| 1 | [ 7. Hic locus respondet iis Sulpicii verbis, Dial. III, cap. 1, Lucescit, o Galle, surgendum est, etc. 13. Cod. Vat., in trifidis tribus nauta libellis; corrupte. 20. Cod. Vat., Neque malleus. 31. Narrat Sulpicius quod Martinus, cum adessent episcopi Valentinianus sive Valentinus et Victricius, cessit ipse de loco, ut ii potius puellam sanarent, tanquam se digniores; sed renuentibus his et exorantibus ut ipse puellae mederetur, non cunctatus ultra (utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem, nec differendo pietatem) sperata praestitit. 39. Cod. Vat., tinnile plectrum. Ed. Ven., inutile plectrum. At Browerus: quod mendose, ait, legebatur, inutile plectrum, id optime correxit Sidonii interpres lyra tinnula. Idem Brow. profert locum Alcimi Aviti, quem secutus videtur Fortunatus. Is vero hic est: Flexilis arctatur recavo sic lingua palato, Pressus ut in cameram, pulsantis verbere plectri, Percussus resonet, modulatus in aera, sermo, Porro frixillus (subdit idem) pyrgus, aut pyxis erat, in quam tesserae mittebantur et iaciebantur in abacum: de quibus C. Sollius in Narbone: Hic promens teretes pilas, trochosque, Hic talos crepitantibus fritillis. Hinc Ioan. de Ianua, ut legitur apud Dufresne: Fritellum, ait, ponitur etiam pro vase perforato, per quod solent proiici taxilli, ne fiat ibi fraus. E rumore itaque illo quem edunt tesserae in hunc alveolum coniectae ducta similitudo est ad voces humanas, quae ore funduntur et lingua. Quo in sensu Milo in Vita S. Amandi episcopi: Qui docuit puerum, quis sensus, quaeso, suasit, Hebraico sonitu, ignotos proferre fritillos? 52. De Avitiani feritate et crudelitate deinceps erit sermo. 63. Syrabracha. Ms., Syrabara; Cod. Vat. et Edit. Ven., nec syra bacca dedit merito virtutis adultum, quod placet. Veteres libri (ait Browerus) Syrobara pro unguenti exotici pretiosi liquoris specie, accipiunt. ] Post mare fluctivagum repetens ad littora portum, |
| 2 | Floribus albicomis dum lilia pollice carpo, |
| 3 | Ungue recido rosas et per violaria curro, |
| 4 | Ruris amoeniferi varios situs inter odores, |
| 5 | Obripit inde sopor; fessus quoque colla reclino, |
| 6 | Fultaque gramineo iacuerunt membra grabato, |
| 7 | Sed redit ecce dies, et iam lucescit, eundum est, |
| 8 | Dum matutino nos ore salutat hirundo, |
| 9 | Ac se nocte brevi celerata crepuscula rumpunt, |
| 10 | Quo torpore natent quamvis mea lumina, surgam; |
| 11 | Evigilansque oculis detergam pollice somnum, |
| 12 | Et quod iter repeti Gallus vocat, ibo, sodales. |
| 13 | Fluctibus in trifidis ignarus nauta libellis, |
| 14 | Ac velut ambiguas inter Symplegadis undas |
| 15 | Ionii Aegei, Maleique sequace procella; |
| 16 | Me tamen in bibulis ne mergeret Auster arenis, |
| 17 | Summa gubernavit Martini vita patroni, |
| 18 | Quam nitor scabridis indignus carpere verbis, |
| 19 | Rusticus, arte rudis, tentans formare monile, |
| 20 | Quod nec lima polit, nec malleus addit acumen, |
| 21 | Non incudo terit, fornaxque examinat igne, |
| 22 | Nec mordax gemino forceps trutinavit obunco, |
| 23 | Sed magis incomptum profert mea lingua metallum; |
| 24 | Res tamen illa iuvat sine qualibet ullius arte, |
| 25 | Quod per se pulchram praefert sua gratia gemmam, |
| 26 | Attamen officii quae restant debita solvam; |
| 27 | Et cui magna nimis modo debeo, parva rependo, |
| 28 | Carnotis interea genitam pater anxius aegram, |
| 29 | Ex utero mutam profert, sacro ore medendam: |
| 30 | Sex geminos graviter hebetem sine voce per annos. |
| 31 | Nec differt Martinus opem pietatis amicam; |
| 32 | Sternitur ergo solo, tacitus prece sidera pulsans, |
| 33 | Corpore fusus humi, volitans super aethera sensu; |
| 34 | Sensit ut effectum fidei meruisse precatu, |
| 35 | Sanctificaturum ferri sibi poscit olivum, |
| 36 | Infunditque ori benedictum fruge liquorem; |
| 37 | Atque tenens digito linguam miserando puellae, |
| 38 | Ipse patris nomen geniale requirit alumnae; |
| 39 | Mox resoluta movet faucis lyra tinnula plectrum. |
| 40 | Atque insueta canit camerati concha palati, |
| 41 | Dente relisa cavo producens verba fritillo, |
| 42 | Responditque patris nomen pia filia dulce. |
| 43 | Ventre prius genita, hic visa est quasi voce renata; |
| 44 | Reddit adulta, vetus lactantes ore susurros, |
| 45 | Incipiens tenero proscindere verba rotatu; |
| 46 | Motu pigra rudi decurrens lingua gradatim, |
| 47 | Implicito sonitu, rauca novitate, cicuta, |
| 48 | Donec plena suo cecinit symphonia flatu. |
| 49 | Tum genitor genua amplectens veneranda beati, |
| 50 | Vociferans, et voce data, sua gaudia plorans, |
| 51 | Laetitiae voto reboat praeconia Christo. |
| 52 | Iudicis inde feri coniux aegra Avitiani, |
| 53 | Dirigit ad sanctum, morbi sperando medellam, |
| 54 | Vas olei vitreum, lance aequa dimidiatum, |
| 55 | Unde salutifero depelleret unguine morbum. |
| 56 | Mox super ampullam fecit crucis ipse sigillum, |
| 57 | Surgit ad ora liquor, spumansque exaestuat unguem, |
| 58 | Ubertate nova vitreo sub cortice obortum, |
| 59 | Et vase in sicco generosus nascitur humor; |
| 60 | Currit in ascensum, qui vergere novit ad imum, |
| 61 | Fluxibus et liquidis olei petit alveus altum; |
| 62 | Sed quem non genuit radix oleagina succum, |
| 63 | Nec Syrabracha dedit merito virtutis adulto, |
| 64 | Crescit et ad summum, patulo qua clauditur ore, |
| 65 | [ 100. Dies. Forte diem. 101. Avitianus. Hic Avitianus idem forte fuit qui sub Iuliano vicarius Africae fuisse dicitur, ut constat ex Cod. Theod. l. 15, de curs. publ., l. I, de Indul. debitor., et l. 2, de itin. muniendo. Eius mentionem facit et Ammian. Marcellinus lib. XXVII sub Valentiniano et Valente, quem ex vicario appellat, si modo idem est qui a Sev. Sulpic. comes Avitianus appellatur. 106. Confecta. Legendum videtur confectam. 107. Cod. Vat., genus omne iubet. 109. Haec respondent iis quae referuntur a Sev. Sulp., c. 5, Dial. 3, disponens (Avitianus) postera die, attonita civitate, ad opus tam triste procedere, etc. mallem hic legere: Indixitque, nefas! processum, etc. 111. Edit. Ven., iussa tyranni. 124. Cod. Vat., reserent et claustra. 139. Cod. Vat., poenas exsolvere. 141. Cod. Vat., multantur tempora caedis. 154. Cod. Vat., Ipse recedit ab urbe. ] Nec contentus agit liquor ut vas expleat illud, |
| 66 | Nam cumulata olei mox defluit unda superne, |
| 67 | Nec sese urna capit; tanta est benedictio dextrae, |
| 68 | Exundansque omnes pueri madefecit amictus. |
| 69 | Et digiti de fonte rigans manavit olivum: |
| 70 | Ac postquam irrigue fluviali more cucurrit, |
| 71 | Vas plenum fidei merito matrona recepit. |
| 72 | Nec minus inde subit rerum admiratio facti, |
| 73 | Idem vas vitreum benedictum nobile reddens, |
| 74 | Cum puer incautus posuisset in ore fenestrae, |
| 75 | Ut pote carbaseo venerans velamine tectum, |
| 76 | Lintea dum retrahit fluitantia nescius alter, |
| 77 | Lapsa pavimento ampulla stat marmore tenso, |
| 78 | Sed nec saxa vitrum perdunt nec vasa liquorem: |
| 79 | Integra servatur, volitans quasi pensile pluma. |
| 80 | Aut subvecta levis geminis descenderet alis; |
| 81 | Nullaque rima patet, nec facta in vase cicatrix, |
| 82 | Sic liquor interius facit exteriora tueri, |
| 83 | Et quem tutari decuit, sua tegmina texit, |
| 84 | Ne vitra depereant, olei custodia servat, |
| 85 | Inclususque humor proprium defendit amictum, |
