casus |
| 62 | da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno |
| 63 | acta furore gravi: 'Quid me alta silentia cogis |
| 64 | rumpere et obductum verbis volgare dolorem? |
| 65 | Aenean hominum quisquam divomque subegit |
| 66 | bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? |
| 67 | Italiam petiit fatis auctoribus, esto, |
| 68 | Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra |
| 69 | hortati sumus aut vitam committere ventis? |
| 70 | Num puero summam belli, num credere muros |
| 71 | Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas? |
| 72 | Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra |
| 73 | egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris? |
| 74 | Indignum est Italos Troiam circumdare flammis |
| 75 | nascentem et patria Turnum consistere terra, |
| 76 | cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater: |
| 77 | quid face Troianos atra vim ferre Latinis, |
| 78 | arva aliena iugo premere atque avertere praedas? |
| 79 | Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, |
| 80 | pacem orare manu, praefigere puppibus arma? |
| 81 | Tu potes Aenean manibus subducere Graium |
| 82 | proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, |
| 83 | tu potes in totidem classem convertere nymphas: |
| 84 | nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est? |
| 85 | Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. |
| 86 | Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: |
| 87 | quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas? |
| 88 | Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo |
| 89 | conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis |
| 90 | obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma |
| 91 | Europamque Asiamque et foedera solvere furto? |
| 92 | Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, |
| 93 | aut ego tela dedi fovive cupidine bella? |
| 94 | Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis |
| 95 | haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' |
| 96 | Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant |
| 97 | caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima |
| 98 | cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant |
| 99 | murmura, venturos nautis prodentia ventos. |
| 100 | Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, |
| 101 | infit; eo dicente deum domus alta silescit |
| 102 | et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, |
| 103 | tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus: |
| 104 | 'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. |
| 105 | Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris |
| 106 | haud licitum, nec vestra capit discordia finem: |
| 107 | quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, |
| 108 | Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo. |
| 109 | Seu fatis Italum castra obsidione tenentur |
| 110 | sive errore malo Troiae monitisque sinistris. |
| 111 | Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem |
| 112 | fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. |
| 113 | Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris, |
| 114 | per pice torrentis atraque voragine ripas |
| 115 | adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. |
| 116 | Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo |
| 117 | surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. |
| 118 | Interea Rutuli portis circum omnibus instant |
| 119 | sternere caede viros et moenia cingere flammis. |
| 120 | At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, |
| 121 | nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis |
| 122 | nequiquam et rara muros cinxere corona |
| 123 | Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes |
| 124 | Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, |
| 125 | prima acies; hos germani Sarpedonis ambo |
| 126 | et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. |
| 127 | Fert ingens toto conixus corpore saxum, |
| 128 | haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, |
| 129 | nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. |
| 130 | Hi iaculis, illi certant defendere saxis |
| 131 | molirique ignem nervoque aptare sagittas. |
| 132 | Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, |
| 133 | Dardanius caput ecce puer detectus honestum, |
| 134 | qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, |
| 135 | aut collo decus aut capiti; vel quale per artem |
| 136 | inclusum buxo aut Oricia terebintho |
| 137 | lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis |
| 138 | accipit et molli subnectens circulus auro. |
| 139 | Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes |
| 140 | volnera dirigere et calamos armare veneno, |
| 141 | Maeonia generose domo, ubi pinguia culta |
| 142 | exercentque viri Pactolusque inrigat auro. |
| 143 | Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni |
| 144 | aggere moerorum sublimem gloria tollit, |
| 145 | et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. |
| 146 | Illi inter sese duri certamina belli |
| 147 | contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. |
| 148 | Namque ut ab Evandro castris ingressus Etruscis |
| 149 | regem adit et regi memorat nomenque genusque, |
| 150 | quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma |
| 151 | quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni |
| 152 | edocet, humanis quae sit fiducia rebus |
| 153 | admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon |
| 154 | iungit opes foedusque ferit; tum libera fati |
| 155 | classem conscendit iussis gens Lydia divom, |
| 156 | externo commissa duci. Aeneia puppis |
| 157 | prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, |
| 158 | imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. |
| 159 | Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat |
| 160 | eventus belli varios, Pallasque sinistro |
| 161 | adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae |
| 162 | noctis iter, iam quae passus terraque marique. |
| 163 | Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, |
| 164 | quae manus interea Tuscis comitetur ab oris |
| 165 | Aenean armetque rates pelagoque vehatur. |
| 166 | Massicus aerata princeps secat aequora tigri: |
| 167 | sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi |
