monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 4 > 3
Venantius Fortunatus, Vita Sancti Martini, LIBER SECUNDUS <<<     >>> LIBER QUARTUS

Venantius Fortunatus, Vita Sancti Martini, LIBER TERTIUS

1 [

4. Edit. Ven., et noctem umbra tenet, viridante.

12. Fortunatus duobus superioribus libris ea complexus est quae Sulpicius narraverat in lib. de Vita S. Martini: duobus vero sequentibus ea carmine exprimit quae idem Sulpicius in suis Dialogis de virtutibus eiusdem S. Martini edisseruerat.

15. Edit. Ven., navis iter gradiens, ubi iam vada.

17. Hic Gallus non alius certe videtur esse quam is qui a Sulpicio discipulus S. Martini appellatur; quique ipsius S. Martini virtutes narrans ac depraedicans inducitur suis in Dialogis ab eodem Sulpicio. Nescio igitur quid in mentem venerit cl. viro Iosepho Lirutio, qui in Vita Fortunati Gallum de quo hic mentio fit esse affirmat Paulinum Petricoriensem, quem Fortunatus vocarit Gallum, ut alius a Paulino Nolano esse intelligeretur.

18. Edit. Ven., qua contigit unda tumorem.

]
Hactenus in bibulis fixa stetit anchora terris,
2 Otia lenta trahens, et inerti dente quiescens,
3 Leniter alludens, dum sibilat aura soporem,
4 Et nos umbra tegit, viridante crepidine ripae,
5 Ecce serena dies rutilata crepuscula profert,
6 Et pelagus rate nauta petit, iam solvo rudentes,
7 Littus arundineum liquens, levo carbasa ventis,
8 Ante per Adriacas spumas daret vela videbar,
9 Turbine raptus aquae per murmura rauca fragoris,
10 Cum duce Sulpitio, bene cuius ab ore venusto,
11 Martini sacros dulcis stylus edidit actus:
12 Quos ego sub geminis, claudo pede, curro libellis,
13 Infimus egregii contexens gesta patroni.
14 Rursus in Oceani videor mihi tendere fluctus:
15 Maius iter gradiens, ubi se vada glauca relidunt,
16 Et crescit terrore timor, rate, nube, profundo.
17 Dum tamen alta peto, resonet mihi Gallus in aure,
18 Gesta beata viri, qua mitigat unda tumorem,
19 Et sermone viam relevet sale fabula dulcis.
20 Deferor, ecce, freto, fugiunt et littora visum.
21 Remiget hic Gallus, Martinus vela gubernet,
22 Flamina Christus agat, portum quibus unda reducat,
23 Nunc quoque gesta sacri, dum navigo nauta, loquatur.
24 Mensibus hibernis, dum Bosphorus alligat undas,
25 Et liquidos campos vetat imber arare carinis,
26 [

29. Vestem. Ms., veste.

33. Scilicet mendicus ille, quem archidiacono induendum iusserat Martinus, in secretarium, sive παραπέτασμα, ubi, secretus a populo, Martinus consederat, donec ad rem sacram faciendam evocaretur, penetraverat, se nihil ab archidiacono accepisse conquerens.

34. Cod. Vat., obtexit amicum.

36. Id est, ut habet Sulpicius: Archidiaconus ingressus admonet, pro consuetudine, exspectare in ecclesia populum, illum ad agenda solemnia debere procedere. Dial. II, cap. 1.

38. Cod. Vat., haec memorante.

Ibid., Archidiacon. Cod. Vat., arse diacon.

39. Martinus scilicet nudum obtegendum praecipiebat, atque ita se vestiendum esse significabat, quippe qui tunica sibi detracta, qua egenum indueret, illa nudus fuisset relictus. Archidiaconus vero, cum Martini nuditas nulla appareret, quippe qui sedebat, ecquid loqueretur non assequebatur.

41. Non aspiciebat. Cod. Vat., non inspiciebat.

42. Amphibali. Ms., Amphibole. Amphibalum (quod vocabulum usurpat etiam Sulpicius, dialog. II, cap. 1) erat vestis ex utraque parte villosa: quo vocabulo vel Gregor. Turon. utitur lib. de Glor. Confess., c. 59, narrans de S. Traiano: Si novum, ut assolet, amphibolum induisset cum quo processurus dioecesin circumiret, fimbriae huius vestimenti a diversis diripiebantur. Quem ad locum subdit cl. Ruinart: Amphibalus, seu birrus, vestis erat villosa quae assutum habebat capitium.

43. Edit. Ven., angit et ancipitem.

44. Cod. Vat., solvit egenti.

45. Edit. Ven., tegmen defer, amice. Porro obolla genus erat tunicae senatoriae, quasi a bulla dictae, quod undique bullis esset conspersa. Prudentius, lib. I adversus Symmachum, scribit: Quin et Olybriaci, generisque, et nominis haeres, Adiectus fastis, palmata insignis abolla, etc. Alii malunt eam fuisse duplicem vestem. Erat etiam obolla vestis militaris et qua utebantur philosophi.

46. Cod. Vat., nec pauper defit.

47. Succensus. Ms., succensens.

Ibid. Tegmen. Cod. Vat., Tegimen fert.