| 86 | Ac fragmen fragile statuit benedictio forte. |
| 87 | Cuius discipuli pariter dum comminus irent, |
| 88 | Et canis horrificus latratu insisteret amplo; |
| 89 | Unus amore pio, Martini in nomine, dicit, |
| 90 | Praecipio, taceas, nec nos clamore fatiges, |
| 91 | Mox praecisa canis rabidi vox ore pependit, |
| 92 | Clamoremque vagum media de fauce resorbet; |
| 93 | Et fragor ille ferox avido sub gutture obhaesit, |
| 94 | Stans rictu stupido frenata voce molossus, |
| 95 | Cum furor urgeret, quia se nec hiare liceret, |
| 96 | Sic redit incluso tremula sine voce susurro, |
| 97 | Profuit et nomen sancti, quo defuit ore. |
| 98 | Ergo iter incoeptum lento pede pergere tendam, |
| 99 | Dum licet ire viam, dum me vocat aura salubris |
| 100 | Et trahit hora dies vestigia tarda moventem. |
| 101 | Moribus ut tumidus comes Avitianus agebat, |
| 102 | Terribile officio Toronos suffultus adivit. |
| 103 | Agmina conveniunt, et longa catena reorum, |
| 104 | Accrescente coma, quorum caro tota fluebat: |
| 105 | Et consumpta arctum laxabat brachia ferrum, |
| 106 | Confecta macie vix declarante figuram, |
| 107 | Poenarum genus ipse iubet plus more parari; |
| 108 | Deflentem videas populum spatiare per urbem, |
| 109 | Indixitque nefas processu ad triste tribunal, |
| 110 | Unde truces oculi spectarent membra cremari, |
| 111 | Comperit ut sanctus feralia iussa satagi, |
| 112 | Tempore sub noctis saeva ad praetoria tendit, |
| 113 | Et pietatis iter solus parat ire viator. |
| 114 | Pervenit ut senior gressu miseranter anhelo; |
| 115 | Sternitur ante fores, per limina dira benignus, |
| 116 | Qua recubat iudex, torpente sopore sepultus. |
| 117 | Angelus interea penetrat mox aliger aulam, |
| 118 | Intonat et comiti dormitanti ore minaci: |
| 119 | Te sopor hic retinet, Martinus stat foris, inquit, |
| 120 | Tu requie frueris, et sustinet ille labores: |
| 121 | Molliter ipse toro, iacet ille in marmore diro. |
| 122 | Excutitur trepidus mox ex somno Avitianus, |
| 123 | Martinum exclamans, foribus recubare sacratum: |
| 124 | Imperat et famulis reserent ut claustra beato, |
| 125 | Ne servum Christi venerandum iniuria vexet. |
| 126 | Hinc famuli illudunt domino, crepitante cachinno, |
| 127 | Dicentes stupidi se somnia vana videre: |
| 128 | Pro foribus nullum residere vel esse virorum. |
| 129 | Rursus praecipiti premitur somno Avitianus; |
| 130 | Angelus inde virum violentior excitat urgens, |
| 131 | Concutit et graviter ne cederet ipse sopori; |
| 132 | Territus hinc iudex, ultra neque credulus ulli, |
| 133 | Postpositis famulis, celer ad sua limina pergit: |
| 134 | Atque ibi Martinum reperit, ceu senserat olim, |
| 135 | Tunc ferus alloquitur sanctum, his vocibus, ultro: |
| 136 | Quid Martine, mihi facis hoc, venerande sacerdos? |
| 137 | Non mecum aequali, fateor, certamine pugnas, |
| 138 | Absolvendo reos venis, et me verbere torques. |
| 139 | An me pro cunctis poenas absolvere mavis, |
| 140 | Eligis aut facinus, mea per tormenta pacisci? |
| 141 | Sub tortore novo mutantur tempora caedis: |
| 142 | Poena diurna reos cruciat, me nocte fatigas. |
| 143 | Serve Dei, patuit, quam sit tibi celsa potestas, |
| 144 | Quando flagellatur graviter, te iudice, iudex. |
| 145 | Hinc tamen ipse probas, mecum sit qualiter actum: |
| 146 | Cum per me venio, nec amicum, nec rogo servum; |
| 147 | Non patitur differre moras, quem poena coercet: |
| 148 | Nil opus est verbis tacito te, nosco quod optas; |
| 149 | Cede, precor, discede loco, concede quod oro, |
| 150 | Nec tua me graviter cito puniat ultio vindex. |
| 151 | Haec ait, et propero pede, discedente patrono, |
| 152 | Avitianus, inops animi, vocat officiales, |
| 153 | Et reserare iubet tormenta, ergastula, claustra, |
| 154 | Cumque relaxasset, procul ipse recessit ab urbe. |
| 155 | [ 164. Cod. Vat. Adpropiante sacro; quod tenendum. Refert enim Sulpicius quod clerici tunc intelligebant adventare Martinum, cum daemonum gemitus, quibus energumeni obsessi tenebantur, audiebant: et illud habebant indicium quod Martinus e domo egressus ad basilicam accederet. 165. Cod. Vat., actis versus in altum. Energumeni scilicet aliqui a daemone suspensi in aere tenebantur, capitibus deorsum versis, cum interea rigescerent vestimenta, ne ad caput defluentia quod verecunde tegitur revelarent. Sulpic. c. 6. 167. Nec. Ms. Ne. 170. Fateatur. Ms. fatebatur. Ibid. Cod. Vat. Hic se testatur Anubem. 171. Cod. Vat., Vasa ministeriis daemonis. 172. Martinus daemones fugabat ex energumenis, non attrectando manibus, non obiurgando, ut caeteri, sed iacendo humi in cinere ac cilicio. Ibid. Sulp. 197. Cod. Vat., horrificam facie. 209. Hic versus: mitior atque, etc., deest in Vat. Cod. 210. Ambaciensi. Oppidum istud, vulgo Amboise, iacet ad confluentes Ligeris et Amatissae, etiam nunc celebre, ut refert cl. Ruinart. in notis ad Greg. Tur., lib. II Histor. Franc., cap. 35. Huiusce oppidi mentionem facit Gregor. Tur. loco citato, inquiens: coniunctique (Chlodoveus et Alaricus, rex Gothorum), in insula Ligeris quae erat iuxta vicum Ambaciensem territorii urbis Turonicae, etc. 212. Sulpicius ita hanc fabricam describit cap. 9: Politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae in conum sublime procedens, superstitionem loci, operis dignitate, servabat. 216. Edit. Ven., rite ruendum; quod seq. Narrat Sulp. quod Martinus molitionem illam presbytero eius loci diruendam mandaverat; sed is nihil fuerat exsecutus, causatus nonnisi vi armati militis et publicae multitudinis numero id praestari posse. 225. Edit. Ven., Fremebunda tui, Martine, precatus. 229. Edit. Ven., Illico comminuit. ] Et gravis ira fugit, sibi fit timor ipse timori; |
| 156 | Ordine perverso et pacem fuga iudicis auget, |
| 157 | Ac sine caede lupum, salvo grege, pastor abegit. |
| 158 | Quique monasterio quotiens properaret ad urbem, |
| 159 | Sive pedem cellae foris adveniendo tulisset, |
| 160 | Agmina larvarum trepidabant ore, rotatu, |
| 161 | Et cum nescirent populi adventare patronum, |
| 162 | Designabatur gemitu quoque daemoniorum. |
| 163 | Propitiante sacro, pendentia membra videres, |
| 164 | In sublime procul sublata per aera duci. |
| 165 | Ast alios, pedibus superactis, vertit in altum, |
| 166 | Et caput inferius, veluti de nube ruentes: |
| 167 | Nec tamen his vestes fluerent, verecunda tegentes: |
| 168 | Crimina vel merita edentes, sub iudice missi, |
| 169 | Et sua praecipites examine facta fatentes: |
| 170 | Ille Iovem stolidum, hic se fateatur Anubem, |
| 171 | Vasa ministerii se daemonis esse nefandi: |
| 172 | Sed tortore pio feritas cruciata fugatur. |
| 173 | Nunc etiam Senonum pago quid gesserit, edam. |
| 174 | Cum compacta gelu premeret sata grando quot annis. |
| 175 | Cultoremque seges defraudaretur inanis. |
| 176 | Nec messoris opus flavescens spica rogaret, |
| 177 | Agricolaeque manum tritura vetaret adempta, |
| 178 | Incola maturis totiens deceptus aristis, |
| 179 | Cum ieiuna suo torperent iugera sulco, |
| 180 | Ac lapidata cibum populis seges aegra negaret, |
| 181 | Mittitur ad sanctum legatio fida precatu, |
| 182 | Ut removeret humo furibunda procella flagellum; |
| 183 | Celsa viri quae mox oratio sola peregit. |
| 184 | Nam statim atque preces fudit bonus ore sacerdos, |
| 185 | Tempestate graves siccarunt nubila nimbos, |