| 168 | quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae |
| 169 | gorytique leves umeris et letifer arcus. |
| 170 | Una torvus Abas: huic totum insignibus armis |
| 171 | agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. |
| 172 | Sescentos illi dederat Populonia mater |
| 173 | expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos |
| 174 | insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. |
| 175 | Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, |
| 176 | cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent |
| 177 | et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, |
| 178 | mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. |
| 179 | Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, |
| 180 | urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, |
| 181 | Astur equo fidens et versicoloribus armis. |
| 182 | Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi) |
| 183 | qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, |
| 184 | et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae. |
| 185 | Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, |
| 186 | transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo, |
| 187 | cuius olorinae surgunt de vertice pennae, |
| 188 | crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae. |
| 189 | Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, |
| 190 | populeas inter frondes umbramque sororum |
| 191 | dum canit et maestum Musa solatur amorem, |
| 192 | canentem molli pluma duxisse senectam, |
| 193 | linquentem terras et sidera voce sequentem. |
| 194 | Filius, aequalis comitatus classe catervas, |
| 195 | ingentem remis Centaurum promovet: ille |
| 196 | instat aquae saxumque undis immane minatur |
| 197 | arduus et longa sulcat maria alta carina. |
| 198 | Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, |
| 199 | fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, |
| 200 | qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, |
| 201 | Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum: |
| 202 | gens illi triplex, populi sub gente quaterni, |
| 203 | ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires. |
| 204 | Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, |
| 205 | quos patre Benaco velatus harundine glauca |
| 206 | Mincius infesta ducebat in aequora pinu. |
| 207 | It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum |
| 208 | verberat adsurgens, spumant vada marmore verso. |
| 209 | Hunc vehit immanis Triton et caerula concha |
| 210 | exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti |
| 211 | frons hominem praefert, in pristim desinit alvus: |
| 212 | spumea semifero sub pectore murmurat unda. |
| 213 | Tot lecti proceres ter denis navibus ibant |
| 214 | subsidio Troiae et campos salis aera secabant. |
| 215 | Iamque dies caelo concesserat almaque curru |
| 216 | noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: |
| 217 | Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) |
| 218 | ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. |
| 219 | Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum |
| 220 | occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe |
| 221 | numen habere maris nymphasque e navibus esse |
| 222 | iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, |
| 223 | quot prius aeratae steterant ad litora prorae. |
| 224 | Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, |
| 225 | quarum quae fandi doctissima Cymodocea |
| 226 | pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso |
| 227 | eminet ac laeva tacitis subremigat undis, |
| 228 | tum sic ignarum adloquitur: 'Vigilasne, deum gens, |
| 229 | Aenea? Vigila et velis immitte rudentis. |
| 230 | Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, |
| 231 | nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos |
| 232 | praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, |
| 233 | rupimus invitae tua vincula teque per aequor |
| 234 | quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit |
| 235 | et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. |
| 236 | At puer Ascanius muro fossisque tenetur |
| 237 | tela inter media atque horrentis Marte Latinos. |
| 238 | Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco |
| 239 | Arcas eques: medias illis opponere turmas, |
| 240 | ne castris iungant, certast sententia Turno. |
| 241 | Surge age et Aurora socios veniente vocari |
| 242 | primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse |
| 243 | invictum Ignipotens atque oras ambiit auro. |
| 244 | Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, |
| 245 | ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' |
| 246 | Dixerat, et dextra discedens impulit altam |
| 247 | haud ignara modi puppim: fugit illa per undas |
| 248 | ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. |
| 249 | Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse |
| 250 | Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. |
| 251 | Tum breviter super adspectans convexa precatur: |
| 252 | 'Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi |
| 253 | turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, |
| 254 | tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques |
| 255 | augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' |
| 256 | Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat |
| 257 | matura iam luce dies noctemque fugarat: |
| 258 | principio sociis edicit, signa sequantur |
| 259 | atque animos aptent armis pugnaeque parent se. |
| 260 | Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, |
| 261 | stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra |
| 262 | extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt |
| 263 | Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, |
| 264 | tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris |
| 265 | Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant |
| 266 | cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo. |
| 267 | At Rutulo regi ducibusque ea mira videri |
| 268 | Ausoniis, donec versas ad litora puppes |
| 269 | respiciunt totumque adlabi classibus aequor. |
| 270 | Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma |
| 271 | funditur et vastos umbo vomit aureus ignes: |
| 272 | non secus ac liquida siquando nocte cometae |