| 186 | Et viduae segetes se fertilitate maritant. |
| 187 | Quaeque quater quinos, per quos super exstitit annos, |
| 188 | Intemerata sacri viguerunt dona patroni. |
| 189 | Vir tamen ipse Dei ut sublatus ad astra recessit, |
| 190 | Oblitae incubuit rediviva procella rapinae, |
| 191 | Praesule subducto vastat fera clades agellum, |
| 192 | Ac male captivas imber populatur aristas: |
| 193 | Defensorque obit, et mox praedam grando requirit, |
| 194 | Martini abscessu repetunt elementa flagellum. |
| 195 | Vir quoque iustus item cum occurreret Avitiano, |
| 196 | Aspicit instantem huic saevi daemonis umbram, |
| 197 | Horrificam faciem, truculentam corpore pestem; |
| 198 | Quam procul intendens sanctus, flatu oris abegit. |
| 199 | Iudex dum in seipsum putat exsufflasse beatum. |
| 200 | Cur, bone pastor, ait, tua nos iniuria vexat, |
| 201 | Indignosque facit despectio flatilis aurae? |
| 202 | Quem pater egregius responso affatur amico; |
| 203 | Haec tibi non facimus probrosi sorte reatus, |
| 204 | Sed, male quae incubuit cervici, flavimus umbrae; |
| 205 | Mox tamen illa fugit subsellia larva, satelles, |
| 206 | Et cervice sedens invasa sedilia liquit, |
| 207 | Libertate nova surgunt colla Avitiani. |
| 208 | Exoneratus enim iudex revocatur honori, |
| 209 | Mitior atque fuit, gravis, implacabilis olim. |
| 210 | Mirum aliud vico quod contigit Ambaciensi. |
| 211 | Idola turrito fuerant educta metallo, |
| 212 | Eximie saxis moles onerata politis, |
| 213 | In sublime thronum procedens aede superba, |
| 214 | Falsa superstitio, deceptio vera precantum, |
| 215 | Grande opus ad facinus, faciens nihil esse colentes; |
| 216 | Quod dum sanctus ovans mandasset rite, ruendam, |
| 217 | Humanis opibus neque hoc avelleret ullus, |
| 218 | Tum sacer antistes assueta per arma recurrens, |
| 219 | Pervigil insistens nocturnis excubat horis, |
| 220 | Alloquiis Domini taciturna silentia rumpens. |
| 221 | Sed cum mane recens auroram spargeret orbi, |
| 222 | Tenderet et croceum per nubila Phoebus amictum, |
| 223 | Ecce repens oritur, variante fragore, procella, |
| 224 | Stridula sidereo volitatu, et multa tumultu, |
| 225 | Auxiliis fremebunda tuis, Martine, satagens, |
| 226 | Et tua castra movens, armata ferocibus austris: |
| 227 | Quae fanum ut tetigit, rapidae vertiginis ictu, |
| 228 | Impulit ac fabricam, furibundo impacta rotatu, |
| 229 | Idola comminuit, molemque in pulvere solvit; |
| 230 | [ 236. Idolum scilicet summae columnae impositum stabat. 346. Edit.Ven., lapsaque disperso. Ibid. Cod. Vat., pereunt simulacra metallo. 253. Cod. Vat., siccarant viscera; quod tenendum. 255. Edit. Ven., atque suae pluviae sub pondere fessa laborans. 264. Edit. Ven., damnatur fistula. Cod. Vatic., damnavit fistula. 265. Cod. Vat., redit in fontem unda. 274. Ed. Ven. et Cod. Vat., vada remige; quod placet. 275. Cod. Vat., vaga caerula; corrupte. 286. Edit. Ven., edebatque bonus; quod placet. 288. Monachus scilicet, quem Sulpicius ait doctum fuisse piscari. 292. Edit. Ven., cui constanter ait. 298. Edit. Ven., Proiicit in fluvio. 304. Edit. Ven, vitae quam munere. 305. Hunc Arborium virum praefectorium nominat supra Fortunatus lib. II de Vita S. Martini. An hic ex eadem familia fuit qua Aemilius Magnus Arborius, Ausonii avunculus, filius Caecilii Argicii Arborii, de quibus exstant carmina scripta ab Ausonio III et IV Parentalium? ] Altaque turrigero ceciderunt moenia fastu. |
| 231 | O sacer antistes, dulce et memorabile nomen, |
| 232 | Quis se non subdat tibi, pro quo et nubila pugnant? |
| 233 | Haec quoque mira loquar, parili virtute peracta. |
| 234 | Stabat celsa, rigens, informis, forma columnae. |
| 235 | Immanis habitu, tractu insuperabilis amplo; |
| 236 | Quae superimpositum simulacrum hostile gerebat. |
| 237 | Quam pius ut voluit, valuit neque solvere molem, |
| 238 | Rursus ad orandi victricia signa cucurrit; |
| 239 | Belliger eliciens ad se arma potentia coelis. |
| 240 | Stratus humo recubans, precibus supra astra relatus, |
| 241 | Quo exorante diu, multoque in pulvere fuso, |
| 242 | Coelitus est oculis descendere visa columna, |
| 243 | Molliter aerio disulcans nubila lapsu, |
| 244 | Quae molem oppositam ut vibrato perculit ictu, |
| 245 | Fragmine dissiluit compago soluta columnae; |
| 246 | Laxaque disperso fregit simulacra metallo; |
| 247 | Et mentita novo feriuntur numina telo, |
| 248 | Falsa quidem veram sumentia numinis iram: |
| 249 | Quae subversa suis genuerunt lucra ruinis, |
| 250 | Ac resoluta feris creverunt templa favillis. |
| 251 | Pandere quin etiam decet illud honore beati. |
| 252 | Pallida cum mulier stillante rubore cruoris, |
| 253 | Cuius se irriguo siccarunt viscera fluxu, |
| 254 | Naufraga membra trahens secum vaga sanguinis unda, |
| 255 | Tempestate suae pluviae defessa laborans, |
| 256 | Ipsa sibi generans secreti turbinis imbres, |
| 257 | Fluctibus et propriis iam submersura ruebat, |
| 258 | Nec super ullus erat portus sibi, norma salutis; |
| 259 | Cui semel ut tacta est benedicti fimbria fili, |
| 260 | Nobilis ac summi palpantur stamina panni, |
| 261 | Exsilit inde salus, digitos prius unguine complens, |
| 262 | Transit in arcanum fiducia tanta medelae; |
| 263 | Protinus irrigui siccatur origo fluenti, |
| 264 | Prona etiam patulos damnantur fistula cursus, |
| 265 | Et restricta fluens redit insonti unda cruoris. |
| 266 | Assidui fluxus fugiens cava vana meatus, |
| 267 | Veste sacra medici solidantur glutine rivi, |
| 268 | Et virtute viri senserunt frena liquores, |
| 269 | Incolumisque redit de furto femina felix, |
| 270 | Atque salutis opem, medico ignorante, resumpsit, |
| 271 | O Martine sacer, nescis, et munera donas. |
| 272 | Inde procul gressum celerans antistes abibat; |
| 273 | Obvius ecce venit serpens adnando per amnem, |
| 274 | Pectoris impulsu sulcans vaga remige cauda, |
| 275 | Squammea terga movens, spiris vada caerula findens; |
| 276 | Quem sacer inspiciens, ait haec in nomine Christi: |
| 277 | Impero dira tibi, pete cursum, bestia, retro. |
| 278 | Quae procul in fluvium sinuamina lenta reflexit, |
| 279 | Atque retorsit iter mox sarcina tanta veneni, |
| 280 | Inde petit bibulas ripae ulterioris arenas, |
| 281 | Gurgite lapsa natans, totasque renavigat undas, |
| 282 | Obsequiis famulans, et vipera perdidit iras, |
| 283 | Imperiis iusti nec iniqua venena repugnant. |
| 284 | Forte dies aderant paschalia festa gerentes, |
| 285 | In quibus antistes partem quoque piscis edebat, |
| 286 | Addebatque bonus tum fercula, reptile gustu, |
| 287 | Sollicitat monachos si copia piscis adesset; |
| 288 | Respondit, cui cura foret commissa, minister, |
| 289 | Se toto piscante die captura negasse: |
| 290 | Nil valuisse hamum, setis ab arundine iactum; |
| 291 | Nec potuisse aliquam vel retia ducere praedam. |
| 292 | Cui constanter ais, placido moderamine pastor, |
| 293 | Perge modo ad fluvium, tibi nec captura negatur. |
| 294 | Artificem spes certa movet, petit impiger amnem, |
| 295 | Implentur pariter monachorum examine ripae, |
| 296 | Ut sacra Martini spectarent dicta prophetae, |
| 297 | Quem scirent non cassa loqui, neque verba refelli; |
| 298 | Proiicit ut fluvio cassem de puppe magister, |
| 299 | Molliter ac vitreo Ligeri trahit humida lina, |
| 300 | Mox ingentem esocem modico sub rete coercet; |
| 301 | Et trahitur cognatus aquis ad littora piscis, |
| 302 | Non rete artificis, sed Martini ore ligatus; |
| 303 | Usibus et sancti se praeda natatilis offert, |
| 304 | Tali morte magis vitae pro munere currens. |
| 305 | Nobile quin etiam ex praefecto Arborius effert: |
| 306 | Signum, quod vidit, se teste, fidelis in urbe: |
| 307 | Immaculata Deo cum dona imponeret arae, |
| 308 | Et pater attonitus ceremonia diva sacraret, |
| 309 | Munera vel Christi benediceret ore sacerdos, |
| 310 | Imposita altari rata corporis atque cruoris, |
| 311 | Emicuit subito manus alma decore superbo, |
| 312 | Nobilium vario lapidum splendore coruscans. |
| 313 | Undique visa rotae spargens radiatile lumen, |
| 314 | Brachia purpureis vibrantia fulgura gemmis, |
| 315 | Lumen et ad solis radians, lux fulva metallis, |
| 316 | [ 319. Edit. Ven. et Cod. Vat., iusti pia dextera; quod tenendum. 325. Cataclistica. Ibid., Cataclysa fila. Vide quae diximus supra in notis ad lib. III Vitae S. Martini, pag. 405. 334. Itachium. Ithacius, episcopus in Hispania, ad sanguinem usque et caedem Priscillianum haereticum persecutus fuerat; quem proinde uti sanguinarium, devitabant alii, et eius communioni se non admiscebant, inter quos et Martinus: alii vero defendebant ac sequebantur, Ecclesia in partes discissa. Maximus imp. praecipue patrocinabatur Ithacio, qui vel eiusdem suasu et opera Priscillianum capite multaverat. Ibid. Tum. Edit. Ven., cum. 340. Sulpicius haec narrat cap. 15: Nec dubium quin sanctorum etiam maximam turbam tempestas ista depopulatura esset, parvo discrimine inter hominum genera. Etenim tum solis oculis iudicabatur, cum quis pallore potius aut veste, quam fide, haereticus aestimaretur; et Hist. lib. II: Hic (Ithacius) stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis, aut propositum erat certare ieiuniis, tanquam Priscilliani socios aut discipulos in crimen accerseret. 341. Id etiam agebat Martinus, ne haeretici supremo supplicio multarentur: Scilicet (ut ait Baronius ad an. 386, n. 33) in Ecclesia catholica usu receptum est, cum quis expetit a saecularibus magistratibus opem adversus haereticos, ne Ith cianae partis consors, et sectator esse videatur, contestationem illam consulte praemittere; nimirum sic se correptionem expetere incorrigibilium delinquentium, ut tamen citra poenam sanguinis puniantur. 342. Refert Sulpicius quod Martinus laborabat praecipue pro Narsete comite et Leucadio praeside, quorum ambo Gratiani partium fuerant pertinacioribus studiis . . . . . iram victoris emeriti. 344. Episcopi Ithacii partibus faventes convenerant Treviris. Cognito Martini ad urbem accessu, adversus illum cum Maximo consilium ineunt, ut, missis officialibus, vetaretur accedere propius, nisi se prius pacem cum episcopis habiturum polliceretur, qui Treviris pro Ithacii causa convenerant. Quos ille deludens, se in Christi pace mansurum asseveravit. 347. Edit. Ven., quo prius. 352. Imperator videlicet dixerat ad Martinum: Theognistum odio potius, quam causa, fecisse dissidium, eumdemque tamen solum esse qui se a communione interim separavit; a reliquis nihil novatum. Sulpic. cap. 16. Hic Theognistus prius absolverat Ithacium, postea condemnarat. Sulpic. ibid. 356. Scilicet imperator cum non impetrasset a Martino ut communicaret Ithacianis, iusserat ut percursores mitterentur in eos pro quibus Martinus veniam et liberationem rogaverat. 361. Edit. Ven. et Cod. Vat., pars fit. 363. Cod. Vat., anxius, angens; quod tenendum. Postero die (inquit Sulpicius) Martinus se inde (Treviris) proripiens, cum revertens in via moestus ingemisceret, se vel ad horam noxiae communioni fuisse permixtum, haud longe a vico, cui nomen est Andethanna, qua vastas solitudines sylvarum secreta patiuntur . . . . . subsedit, etc. Browerus laborat in assignando huiusce vici situ; deducitur vero eo ut credat, Andethannam in Epternaco ponendam, quod apud Suram, ait, inclytum est in Treviris cum vico monasterium, tredecim millibus passuum circiter ab urbe dissitum: facili mutatione (subdit), ut ex Antonnaco factum Andernachum, ita Andethanna in Echterna, ut in proprio idiomate sonat, conversa. 371. Cod. Vat., nec poteras exire; quod tenendum. Ibid. Edit. Ven., nisi iussa facesses; quod tenendum. ] Credula quo potius fierent miracula rerum. |
| 317 | Vir simul ipse potens se tunc Arborius inquit, |
| 318 | Gemmarum gravium crepitantem audisse fragorem; |
| 319 | Sic geminante fide iusti via dextera fulsit, |
| 320 | Inque loco manicae micuit translata smaragdus. |
| 321 | O Martine decens, lapidum velamine compte, |
| 322 | Quam nova palla tibi, cuius textura coruscans, |
| 323 | Trama topazus erat rutilans, et stamen iaspis, |
| 324 | Et tunicae insignes currunt pro vellere gemmae. |
| 325 | Quae manus artificis cataclistica fila rotavit? |
| 326 | Quis fuit hic opifex, ubi lana hyacinthina currit? |
| 327 | Quis potuit rigidas torquere ad licia gemmas? |
| 328 | Haec venerando magis poterunt quam fando referri. |
| 329 | Quid secreta petis, nec in abdita luminis intras? |
| 330 | Est, homo, quod stupeas, ubi nectit gratia telas. |
| 331 | Historiae nobis oritur hic longior ordo; |
| 332 | Sed breviore via data per compendia curram. |
| 333 | Maximus imperii moderans quasi rector habenas, |
| 334 | Praecipit Itachium tum armorum iure tueri; |
| 335 | Ne quis eum peteret damnandum lege forensi, |
| 336 | Accusatorem veterati Prisciliani; |
| 337 | Mittit ad Hispanos armata sorte tribunos, |
| 338 | Reliquias heresis qui quaerant, et bona tollant, |
| 339 | Inventosque pares capitali crimine damnent; |
| 340 | Sic tamen, ut cunctos occasio saeva feriret. |
| 341 | Pluribus ergo malis bonitas impulsa beati, |
| 342 | Leucadio pariter pro praeside prompta precatrix, |
| 343 | Occurrit Treviros, aliis quoque mota querelis. |
| 344 | Pontifices adeunt praedicti principis aures, |
| 345 | Ne Martinus eat, synodi nisi pace recepta. |
| 346 | Sed sacer asseruit Christi se in pace manere, |
| 347 | Qua prius abstinuit sanctus sic coetibus illis. |
| 348 | Pontifices iterum occurrunt ad Caesaris aulam, |
| 349 | Cogat ut innocuum se participare nocivis. |
| 350 | Provocat alloquio quem molliter induperator, |
| 351 | Ut sociaretur reliquis communio iusti; |
| 352 | His Theonistum etenim solum descisse querelis, |
| 353 | Cui non complacuit communio noxia fratrum. |
| 354 | Hinc quia non valuit flecti vehementia sancti, |
| 355 | Abripit ex oculis se principis alta potestas, |
| 356 | Mox percussores, gladio minitante, relaxat, |
| 357 | Qui semel offensos, iaculo figente, trucident. |
| 358 | Comperit ut sanctus reserandae fraudis amictum, |
| 359 | Pollicitus regis se participare ministris, |
| 360 | Et pietate calens, deponit amore rigorem, |
| 361 | Mens rea cuius abest, par fit communio culpae. |
| 362 | Hinc se proripiens propere Martinus abegit, |
| 363 | Aestuat interea gradiens, gravis, anxius, augens, |
| 364 | Cur vel ad horale spatium consensit iniquis. |
| 365 | Inde iter emensum per vasta silentia ducens, |
| 366 | Progressis sociis ibi se Andethanna propinquat. |
| 367 | Ecce viro insigni sacer obvius angelus astat, |
| 368 | Praesenti alloquio confessus publice vultus, |
| 369 | Atque revelata facie sic comminus infit: |
| 370 | Quam merito, Martine, loco compungeris isto, |
| 371 | Nec properas exire aliter, nisi iussa facessis: |