| 273 | sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, |
| 274 | ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, |
| 275 | nascitur et laevo contristat lumine caelum. |
| 276 | Haud tamen audaci Turno fiducia cessit |
| 277 | litora praecipere et venientis pellere terra. |
| 278 | [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] |
| 279 | 'Quod votis optastis, adest, perfringere dextra; |
| 280 | in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto |
| 281 | quisque suae tectique memor, nunc magna referto |
| 282 | facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, |
| 283 | dum trepidi egressisque labant vestigia prima. |
| 284 | Audentis Fortuna iuvat,' |
| 285 | haec ait et secum versat, quos ducere contra |
| 286 | vel quibus obsessos possit concredere muros. |
| 287 | Interea Aeneas socios de puppibus altis |
| 288 | pontibus exponit. Multi servare recursus |
| 289 | languentis pelagi et brevibus se credere saltu, |
| 290 | per remos alii. Speculatus litora Tarchon, |
| 291 | qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, |
| 292 | sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, |
| 293 | advertit subito proram sociosque precatur: |
| 294 | 'Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; |
| 295 | tollite, ferte rates; inimicam findite rostris |
| 296 | hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. |
| 297 | Frangere nec tali puppim statione recuso |
| 298 | arrepta tellure semel.' Quae talia postquam |
| 299 | effatus Tarchon, socii consurgere tonsis |
| 300 | spumantisque rates arvis inferre Latinis, |
| 301 | donec rostra tenent siccum et sedere carinae |
| 302 | omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon. |
| 303 | Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, |
| 304 | anceps sustentata diu fluctusque fatigat, |
| 305 | solvitur atque viros mediis exponit in undis |
| 306 | fragmina remorum quos et fluitantia transtra |
| 307 | impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. |
| 308 | Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer |
| 309 | totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. |
| 310 | Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis |
| 311 | Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos |
| 312 | occiso Therone, virum qui maximus ultro |
| 313 | Aenean petit: huic gladio perque aerea suta, |
| 314 | per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. |
| 315 | Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta |
| 316 | et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri |
| 317 | quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum |
| 318 | immanemque Gyan, sternentis agmina clava, |
| 319 | deiecit Leto: nihil illos Herculis arma |
| 320 | nec validae iuvere manus genitorque Melampus, |
| 321 | Alcidae comes usque gravis dum terra labores |
| 322 | praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, |
| 323 | intorquens iaculum clamanti sistit in ore. |
| 324 | Tu quoque, flaventem prima lanugine malas |
| 325 | dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, |
| 326 | Dardania stratus dextra, securus amorum, |
| 327 | qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, |
| 328 | ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci |
| 329 | progenies, septem numero, septenaque tela |
| 330 | coniciunt; partim galea clipeoque resultant |
| 331 | inrita, deflexit partim stringentia corpus |
| 332 | alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: |
| 333 | 'Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra |
| 334 | torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium |
| 335 | Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam |
| 336 | et iacit: illa volans clipei transverberat aera |
| 337 | Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. |
| 338 | Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem |
| 339 | sustentat dextra: traiecto missa lacerto |
| 340 | protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, |
| 341 | dexteraque ex umero nervis moribunda pependit. |
| 342 | Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto |
| 343 | Aenean petiit; sed non et figere contra |
| 344 | est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. |
| 345 | Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus |
| 346 | advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta |
| 347 | sub mentum graviter pressa pariterque loquentis |
| 348 | vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille |
| 349 | fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem. |
| 350 | Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema |
| 351 | et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, |
| 352 | per varios sternit casus. Accurrit Halaesus |
| 353 | Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, |
| 354 | insignis Messapus equis. Expellere tendunt |
| 355 | nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso |
| 356 | Ausoniae. Magno discordes aethere venti |
| 357 | proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; |
| 358 | non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; |
| 359 | anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: |
| 360 | haud aliter Troianae acies aciesque Latinae |
| 361 | concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir. |
| 362 | At parte ex alia, qua saxa rotantia late |
| 363 | impulerat torrens arbustaque diruta ripis, |
| 364 | Arcadas insuetos acies inferre pedestris |
| 365 | ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci |
| 366 | (aspera quis natura loci dimittere quando |
| 367 | suasit equos), unum quod rebus restat egenis, |
| 368 | nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris: |
| 369 | 'Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta, |
| 370 | per ducis Evandri nomen devictaque bella |
| 371 | Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, |
| 372 | fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis |
| 373 | est via. Qua globus ille virum densissimus urget, |
| 374 | hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. |
| 375 | Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste |
| 376 | mortales, totidem nobis animaeque manusque. |
| 377 | Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, |
| 378 | deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?' |