| 372 | [ 376. Edit. Ven., te deinde redisce, magister; quod placet. 380. diro ulcere. Ms., de vulnere. 385. Martinus post id temporis sexdecim vixit annos, ac nullam postea synodum adiit, ab omnibus conventibus episcoporum se removit. Sulpic. cap. 15. 388. Pseudophorum, seu pseudothyrum Ammianus l. XXIV, c. 4, latentem portam appellat, id est, ianuam, latentem a parte aedium posteriore; quo sensu Horatius ait, scribens ad Torquatum, ep. 5, lib. 1. Atria servantem postico falle clientem. Vide Dufr. in Gloss. ad hanc vocem. 391. Ven. Edit., Ante monasterii, quam; quod tenendum. 404. Edit. Ven. et Cod. Vat., Denique cum quidam Tyrrhenum. 405. Quod. Ms., qui. 408. Ceruchi pro antennis usurpantur, uti notat Sirmondus in notis ad carm. 7, l. I M. Felicis Ennodii. Ita, ut idem ait, Lucanus, Flaccus, Apuleius ceruchos accipiunt pro antennis, quasi cornigeris: κεροῦχος quippe corniger sonat. Unde antennae κεραῖαι appellantur. Quod magis explicans seq. versu Fortunatus inquit: Levis et antennae coeuntia cornua frendent. Quanquam Isidorus in Gloss. ceruchos, sive cerachos, navium funes interpretatur. An quod hi antennas, id est κεραίας ἔχωσι, seu nexi teneant? M. Ennodius loco supra citato: Lintea nam summis dum crispant nexa ceruchis, etc. 409. Levis. Ms., Lenis. 422. Ven. edit. et Cod. Vat., data vela secundis. 426. Lycontius. Hic Lycontius ex vicariis, seu qui iam vicarii munere fuerat perfunctus, nominatur a Sulpicio c. 18. 440. Quid agant. Videtur legendum, quid agas, id est, si differs opem ferre, contagia perdunt hoc quod serves. Ibid. Perdunt. Ms., produnt. 443. Martinus scilicet divinitus admonitus fuerat, Lycontii domum divino iudicio ac manu clade illa fuisse vexatam, sive ut verbis utar Sulpicii, spiritu sentiebat, domum illam divino numine verberari. ] Inter utrumque nefas mercatus acerba doloris |
| 373 | Nunc age constanter repara virtutis honorem, |
| 374 | Et tibi te revoca trepidum, ne noxia frangant; |
| 375 | Gloria ne pereat, neu prospera lubrica perdant, |
| 376 | Utere more tuo, te deinde rediisse, magister, |
| 377 | Fortis athletae animos casus non obruit unus, |
| 378 | Acrius insequitur hostem manus icta dolore; |
| 379 | Plagaque fixa solet mentes armare viriles; |
| 380 | Atque pudore recens crescit diro ulcere virtus, |
| 381 | Ac datur armigero victoria vulnere crebro. |
| 382 | Fraterno alloquio sic angelus explicat ore, |
| 383 | Et vice germani monitis animavit amantem, |
| 384 | Tanta est cura Dei, Martinum avellere lapsu. |
| 385 | Ulterius synodo nec se permiscuit insons, |
| 386 | Virtutisque suae damnis nova lucra paravit. |
| 387 | Res probat ipsa tamen, sacro venerabilis actu. |
| 388 | Namque ad pseudoforum cellae dum accederet aeger, |
| 389 | Quem male vexabat nimium fera daemonis ira, |
| 390 | Ingenioque gravi torquebat iniquior umbra, |
| 391 | Ante monasterii qua limina tangeret almi, |
| 392 | Martini faciem refugit ferus hospitis hostis, |
| 393 | Et benedicta viri terror fuit ora videri, |
| 394 | Non sufferre valens res obscurissima lumen, |
| 395 | Nec vaga constantem, fugit infida corde fidelem, |
| 396 | Saeva bonum, furiosa pium, truculenta benignum, |
| 397 | Sic quoque nigranti retinetur ianua lucis; |
| 398 | Haec medicina sacri satis unica, cuius opimum |
| 399 | Hospitium vidisse, fuit meruisse salutem; |
| 400 | Sanctus in aede latet, foris exit origo medelae; |
| 401 | Et cura ante datur medici quam forma videtur. |
| 402 | Nec satis est mirum dederit quid corpore praesens, |
| 403 | Nomine sub cuius sparguntur dona per orbem. |
| 404 | Navita cum quidam Tyrrhenum curreret aequor, |
| 405 | Fert iter ad Romam quod velificante volatu, |
| 406 | Turbinis impatiens oritur violentia venti, |
| 407 | Exsiliunt fluctus, feriunt cava vela rudentes: |
| 408 | Nutat pinus iners, rapiuntur signa ceruchis, |
| 409 | Levis et antennae coeuntia cornua frendent; |
| 410 | Artis inops stupidus resilit de puppe magister, |
| 411 | Stant undae, armatura cadit, fragor aequoris urget, |
| 412 | Prora bibit, dum nauta vomit; perit ars, iacet usus, |
| 413 | Spes fugit, ira premit, rapitur lux, morsque minatur; |
| 414 | Casibus in dubiis certi vergente salute, |
| 415 | Dum trepidant omnes, Aegyptius haec ait unus, |
| 416 | Qui nec dum Christi charismata senserat exsors: |
| 417 | Martini Deus, eripe nos; mox dira procella |
| 418 | Corruit, et pelagi tumor altus ad ima resedit: |
| 419 | Sternitur unda rati, liquidi stetit area campi: |
| 420 | Atque immota loci iacuerunt murmura ponti; |
| 421 | Gurgitis optati trabe curritur aequor amicum, |
| 422 | Littoris ora legunt flabris data vota secundis; |
| 423 | Atque petens portum, vada, complet nauta celeuma, |
| 424 | Sic bene pro meritis famulo dat Christus honores, |
| 425 | Cuius eunte fide, terras, mare, sidera supplet. |
| 426 | Pangere gesta libet reliquo veneranda relatu. |
| 427 | Indolis a patribus generosae Lycontius olim, |
| 428 | Clarus honore, fide locuples, ab origine currens, |
| 429 | Cumque domum propriam lues exitialis adisset, |
| 430 | Cunctaque tabifluus penetrasset acumine morbus, |
| 431 | Quo miserabilium famulorum, sive clientum |
| 432 | Una strages erat, divisa per ulcera languens, |
| 433 | Dicere quo posses prostrata cadavera telis: |
| 434 | Res extrema etenim nil nobilitatis honorat: |
| 435 | Praesidii spes sola manet, Martinus in orbe. |
| 436 | Mittitur ad sanctum veneranter epistola cursu, |
| 437 | Auxilium rogitans, hoc corde, hoc flagitat ore, |
| 438 | Ni cito subveniat, rapit omnia pestis acerba, |
| 439 | Per spatium ferale trahens in tartara cunctos, |
| 440 | Et grassata diu, quid agant contagia perdunt; |
| 441 | Qui potes affer opem pendenti in morte catervae, |
| 442 | Desperata salus solatia fida requirit. |
| 443 | Quae prius ut sensit divino illata flagello, |
| 444 | [ 448. Edit. Ven., per tempora mille precatus. 458. Sulpicius refert quod Lycontius centum argenti libras obtulit. 491. Cod. Vat., carbone ingesto. 504. Cod. Vat., se margine tendit. 505. Edit. Ven., aut speculare. 519. Quod. Ms., quid. Ibid. Quod et obstet. Ed. Ven., quod obstat. 522. Cod. Vat., sedilia ligni. 523. Cod. Vat. Prospicit hinc larvas; quod tenendum. ] Sed nec posse timet facili exorare precatu; |
| 445 | Attamen excipiens votum miserantis amici, |
| 446 | Septem nempe dies, totidem sub sidere noctes, |
| 447 | Pervigil incubuit, ieiunia nulla relaxans, |
| 448 | Continuata trahens per tempora multa precatus, |
| 449 | Nec prius absistit, nisi supplicis illa Lyconti |
| 450 | Vota recepta daret, domuique medela rediret, |
| 451 | Et rediviva salus fugitivum expelleret ulcus. |
| 452 | Qui tamen ut didicit sancti obtinuisse laborem, |
| 453 | Advolat, et grates devoto corde rependit, |
| 454 | Exceptaque domo sua gaudia munere pensat, |
| 455 | Pro merito fidei donum, vice centurionis, |
| 456 | Israeli Dominus quem praetulit ore potenti, |
| 457 | Et prius hausit opem genitae quam intraret in aedem, |
| 458 | Denique sancto offert argenti pondera magna, |
| 459 | Ter tricena decem super addita merce patroni; |
| 460 | Addit et has voces, recreato pectore supplex: |
| 461 | Quid tibi, celse pater, vitae pro munere solvam? |
| 462 | Cum pretio non possit emi haec lux, neque vendi. |
| 463 | Unius aut animae mercari vita valebit? |