| 379 | Haec ait et medius densos prorumpit in hostis. |
| 380 | Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, |
| 381 | fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum, |
| 382 | intorto figit telo, discrimina costis |
| 383 | per medium qua spina dabat, hastamque receptat |
| 384 | ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, |
| 385 | ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, |
| 386 | dum furit, incautum crudeli morte sodalis |
| 387 | excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. |
| 388 | Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta |
| 389 | Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae. |
| 390 | Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, |
| 391 | Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, |
| 392 | indiscreta suis gratusque parentibus error; |
| 393 | at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas: |
| 394 | nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; |
| 395 | te decisa suum, Laride, dextera quaerit |
| 396 | semianimesque micant digiti ferrumque retractant. |
| 397 | Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis |
| 398 | facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis. |
| 399 | Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter |
| 400 | traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; |
| 401 | Ilo namque procul validam direxerat hastam, |
| 402 | quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, |
| 403 | te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus |
| 404 | caedit semianimis Rutulorum calcibus arva. |
| 405 | Ac velut optato ventis aestate coortis |
| 406 | dispersa immittit silvis incendia pastor, |
| 407 | correptis subito mediis extenditur una |
| 408 | horrida per latos acies Volcania campos; |
| 409 | ille sedens victor flammas despectat ovantis: |
| 410 | non aliter socium virtus coit omnis in unum |
| 411 | teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus |
| 412 | tendit in adversos seque in sua conligit arma. |
| 413 | Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, |
| 414 | Strymonio dextram fulgenti deripit ense |
| 415 | elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis |
| 416 | ossaque dispersit cerebro permixta cruento. |
| 417 | Fata canens silvis genitor celarat Halaesum: |
| 418 | ut senior leto canentia lumina solvit, |
| 419 | iniecere manum Parcae telisque sacrarunt |
| 420 | Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: |
| 421 | 'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, |
| 422 | fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. |
| 423 | Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.' |
| 424 | Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus, |
| 425 | Arcadio infelix telo dat pectus inermum. |
| 426 | At non caede viri tanta perterrita Lausus, |
| 427 | pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem |
| 428 | oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. |
| 429 | Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci |
| 430 | et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri. |
| 431 | Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis. |
| 432 | Extremi addensent acies nec turba moveri |
| 433 | tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, |
| 434 | hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas: |
| 435 | egregii forma, sed quis Fortuna negarat |
| 436 | in patriam reditus. Ipsos concurrere passus |
| 437 | haud tamen inter se magni regnator Olympi: |
| 438 | mox illos sua fata manent maiore sub hoste. |
| 439 | Interea soror alma monet succedere Lauso |
| 440 | Turnum, qui volucri curru medium secat agmen. |
| 441 | Ut vidit socios: 'Tempus desistere pugnae; |
| 442 | solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas |
| 443 | debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' |
| 444 | Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. |
| 445 | At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba |
| 446 | miratus stupet in Turno corpusque per ingens |
| 447 | lumina volvit obitque truci procul omnia visus |
| 448 | talibus et dictis it contra dicta tyranni: |
| 449 | 'Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis |
| 450 | aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. |
| 451 | Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor. |
| 452 | Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. |
| 453 | Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire |
| 454 | comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta |
| 455 | stare procul campis meditantem in proelia taurum, |
| 456 | advolat: haud alia est Turni venientis imago. |
| 457 | Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, |
| 458 | ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum |
| 459 | viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: |
| 460 | 'Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, |
| 461 | te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. |
| 462 | Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta |
| 463 | victoremque ferant morientia lumina Turni.' |
| 464 | Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo |
| 465 | corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. |
| 466 | Tum Genitor natum dictis adfatur amicis: |
| 467 | 'Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus |
| 468 | omnibus est vitae: sed famam extendere factis, |
| 469 | hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis |
| 470 | tot nati cecidere deum; quin occidit una |
| 471 | Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum |
| 472 | fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.' |
| 473 | Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis. |
| 474 | At Pallas magnis emittit viribus hastam |
| 475 | vaginaque cava fulgentem deripit ensem. |
| 476 | Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa |
| 477 | incidit atque viam clipei molita per oras |
| 478 | tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. |
| 479 | Hic Turnus ferro praefixum robur acuto |
| 480 | in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: |
| 481 | 'Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.' |
| 482 | Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, |
| 483 | quem pellis totiens obeat circumdata tauri, |
| 484 | vibranti cuspis medium transverberat ictu |
| 485 | loricaeque moras et pectus perforat ingens. |
| 486 | Ille rapit calidum frustra de volnere telum: |
| 487 | una eademque via sanguis animusque sequuntur. |
| 488 | Corruit in volnus, sonitum super arma dedere |
| 489 | et terram hostilem moriens petit ore cruento. |
| 490 | Quem Turnus super adsistens, |
| 491 | 'Arcades, haec,' inquit, 'memores mea dicta referte |
| 492 | Evandro; qualem meruit, Pallanta remitto. |
| 493 | Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, |
| 494 | largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo |
| 495 | hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus |
| 496 | exanimem, rapiens immania pondera baltei |
| 497 | impressumque nefas, una sub nocte iugali |
| 498 | caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, |
| 499 | quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; |
| 500 | quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. |
| 501 | Nescia mens hominum fati sortisque futurae |
| 502 | et servare modum, rebus sublata secundis! |
| 503 | Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum |
| 504 | intactum Pallanta et cum spolia ista diemque |
| 505 | oderit. At socii multo gemitu lacrimisque |
| 506 | impositum scuto referunt Pallanta frequentes. |
| 507 | O dolor atque decus magnum rediture parenti |
| 508 | haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, |
| 509 | cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos. |
| 510 | Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor |
| 511 | advolat Aeneae, tenui discrimine leti |
| 512 | esse suos, versis tempus succurrere Teucris. |
| 513 | Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen |
| 514 | ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum |
| 515 | caede nova quaerens. Pallas, Evander, in ipsis |
| 516 | omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas |
| 517 | tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos |
| 518 | quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, |
| 519 | viventis rapit, inferias quos immolet umbris |
| 520 | captivoque rogi perfundat sanguine flammas. |
| 521 | Inde Mago procul infensam contenderat hastam. |
| 522 | Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, |
| 523 | et genua amplectens effatur talia supplex: |
| 524 | 'Per patrios manis et spes surgentis Iuli |
| 525 | te precor, hanc animam serves natoque patrique. |
| 526 | Est domus alta, iacent penitus defossa talenta |
| 527 | caelati argenti, sunt auri pondera facti |
| 528 | infectique mihi. Non hic victoria Teucrum |
| 529 | vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' |
| 530 | Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: |
| 531 | 'Argenti atque auri memoras quae multa talenta, |
| 532 | natis parce tuis. Belli commercia Turnus |
| 533 | sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. |
| 534 | Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' |
| 535 | Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa |
| 536 | cervice orantis capulo tenus applicat ensem. |
| 537 | Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, |
| 538 | infula cui sacra redimibat tempora vitta, |
| 539 | totus conlucens veste atque insignibus armis. |
| 540 | Quem congressus agit campo lapsumque superstans |
| 541 | immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus |
| 542 | lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum. |
| 543 | Instaurant acies Volcani stirpe creatus |
| 544 | Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro: |
| 545 | Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram |
| 546 | et totum clipei ferro deiecerat orbem; |
| 547 | dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo |
| 548 | crediderat caeloque animum fortasse ferebat |
| 549 | canitiemque sibi et longos promiserat annos: |
| 550 | Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, |
| 551 | silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, |
| 552 | obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta |
| 553 | loricam clipeique ingens onus impedit hasta; |
| 554 | tum caput orantis nequiquam et multa parantis |
| 555 | dicere deturbat terrae truncumque tepentem |
| 556 | provolvens super haec inimico pectore fatur: |
| 557 | 'Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater |
| 558 | condet humi patrioque onerabit membra sepulchro: |
| 559 | alitibus linquere feris aut gurgite mersum |
| 560 | unda feret piscesque impasti volnera lambent.' |
| 561 | Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, |
| 562 | persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem, |
| 563 | magnanimo Volcente satum, ditissimus agri |
| 564 | qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis. |
| 565 | Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt |
| 566 | centenasque manus, quinquaginta oribus ignem |
| 567 | pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra |
| 568 | tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses: |
| 569 | sic toto Aeneas desaevit in aequore victor, |
| 570 | ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei |
| 571 | quadriiugis in equos adversaque pectora tendit. |
| 572 | Atque illi longe gradientem et dira frementem |
| 573 | ut videre, metu versi retroque ruentes |
| 574 | effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. |
| 575 | Interea biiugis infert se Lucagus albis |
| 576 | in medios fraterque Liger; sed frater habenis |
| 577 | flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. |
| 578 | Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis: |
| 579 | inruit adversaque ingens apparuit hasta. |
| 580 | Cui Liger: |
| 581 | 'Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis |
| 582 | aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi |
| 583 | his dabitur terris.' Vesano talia late |
| 584 | dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros |
| 585 | dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem. |
| 586 | Lucagus ut pronus pendens in verbera telo |
| 587 | admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo |
| 588 | aptet se pugnae, subit oras hasta per imas |
| 589 | fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen: |
| 590 | excussus curru moribundus volvitur arvis. |
| 591 | Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: |