| 464 | Cum vero illa meae domui lues una noceret, |
| 465 | Nec superesset opis reliquum quod redderet ullum, |
| 466 | Praesidio ecce tuo mihi nempe tot agmina vivunt, |
| 467 | Sexus et aetatis numerosa caterva meorum; |
| 468 | Cum stupeam solidae revocata cadavera vitae, |
| 469 | Et quibus obsequerer morientibus, ecce ministrant. |
| 470 | Nam statim ut tua vox penetralis ad astra volavit, |
| 471 | Et visa est meritis curvare cacumina coeli, |
| 472 | Quo vicina tibi fierent oracula Christi, |
| 473 | Expositaeque preces ante ora fuere Tonantis, |
| 474 | Ac recitata fuit pia vox dominantis in aurem, |
| 475 | Mox bonitas indulsit, ope praesente, medelam, |
| 476 | Corpora deseruit membratim tabida clades, |
| 477 | Qui potuere mori, subitae rediere saluti, |
| 478 | Et viguerunt spe, pede, viscere, lumine, voce, |
| 479 | Ac languor moritur, viventi in carne sepultus, |
| 480 | Unde pater modicum pro vivis sume tributum, |
| 481 | Fenore vel minimo tolerans, dum debita solvo: |
| 482 | Sed neque suscepit, neque reppulit ille quod offert; |
| 483 | Ante monasterii sed quam bene limen adiret, |
| 484 | Captivis tribui redimendis pondera iussit. |
| 485 | Sic uno ex casu fert dona gemella beatus, |
| 486 | His libertatem, dedit illis unde salutem, |
| 487 | Ut modo captivis duris laxantia poenis, |
| 488 | Ac concordi animo cecinerunt gaudia plausu. |
| 489 | Hoc idem est mirum niteant si verba relatu. |
| 490 | Occurrit cellae cum quidam e fratribus algens, |
| 491 | Carbone iniecto ardebat fornacula sancti. |
| 492 | Considet ergo celer, rapiens quasi lucra vaporis, |
| 493 | Inguine nudato, pede iacto, poplite panso. |
| 494 | Vir sacer inclusus de cella protinus inquit: |
| 495 | Quis foris incestat nudus habitacula nostra, |
| 496 | Corpore detecto, puro genu, et inguine nudo? |
| 497 | Quid fuit hoc, docti vos dicite, quaeso, sophistae: |
| 498 | Martini ante oculos paries quasi lintea luci, |
| 499 | Aut quasi filo agiles contexit aranea telas, |
| 500 | Retia vel nexis per rara foramina filis? |
| 501 | Unde hic tam tenuis structura patescit hiulca? |
| 502 | An se saxa levant, aut reddunt scissa fenestram? |
| 503 | Seu duri lapides lento se glutine solvunt, |
| 504 | An casa materiae vitreo se margine pandit? |
| 505 | An speculare dedit, quo sanctus lumine transit? |
| 506 | An levior paries revoluto cessit in arcu? |
| 507 | Et stetit incolumis rapido suspensus in ictu? |
| 508 | Nobilis aut acies oculorum et marmora transit, |
| 509 | Clarior ac visus per cuncta obstacula pergit? |
| 510 | Penniger an clausi volitavit ad ora minister, |
| 511 | Ac per opertum aperit, et in invia nuntius intrat? |
| 512 | An quia lumen erat, totum foris, intus habebat? |
| 513 | Carne sedente, loco velox an spiritus ibat? |
| 514 | Pandite, doctiloqui, comprehendite clausa diserti, |
| 515 | Qui numeris, atomis, ratione potestis, et ore. |
| 516 | Hic fugit ars oculos, nisi Christum, nulla videtis. |
| 517 | Quanta Dei virtus, Martini est gratia quanta, |
| 518 | Hac ope mirificus homo complet, quod homo nescit, |
| 519 | Explicat hac, fidei merito, quod et obstet origo. |
| 520 | Quod superest etiam, memoretur honore patroni, |
| 521 | Consummanda suo properat quia pagina textu |
| 522 | Forte sacer residens per dura sedilia ligno, |
| 523 | Prospicit hinc claras pendenti rupe gemellas, |
| 524 | Tegmine pullatas, tristi terrore severas, |
| 525 | Fraude laborantes, iaculantes spicula fellis, |
| 526 | Nequitiae artifices, rebus gravia arma sinistris, |
| 527 | Voce venenata verba haec anguina rotabant: |
| 528 | Quid valet ira tumens, eia te, Brictio, monstres |
| 529 | Hoc iterum repetunt, donec male Brictio motus |
| 530 | Irruptis foribus, sancto et convicia vergit; |
| 531 | Iurgia multa movens, turbata mente, satelles, |
| 532 | Se meriti melioris ovans quam sanctus haberet. |
| 533 | Sic gestu rabidus, neque se agnoscebat amarus |
| 534 | Vitae gesta suae temerarius arbiter inflans, |
| 535 | Intolerabilium per inania bombica iactans, |
| 536 | Vento motus iners simulans foliatilis umbrae, |
| 537 | Excussa cervice rigens, levitate rebellis, |
| 538 | Exagitans animum, pede iacto, pectore tenso, |
| 539 | Irrationalis, tumido gliscente cothurno, |
| 540 | Nec se mente capax, sensu spatiante vacillans; |
| 541 | Inque sacerdotem truculenter acerba redundans. |
| 542 | Sed quid in abiectum Martinum haec turbida volvit? |
| 543 | Quid humili, placido tam dira, superba minatur, |
| 544 | [ 528. Brictio. Hic Brictio a S. Martino educatus in Monasterio a puero, et postea sacerdos factus cum sibi compararet equos, et pueros, et puellas elegantiores, graviter propterea a S. Martino obiurgabatur. Is ergo quodam die venit ad Martinum plenus furoris et insaniae, atque illum probris et maledictis petens, parum abfuit quin et manus eidem iniiceret: se iactans eodem sanctiorem esse, quippe qui a puero vixisset in monasterio, nec, uti Martinus, militiae sordibus iuvenis obsolevisset, nec senex visis et fabulis anilibus distineretur. Vide Sulpic. Dialog. l. III, c. 20. 535. Cod. Vat., intolerabiliter; quod placet. 536. Vento. Forte, ventos. 537. Edit. Ven., levitate rebellem. 538. Edit. Ven. Pede iuncto. 543. Edit. Ven., Quid humilem, placidum tam. 546. Cod. Vat., dirus erat graviter qui. 554. Cod. Vat. et Ven. Edit., indulgentia fluxit; quod sequendum. 555. Cod. Vat., lacrymando rigari. 577. Edit. Ven., vicem miseris, etc. 591. Cod. Vat., pulcher quam si lucifer exis; quod sequendum. 602. Cod. Vat., pietas opulens miserando. 611. Cod. Vat., Tu, precor. 613. Cod. Vat., deest nam. 621. Cod. Vat., trepido verecunde; quod sequendum ] Cur animae nimium dulci tot amara ministrat? |
| 545 | Non decet haec audire pium, neque ferre benignum. |
| 546 | Errant hi graviter qui melli absynthia miscent. |
| 547 | Ille tamen, pietate calens, nihil intulit hosti, |
| 548 | Excipit iratum placatus amanter amarum, |
| 549 | Oblectans rapidum, et per mollia famina mulcens, |
| 550 | Et nescit non esse pater sine felle vel hosti: |
| 551 | Qui tamen, exorante viro, larvisque fugatis, |
| 552 | Dum redit ad mentem furiosus Brictio pridem: |
| 553 | Pontifici occurrit voto, prece, corpore supplex. |
| 554 | Sed bonitate pii celer indulgentia flexit. |
| 555 | Non apud hunc opus esse diu lacrymando rogari: |
| 556 | Aut prece multiplici veniam sperare nocenti, |
| 557 | Qui magis expetiit culpas donare reatus, |
| 558 | Credidit et damnum, quidquid non praestitit ultro; |
| 559 | Haec sua lucra putans dimittere debita noxae, |
| 560 | Obvius occurrens quaerenti munera pacis, |
| 561 | Irasci nulli cupiens, ignoscere cunctis, |
| 562 | Foedera sola ligans celer, et delicta relaxans; |
| 563 | Effugiens ne quando sibi daret ultio damnum; |
| 564 | Rem pietatis agens; satis est clementia vindex |
| 565 | Quae pia dona metens, fieri non indiget ultrix, |
| 566 | Omnibus aucta bonis, cui dos et gloria pax est. |
| 567 | Vir tamen ipse sacer, pietatis ab agmine miles, |
| 568 | Foedera semper amans, et pacis in arma triumphans. |
| 569 | Supplicis ad vocem miserantia viscera laxat, |
| 570 | Inque sinu veniae trepidum mulcendo reduxit, |
| 571 | Atque reum solita patria pietate, recepit. |
| 572 | Haec tua, dulcis, erant holocausta, sacraria, templa, |
| 573 | Haec tibi divitiae, thesauri, regna, talenta, |