| 592 | 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum |
| 593 | prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae: |
| 594 | ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus |
| 595 | arripuit biiugos; frater tendebat inertis |
| 596 | infelix palmas, curru delapsus eodem: |
| 597 | 'Per te, per qui te talem genuere parentes, |
| 598 | vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' |
| 599 | Pluribus oranti Aeneas: 'Haud talia dudum |
| 600 | dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.' |
| 601 | Tum latebras animae pectus mucrone recludit. |
| 602 | Talia per campos edebat funera ductor |
| 603 | Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri |
| 604 | more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt |
| 605 | Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. |
| 606 | Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: |
| 607 | 'O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, |
| 608 | ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, |
| 609 | Troianas sustentat opes, non vivida bello |
| 610 | dextra viris animusque ferox patiensque pericli.' |
| 611 | Cui Iuno summissa 'Quid, o pulcherrime coniunx, |
| 612 | sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? |
| 613 | Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, |
| 614 | vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, |
| 615 | omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum |
| 616 | et Dauno possem incolumem servare parenti. |
| 617 | Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. |
| 618 | Ille tamen nostra deducit origine nomen |
| 619 | Pilumnusque illi quartus pater et tua larga |
| 620 | saepe manu multisque oneravit limina donis.' |
| 621 | Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi: |
| 622 | 'Si mora praesentis leti tempusque caduco |
| 623 | oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, |
| 624 | tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis |
| 625 | hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis |
| 626 | sub precibus venia ulla latet totumque moveri |
| 627 | mutarive putas bellum, spes pascis inanis.' |
| 628 | Et Iuno adlacrimans: 'Quid si, quae voce gravaris, |
| 629 | mente dares atque haec Turno rata vita maneret? |
| 630 | Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri |
| 631 | vana feror. Quod ut O potius formidine falsa |
| 632 | ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' |
| 633 | Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto |
| 634 | misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, |
| 635 | Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. |
| 636 | Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram |
| 637 | in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, |
| 638 | Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque |
| 639 | divini adsimulat capitis, dat inania verba, |
| 640 | dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, |
| 641 | morte obita qualis fama est volitare figuras |
| 642 | aut quae sopitos deludunt somnia sensus. |
| 643 | At primas laeta ante acies exsultat imago |
| 644 | inritatque virum telis et voce lacessit. |
| 645 | Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam |
| 646 | conicit: illa dato vertit vestigia tergo. |
| 647 | Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus |
| 648 | credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, |
| 649 | 'Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; |
| 650 | hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' |
| 651 | Talia vociferans sequitur strictumque coruscat |
| 652 | mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos. |
| 653 | Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi |
| 654 | expositis stabat scalis et ponte parato, |
| 655 | qua rex Clusinis advectus Osinius oris. |
| 656 | Huc sese trepida Aeneae fugientis imago |
| 657 | conicit in latebras; nec Turnus segnior instat |
| 658 | exsuperatque moras et pontis transilit altos. |
| 659 | Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem |
| 660 | avolsamque rapit revoluta per aequora navem. |
| 661 | Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; |
| 662 | obvia multa virum demittit corpora morti: |
| 663 | tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, |
| 664 | sed sublime volans nubi se immiscuit atrae. |
| 665 | Cum Turnum medio interea fert aequore turbo. |
| 666 | Respicit ignarus rerum ingratusque salutis |
| 667 | et duplicis cum voce manus ad sidera tendit: |
| 668 | 'Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum |
| 669 | duxisti et talis voluisti expendere poenas? |
| 670 | Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit? |
| 671 | Laurentisne iterum muros aut castra videbo? |
| 672 | Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti? |
| 673 | Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui |
| 674 | et nunc palantis video gemitumque cadentum |
| 675 | accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat |
| 676 | terra mihi? Vos O potius miserescite venti: |
| 677 | in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro |
| 678 | ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, |
| 679 | quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' |
| 680 | Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, |
| 681 | an sese mucrone ob tantum dedecus amens |
| 682 | induat et crudum per costas exigat ensem, |
| 683 | fluctibus an iaciat mediis et litora nando |
| 684 | curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma. |
| 685 | Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno |
| 686 | continuit iuvenemque animi miserata repressit. |
| 687 | Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo |
| 688 | et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. |
| 689 | At Iovis interea monitis Mezentius ardens |
| 690 | succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis. |
| 691 | Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, |
| 692 | uni odiisque viro telisque frequentibus instant. |
| 693 | Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, |
| 694 | obvia ventorum furiis expostaque ponto, |
| 695 | vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, |
| 696 | ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum |
| 697 | sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, |
| 698 | sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis |
| 699 | occupat os faciemque adversam, poplite Palmum |
| 700 | succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso |
| 701 | donat habere umeris et vertice figere cristas. |
| 702 | Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta |
| 703 | aequalem comitemque, una quem nocte Theano |
| 704 | in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans |
| 705 | Cisseis regina Parin creat: urbe paterna |
| 706 | occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. |
| 707 | Ac velut ille canum morsu de montibus altis |
| 708 | actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos |
| 709 | defendit multosve palus Laurentia, silva |
| 710 | pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, |
| 711 | substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, |
| 712 | nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, |
| 713 | sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; |
| 714 | haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, |
| 715 | non ulli est animus stricto concurrere ferro; |
| 716 | missilibus longe et vasto clamore lacessunt: |
| 717 | ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, |
| 718 | dentibus infrendens, et tergo decutit hastas. |
| 719 | Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, |
| 720 | Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. |
| 721 | Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit, |
| 722 | purpureum pennis et pactae coniugis ostro: |
| 723 | impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, |
| 724 | suadet enim vesana fames, si forte fugacem |
| 725 | conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, |
| 726 | gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret |
| 727 | visceribus super accumbens, lavit inproba taeter |
| 728 | ora cruor, |
| 729 | sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. |
| 730 | Sternitur infelix Acron et calcibus atram |
| 731 | tundit humum expirans infractaque tela cruentat. |
| 732 | Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden |
| 733 | sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus: |
| 734 | obvius adversoque occurrit seque viro vir |
| 735 | contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. |
| 736 | Tum super abiectum posito pede nixus et hasta: |
| 737 | 'Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.' |
| 738 | Conclamant socii laetum paeana secuti. |
| 739 | Ille autem exspirans: 'Non me, quicumque es, inulto, |
| 740 | victor, nec longum laetabere: te quoque fata |
| 741 | prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.' |
| 742 | Ad quae subridens mixta Mezentius ira: |
| 743 | 'Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex |
| 744 | viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum: |
| 745 | olli dura quies oculos et ferreus urget |
| 746 | somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. |
| 747 | Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen |
| 748 | Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, |
| 749 | Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, |
| 750 | illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, |
| 751 | hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis, |
| 752 | quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae |
| 753 | deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces |
| 754 | insidiis, iaculo et longe fallente sagitta. |
| 755 | Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors |
| 756 | funera: caedebant pariter pariterque ruebant |
| 757 | victores victique, neque his fuga nota neque illis. |
| 758 | Di Iovis in tectis iram miserantur inanem |
| 759 | amborum et tantos mortalibus esse labores: |
| 760 | hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno, |
| 761 | pallida Tisiphone media inter milia saevit. |
| 762 | At vero ingentem quatiens Mezentius hastam |
| 763 | turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, |
| 764 | cum pedes incedit medii per maxima Nerei |
| 765 | stagna viam scindens, umero supereminet undas |
| 766 | aut summis referens annosam montibus ornum |
| 767 | ingrediturque solo et caput inter nubila condit: |
| 768 | talis se vastis infert Mezentius armis. |
| 769 | Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, |
| 770 | obvius ire parat. Manet imperterritus ille, |
| 771 | hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; |
| 772 | atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae: |
| 773 | 'Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, |
| 774 | nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis |
| 775 | indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum |
| 776 | Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam |
| 777 | iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque |
| 778 | egregium Antoren latus inter et ilia figit, |
| 779 | Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis |
| 780 | haeserat Evandro atque Itala consederat urbe. |
| 781 | Sternitur infelix alieno volnere caelumque |
| 782 | aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos |
| 783 | tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem |
| 784 | aere cavum triplici, per linea terga tribusque |
| 785 | transit intextum tauris opus imaque sedit |
| 786 | inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem |
| 787 | Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus, |
| 788 | eripit a femine et trepidanti fervidus instat. |
| 789 | Ingemuit cari graviter genitoris amore, |
| 790 | ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae. |
| 791 | Hic mortis durae casum tuaque optima facta, |
| 792 | siqua fidem tanto est operi latura vetustas, |
| 793 | non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo. |
| 794 | Ille pedem referens et inutilis inque ligatus |
| 795 | cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat: |
| 796 | prorupit iuvenis seseque immiscuit armis |
| 797 | iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis |
| 798 | Aeneae subiit mucronem ipsumque morando |
| 799 | sustinuit. Socii magno clamore sequuntur, |
| 800 | dum genitor nati parma protectus abiret, |
| 801 | telaque coniciunt proturbantque eminus hostem |
| 802 | missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se. |