| 574 | Flos, odor, esca, sapor, mera, cinnama, balsama, thura; |
| 575 | Haec sacer omnis erat, haec tota, haec unica cura. |
| 576 | Christum corde pio, Christum meditarier actu, |
| 577 | Reddere nolle vicem, misereri et parcere culpae, |
| 578 | Criminis indultor, veniae memor, ara reorum. |
| 579 | Spes miserabilium, fuga larvarum, arma sequentum, |
| 580 | Praeda catervarum, errantum via, cura medentum, |
| 581 | Omnibus una salus, amor omnibus, unus amator, |
| 582 | Quis tibi digna loqui valeat, quem mundus honorat? |
| 583 | Quid, pie vir, satis est, cui laudis debitor orbis? |
| 584 | Quaeque referre volens, neque totus id explicat axis. |
| 585 | Iugiter amplexu Christum corde, ore, retentans, |
| 586 | Nec sine te patiens dominum discedere quoquam, |
| 587 | Tecum semper habens vinctum pietate Tonantem; |
| 588 | Astrictus precibus neque se solvebat amator, |
| 589 | Cuius amica fides tantum tibi contulit arcis, |
| 590 | Ut solem radiis et lunam cursibus aeques, |
| 591 | Quis splendore nitens, pulcher, quasi lucifer axis, |
| 592 | Ab fulgore Dei vir fulgidus ipse coruscas, |
| 593 | Tegmine vir niveus, miro diademate fulvus: |
| 594 | Supplicis ergo memor, famuli exauditor opime, |
| 595 | Fortunati inopis, trepidi sibi sorte reatus, |
| 596 | Morbida cui rabie circum sua crimina latrant, |
| 597 | Et fera delicti penetraliter ulcera mordent; |
| 598 | Intercede, precor, veniam, vir adepte coronam. |
| 599 | Eripe, pastor, ovem, ne clauda, vel extera restet; |
| 600 | Porrige, celse, manum, rege gressum, dirige sensum, |
| 601 | Excessusque graves leviori examine penses, |
| 602 | Ac potius pietas dives miserando precetur. |
| 603 | Mitis et exsortes placident fomenta medelae; |
| 604 | Inter et ipse Deum, atque reum mediator adesto, |
| 605 | Defixis genibus, tensis ad sidera palmis, |
| 606 | Vocibus inclusis, animis penetrantibus auras, |
| 607 | Obtineas meritis; iudex cum venerit orbis, |
| 608 | Tu quoque iussus eris dextro residere sedili, |
| 609 | Arbiter in populos, tribuum pavor ante tribunal: |
| 610 | Qualiter effugiam, flamma stridente, caminum; |
| 611 | Tunc precor, ut fragilem sacro velamine celes, |
| 612 | Et tua me trepidum defendat ab igne lacerna. |
| 613 | Nam scio posse reum quemvis tibi cedere Christum, |
| 614 | Quem sociat proprio, mansura in saecula, regno; |
| 615 | Sis precor in Domino famuli memor, alme per ipsum, |
| 616 | Cuius erit tibimet lumen sine fine videndum. |
| 617 | Da veniam, dulcis, pie, blande, benigne patrone, |
| 618 | Condere dum volui, quia laesi carmine flores. |
| 619 | Sed tua laus nullo breviabitur ampla relatu, |
| 620 | Quam Deus in terris pariterque tetendit et astris. |
| 621 | Pone, libelle, modum, tepido verecunde relatu, |
| 622 | Multiplices faciens diffuso stamine rugas, |
| 623 | Nec bene fila ligans, nodo subit aspera tela, |
| 624 | Hispida, cameli rigido quasi vellere texta, |
| 625 | [ 632. Cod. Vat., Facit hic sua rura. 635. Edit. Ven., si tamen, urgeres, Cod. Vat., si tamen urgueris. 637. S. Germanus episcopus Parisiensis obiit an. 576, ante quod tempus proinde hos de Vita S. Martini libros scripsit Fortunatus. 638. Remedi. Id est S. Remigii, episcopi Remensis. 639. S. Medardus, Noviomi episc., sepultus fuerat Suessione, ibique basilica in eius memoriam incoepta a Chlotario, perfecta est a Sigiberto; de qua videsis c. 20, l. II. 642. Augustam. De Augusta agit Valserus Rerum August. l. I sub finem: cuius inter caetera haec verba sunt: Locus in latissima planitie clementer editus prope Vindonis et Lyci confluvium, Danubio ad commoditates vicinus, nec expositus nimia propinquitate ad pericula Germanicarum incursionum, Vindeliciae meditullio, nomen Augustae inditum, Vindelicorum cognomen additum, differentia aliarum urbium, quae eodem nomine appellatae, etc. Vide Cluv. in Ger. Ant. Vindeliciae et Norici cap. 4, ubi plura disserit de Augusta, et citatum Valseri testimonium expendit. Ibid. Vindo. Cod Vatic., quam Virdo et Licca fluentant. Paul. Diac. item Virdo nominat, describens iter Fort. in Galliam l. II Hist. Long., c. 13. 643. Afrae. Edit. Ven., virginis Afrae. 645. Breonum. Ibid., Qua vicina sedent Breorum; corrupte. Legesis quae diximus in notis ad c. 1 l. I. Oper. Fortun. 647. Valentini. Browerus hunc esse illum interpretatur qui S. Severino, Noricorum apostolo, coaevus ab Aegippio scribitur, ex abbate lectus episcopus Raetiarum, puta Batavis. Unde pulsus, in Alpibus postea sancte vixit: in castro Magiensi vel Maiis VII idus Ianuar. depositus. Eius Vita exstat apud Surium tom. IV, quam vide ad diem 4 Aug. 648. Birrus amnis (ait Cluv. Italiae antiquae lib. I, cap. 20), nunc Aicha, in Aisacum apud vicum Pyrhach confluens, etc. Paulus Diac. huiusce fluvii mentionem facit Hist. Longobar. l. II, c. 13. 650. Edit. Ven., superbit Aminthus. Cod. Vat., Avuntus. Cluverius corrigit Aguntus. Porro Aguntus (subdit Brow.) eo flexu iacet quo Lugdunus, Toletus et Mediolanus, oppidum in Noricis, Plinio, Ptolomaeo, Antonino celebratum; cuius et Paul. Diac. mentionem facit in Hist. Lang. Cluverius in Germ. Antiq. Vindelici et Norici c. 4, haec ait: Inde ab oppido Lientz, quod Antonino est Loncium, XXII millia in occidentem solis Hiberni versus progredienti, conspicitur oppidum Doblach, quod Plinii, Ptolomaei atque Antonini interpretor Aguntum. 651. Iulia. Vide quae adnotavimus ad c. 1 l. I. 653. Foro Iuli. Forum Iulii Romanorum colonia fuit, hodie vulgo Cividad, sive Cividal del Friuli: quod vocabulum corrupte idem sonat ac Civitatem fori Iulii. Cuius nominis originem et causam afferens Paul. Diac., l. II, cap. 14, huius Venetiae, inquit, Aquileia civitas exstitit caput, pro qua nunc Forum Iulii, ita dictum quod Iulius Caesar negotiationis forum ibi statuerat, habetur. Ibid. Cod. Vat., Domine principis; corrupte. In Ven. edit. posthac alii desunt versus, alii corruptissime leguntur. 654. Per rupes, Osope, tuas. Vulgo, mendosissime, per rupes, gelidisque tuas. Osopum, sive Osopium, castellum est ad fluvium Tiliamentum, haud procul a Ventionis vico, in Venet., et Austriae Carinthiaeque finibus. Ibid. Labitur. Cod. Vat., lambitur; quod tenendum. 655. Reunia Tiliamenti. Ex Cluverio sic correximus corruptissima vocabula Reunatilia montis. Cui correctioni vel Cod. Vat. addit auctoritatem, qui legit Reunia Teliamentis. Veneta quoque editio accedit prope, habens: Renuta Teliamentis. Porro Reunia, ex eodem Cluverio, est oppidum, sive castellum, quod vulgo Ragonia vocatur in Tilavempti sinistra ripa, cuius meminit Paulus l. IV, c. 38, et l. VI, c. 3. Leander in Fori Iulii Descript. ita loquitur de Reunia referente Brow.: Oppidum est Rheuna Tiliamento impositum ea parte qua mons imminens, et collis Princianus amnem stringunt, nomenque hoc loci lingua Celtica vadum significabat. 658. Cod. Vat., si forte accesseris; quod tenendum. 659. Cantianos. Canitus, Cantianus, Cantianilla martyres qui cum essent ex illustri Aniciorum progenie Aquileiae, sub Diocletiano et Maximiano impp., capite plexi sunt, ut habet ad diem XXI Maii Caesar card. Baronius. Eorum acta feruntur sub Ambrosii nomine. De his et cl. Ruin. in praef. ad Acta sincera Martyr n. 22. ] Serica cum decuit Martini pallia duci, |
| 626 | Aut praetexta micans, auro sub tortile, necti, |
| 627 | Vel toga permixtis hyacinthina curreret albis, |
| 628 | Pingere seu variam rosa, lilia, gemma coronam. |