| 803 | Ac velut effusa siquando grandine nimbi |
| 804 | praecipitant, omnis campis diffugit arator |
| 805 | omnis et agricola et tuta latet arce viator, |
| 806 | aut amnis ripis aut alti fornice saxi, |
| 807 | dum pluit in terris, ut possint sole reducto |
| 808 | exercere diem: sic obrutus undique telis |
| 809 | Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, |
| 810 | sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: |
| 811 | 'Quo moriture ruis maioraque viribus audes? |
| 812 | Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille |
| 813 | exsultat demens; saevae iamque altius irae |
| 814 | Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso |
| 815 | Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem |
| 816 | per medium Aeneas iuvenem totumque recondit. |
| 817 | Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, |
| 818 | et tunicam, molli mater quam neverat auro, |
| 819 | implevitque sinum sanguis; tum vita per auras |
| 820 | concessit maesta ad manis corpusque reliquit. |
| 821 | At vero ut voltum vidit morientis et ora, |
| 822 | ora modis Anchisiades pallentia miris, |
| 823 | ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, |
| 824 | et mentem patriae subiit pietatis imago. |
| 825 | 'Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, |
| 826 | quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? |
| 827 | Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum |
| 828 | manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto. |
| 829 | Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: |
| 830 | Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro |
| 831 | cunctantis socios et terra sublevat ipsum, |
| 832 | sanguine turpantem comptos de more capillos. |
| 833 | Interea genitor Tiberini ad fluminis undam |
| 834 | volnera siccabat lymphis corpusque levabat |
| 835 | arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis |
| 836 | dependet galea et prato gravia arma quiescunt. |
| 837 | Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans |
| 838 | colla fovet, fusus propexam in pectore barbam; |
| 839 | multa super Lauso rogitat multumque remittit |
| 840 | qui revocent maestique ferant mandata parentis. |
| 841 | At Lausum socii exanimem super arma ferebant |
| 842 | flentes, ingentem atque ingenti volnere victum. |
| 843 | Agnovit longe gemitum praesaga mali mens: |
| 844 | canitiem multo deformat pulvere et ambas |
| 845 | ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. |
| 846 | 'Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, |
| 847 | ut pro me hostili paterer succedere dextrae, |
| 848 | quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor, |
| 849 | morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum |
| 850 | exitium infelix, nunc alte volnus adactum! |
| 851 | Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, |
| 852 | pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. |
| 853 | Debueram patriae poenas odiisque meorum: |
| 854 | omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! |
| 855 | Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo. |
| 856 | Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum |
| 857 | se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet, |
| 858 | haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi, |
| 859 | hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat |
| 860 | omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit: |
| 861 | 'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est, |
| 862 | viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti |
| 863 | et caput Aeneae referes Lausique dolorum |
| 864 | ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis, |
| 865 | occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, |
| 866 | iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' |
| 867 | Dixit et exceptus tergo consueta locavit |
| 868 | membra manusque ambas iaculis oneravit acutis, |
| 869 | aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. |
| 870 | Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens |
| 871 | uno in corde pudor mixtoque insania luctu, |
| 872 | [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] |
| 873 | Atque hic Aenean magna ter voce vocavit. |
| 874 | Aeneas agnovit enim laetusque precatur: |
| 875 | 'Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo, |
| 876 | incipias conferre manum.' |
| 877 | Tantum effatus et infesta subit obvius hasta. |
| 878 | Ille autem: 'Quid me erepto, saevissime, nato |
| 879 | terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses. |
| 880 | Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli. |
| 881 | Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto |
| 882 | dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem; |
| 883 | inde aliud super atque aliud figitque volatque |
| 884 | ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. |
| 885 | Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes |
| 886 | tela manu iaciens, ter secum Troius heros |
| 887 | immanem aerato circumfert tegmine silvam. |
| 888 | Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet |
| 889 | vellere et urgetur pugna congressus iniqua, |
| 890 | multa movens animo iam tandem erumpit et inter |
| 891 | bellatoris equi cava tempora conicit hastam. |
| 892 | Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras |
| 893 | verberat effusumque equitem super ipse secutus |
| 894 | implicat eiectoque incumbit cernuus armo. |
| 895 | Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. |
| 896 | Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem |
| 897 | et super haec: 'Ubi nunc Mezentius acer et illa |
| 898 | effera vis animi? 'Contra Tyrrhenus, ut auras |
| 899 | suspiciens hausit caelum mentemque recepit: |
| 900 | 'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? |
| 901 | Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, |
| 902 | nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. |
| 903 | Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro: |
| 904 | corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum |
| 905 | circumstare odia: hunc, oro, defende furorem |
| 906 | et me consortem nati concede sepulchro.' |
| 907 | Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem |
| 908 | undantique animam diffundit in arva cruore. |