| 629 | Marcida lingua tacet, veniam tibi posce, libelle: |
| 630 | Contentus tantum, Turonum pete moenia supplex: |
| 631 | Qua Martinus habet veneranda sepulcra sacerdos; |
| 632 | Cuius honor tumuli faciat sua rura tueri; |
| 633 | Qui pietatis opem tribuat, nam largus ubique. |
| 634 | Scit nil esse meum, sua sed sibi dona recurrunt: |
| 635 | Sic tamen urgebis, ut adhuc temerarius intres. |
| 636 | Inde Parisiacam placide properabis ad arcem: |
| 637 | Quam modo Germanus regit, et Dionysius olim, |
| 638 | Si pede progrederis, venerato sepulcra Remedi, |
| 639 | Atque pii fratris complectere templa Medardi. |
| 640 | Si tibi barbaricos conceditur ire per amnes, |
| 641 | Ut placide Rhenum transcendere possis et Histrum, |
| 642 | Pergis ad Augustam, quam Vindo Lycusque fluentant. |
| 643 | Illic ossa sacrae venerabere martyris Afrae. |
| 644 | Si vacat ire viam, neque te Baioarius obstat, |
| 645 | Qua vicina sedent Breonum loca, perge per Alpem, |
| 646 | Ingrediens rapido qua gurgite volvitur Oenus. |
| 647 | Inde Valentini benedicti templa require; |
| 648 | Norica rura petens, ubi Byrrus vertitur undis; |
| 649 | Per Drauum itur iter, qua se castella supinant. |
| 650 | Hic montana sedens in colle superbit Aguntus, |
| 651 | Hinc pete rapte vias, ubi Iulia tenditur alpes, |
| 652 | Altius assurgens, et mons in nubila pergit. |
| 653 | Inde Foro Iuli de nomine principis exi, |
| 654 | Per rupes, Osope, tuas, qua labitur undis, |
| 655 | Et super instat aquis Reunia Tiliamenti, |
| 656 | Hinc Venetum saltus, campestria perge per arva, |
| 657 | Sub montana quidem castella per ardua tendens. |
| 658 | Aut Aquileiensem si fortasse accesseris urbem, |
| 659 | Cantianos Domini nimium venereris amicos, |
| 660 | [ 661. Paulum. Vide quae de Paulo pontifice Aquil. diximus in Vita Fortun., n. 15. 666. Felicem. Lege quae de Felice diximus, ib. n. 24. 668. Cenetam. Ms., Cenedam; edit. Ven., per semitam gradiens; corrupte. Videsis quae diximus in Vita Fortun. n. 6. 675. Ioanni. De hoc Ioanne, si modo is episcopus Patavinus, uti videtur, fuit, nihil apud Ughellum in Italia Sacra. Is videtur sedisse inter Petrum Limianum et Virgilium, qui an. 579 interfuit concil. Aquileiensi, ab Helia patriarcha celebrato: de quo vide eumdem Ughel. 677. Retenone. Ms., Retinone. Retenonis fluvii situm inquirit Cluverius l. I Italiae Antiquae, c. 18, ac opinatur ex narratione Aeliani Hist. anim l. XIV, c. 8, antiquum illum Eretenum esse amnem qui Vicentiam inter ac Roveretum, paribus hinc inde intervallis, exoriens, vulgari appellatione, il Lagno, sive la Lagna, nominatur; qui a quatuor haud amplius millibus passuum (ait) Vicentiam praeterfluens, Montaniana, oppido abluto, duosque lacus transgressus, apud Anguillariam tandem oppidum, in Athesim confluit. 678. Idem Cluverius vult ita esse legendum hunc Fortunati locum: Si Patavina tibi pateat via, pergis ad urbem. Hinc tibi Brinta fluens, iter est, Retenusque secundus, Ingrediens Athesim; Padus excipit inde Phaselo: Mobilis unde tibi rapitur ratis amne citato. Quis enim crederet, inquit, Padum ingredi Athesim? ---Idem Cluverius narrat, eos qui scripsere Retenone secundo existimasse hunc amnem de quo hic Fortun. esse fluvium Renonem, qui in ipsa urbe Vicentia, in Meduacum minorem, qui vulgo nunc il Bachiglione dicitur, transit. Verum non mihi haec opinio improbanda videtur, cum Meduacus minor, in quem Reno influit, ex testimonio Cluverii et ut ipsi novimus, ad Patavium sese Brintae admisceat, et cum ipsa in Adriaticum sinum se evolvat, ut proinde recte dixerit Fortun.: Hic tibi Brinta fluens, etc. Quod vero subditur: ingrediens Athesim, etc., malim ita dictum accipere ac si diceretur: ingrederis Athesim; ut non de fluvio Pado sermo sit, qui Athesim ingrediatur, sed ad libellum omnis dirigatur oratio. Et vero Fortunatus in oratione struenda licentior aliquando fuisse deprehenditur quam non solum metri, sed nec grammaticae leges ferre videantur. Ita idem Fortunatus sic loquitur l. IV, c. 14. Nam quotiens monachus peccati est vulnere fixus, Missus ad artificem, certa medela fuit. et in carm. de Virgin., pag. 268, ad illum versum: Hanc Deus ingrediens, etc., pari modo construitur oratio. 683. Pauli sub. Cod. Vatic., parili sub. 686. Et pete. Ms., expete. 695. Fenestris. Ms., fenestrae. 698. Medicos. Forte medico. Ibid. Cod. Vat., Et praesens medicis. 699. Edit. Ven., munere sancti. ] Ac Fortunati benedictam martyris urnam: |
| 661 | Pontificemque pium Paulum cupienter adora |
| 662 | Qui me primaevis converti optabat ab annis |
| 663 | Si petis illud iter, qua se Concordia cingit, |
| 664 | Augustinus adest pretiosus Basiliusque. |
| 665 | Qua mea Tarvisus residet, si molliter intras, |
| 666 | Illustrem socium Felicem, quaeso, require, |
| 667 | Cui mecum lumen Martinus reddidit olim |
| 668 | Per Cenetam gradiens, et amicos Duplavenenses, |
| 669 | Qua natale solum est mihi, sanguine, sede parentum, |
| 670 | Prolis origo patrum, frater, soror, ordo nepotum, |
| 671 | Quos colo corde, fide, breviter, peto, redde salutem, |
| 672 | Si Patavina tibi pateat via, pergis ad urbem; |
| 673 | Hic sacra Iustinae, rogo, lambe sepulcra beatae, |
| 674 | Cuius habet paries Martini gesta figuris: |
| 675 | Quove salutis opus celso depende Ioanni, |
| 676 | Atque suis genitis sociis per carmina nostris. |
| 677 | Hic tibi Brinta fluens, iter est Retenone secundo; |
| 678 | Ingrediens Athesim Padus excipit inde phaselo, |
| 679 | Mobilis unde tibi rapitur ratis amne citato. |
| 680 | Inde Ravennatum placitam pete dulcius urbem, |
| 681 | Pulpita sanctorum per religiosa recurrens, |
| 682 | Martyris egregii tumulum Vitalis adora, |
| 683 | Mitis et Urcisini; Pauli sub sorte, beati; |
| 684 | Rursus Apollinaris pretiosi limina lambe, |
| 685 | Fusus humi supplex, et templa per omnia curre. |
| 686 | Et pete Martini loculum, quo iure sacelli, |
| 687 | Iam desperatum lumen mihi reddidit auctor, |
| 688 | Munera qui tribuit; saltem, rogo, verba repende. |
| 689 | Est ubi basilicae culmen Pauli atque Ioannis, |
| 690 | Hic paries retinet sancti sub imagine formam. |
| 691 | Amplectenda ipso dulci pictura colore. |
| 692 | Sub pedibus iusti paries habet arte fenestram, |
| 693 | Lychnus adest, cuius vitrea natat ignis in urna. |
| 694 | Huc ego dum propero, valido torquente dolore, |
| 695 | Diffugiente, gemens, oculorum luce fenestris; |
| 696 | Quo procul ut tetigi benedicto lumen olivo, |
| 697 | Igneus ille vapor marcenti fronte recessit, |
| 698 | Et praesens medicos blando fugat unguine morbos, |
| 699 | Non oblita mihi mea lumina, munera sancti, |
| 700 | Nam redit ante oculos oculorum cura fidelis, |
| 701 | Et memor illud ero, dum luce et corpore consto. |
| 702 | Promptius affectu, precor inde require sodales; |
| 703 | Si sociis loqueris, veniam pietate mereris, |
| 704 | Porrigo materiam quibus hanc ego, ut ore rotundo, |
| 705 | Martini gestis florentia carmina pangant; |
| 706 | Et claro ingenio texant spargenda per ortum. |
| 707 | Vir radians meritis licet ille nec indiget istis, |
| 708 | Gratia cuius ovans ac fama iter occupat orbis, |
| 709 | Arva capax, pelagus intrans, super astra coruscans, |
| 710 | Distribuens miras populis pro stipe medelas, |
| 711 | Qui Domino famulando suo capit omnia dono, |
| 712 | Et quo Christus habet nomen, Martinus honorem. |