Ibid. Tegmen fert vile minister. Narrat Sulpicius quod archidiaconus, succensens Martino, ad vicinas tabernas accurrit, indeque bigerrigam vestem, brevemque, atque hispidam, quinque comparatam argenteis, rapit, ac defert ad Martinum. Porro bigerrica, seu bigera, ut est in Gloss. Isidori, erat vestis gufa, vel villata; sic appellata (ut subdit Dufres.) a Bigerris, seu Bigerronibus Galliae ad Pyrenaeos celeberrimis populis, quorum Caesar ac Plinius meminerunt: quibus etiamnum in more est: Capas, breves, villosas, et hispidas, ex crassiore lana confectas, adversus aeris intemperiem deferre, ut ait idem Dufresne. Similia fere et Brow., qui et Paulinum citat in epist. 4 ad Ausonium, sic scribentem: Dignaque pellitis habitas deserta Bigerris. Paulinus vero Petric., lib. III, de Vita S. Martini sic exprimit hunc locum: Tum vestem octava solidi vix parte coemptam, Nodosis textam setoso vellere filis, Ante pedes sancti stomachatus proiicit ille.

51. Edit. Ven., processit sic summus.

56. Edit. Ven., Lambens colla, comas, et . . . Narrat Sulpicius quod cum inde Martinus processisset ad aram, inter faciendam rem sacram, globus ignis visus sit de capite illius micare, ita ut in sublime contendens, longius collum, crinesque flamma produceret.

67. Edit. Ven., Putans, ne pauca petita negares.

74. Cod. Vat., recubaret humo.

Ibid. Evantius. Hic Evantius avunculus suus a Sulpicio fuisse dicitur dial. II c. 3.

]
Oceanusque negat commercia ferre Britannis:
27 Cum sata sub rigido sua germina frigore celant,
28 Ac penetrante gelu riget unda, et herba liquescit,
29 Astitit ante fores orans vestem aeger egenus,
30 Lingua ligata gelu, ne solveret ore loquelas.
31 Ut tegeretur inops sacer imperat ergo ministro,
32 Ipse remota petens, populi caret arte tumultu.
33 Comperit ut sanctus nihil accepisse trementem,
34 Exuitur tunica, algentemque obtexit amictu;
35 Quam sine teste dedit latitans, et abire coegit.
36 Ecce minister adest, rogitans procedere sanctum;
37 Sed sacer ante monet vestiri tegmine nudum.
38 Hoc memorante pio, stupidus hebet archidiacon:
39 Quid faceret, nudum dum non ibi cerneret ullum?
40 Noscere nec poterat, residente antistite, nudum,
41 Qui tunicae interius non aspiciebat amictum,
42 Amphibali exterius dum membra obtecta laterent,
43 Angit in ancipiti quod hoc aenigma beati;
44 Quaestio tanta ligat, neque problema solvit egeni.
45 Tunc ait ipse sacer, mihi tegmen defer abollae,
46 Nec pauper desit, qui vestibus indiget illis,
47 Succensus graviter, tegmen fert vile minister,
48 Ante pedes iactans, ait: En sine paupere vestem.
49 Induitur sanctus hirsuta bigerrica palla,
50 Vix cui digna foret stola lactea, et aurea fulva,
51 Processit tum summus honor, sed pauper amictu,
52 Despectus tunica, coelesti in sede senator.
53 Interea populis cerimonia sancta retractans,
54 Cum holocausta sacrae manibus benediceret arae,
55 Protinus a capite emicuit globus ignis amici,
56 Lambens colla comasque, et flamma benigna volabat,
57 Tactu mollis, honore potens, splendore coruscans,
58 Crinem ornans, meritum prodens, pro tegmine fulgens;
59 Praebuit obsequium, minus impendente ministro;
60 Gesta occulta index in lucem lumine mittens.
61 O dives pauper, tunica contente nec una,
62 Qui nec habes aliam, neque vis retinere vel ipsam,
63 Dum superesse putas vestitum simplicis usus,
64 Cui gravis est vel palla levis, dum clamat egenus:
65 Tegmine pro nudi cupiens procedere nudus;
66 Nec partiris opem, sed totum cedis egenti:
67 Haec tua sola putans, petitus si nulla negasses,
68 Ut magis esses inops, inopi dum cuncta dedisses,
69 Nec puduit, verecunde pater, sine veste sedentem.
70 Sed nihil erubuit pietas impensa fidelis,
71 Nec minimam retinens, fieret quo maior honore.
72 Est mihi velle loqui speciosa negotia nudi,
73 Sed rapiunt avidum reliquarum insignia rerum.
74 Dum recubaret homo fluitans Evantius aeger,
75 Fessus et extremus cum iam super halitus iret,
76 Pontificem precibus celer evocat, ut properaret,
77 Et via coepta sacri fieret sibi vita reducti.
78 [

78. Cod. Vat., nec cunctatus iter.

80. Edit. Ven., opem misit, dum vita maneret.

85. Edit. Ven., Per aera fumant.

94. Cod. Vat., incolumis domui.

96. Edit. Ven., sed mora tunc fuit.

98. percussi. Ms., percussor.

121. Sulpicius dial. lib. II, c. 3, clarius hoc eventum enarrat. Scilicet cum Martinus dioeceses inviseret, forte obviam habuit rhedam fiscalem, qua milites vehebantur. Iumenta exterrita hispido, ut creditum est, Martini pallio, nigro, pendulo, declinarunt toto impetu in contrariam partem, ac funibus implicatis, haeserunt, ita ut militibus moram ad tarditatem afferrent. Hinc illi e rheda desilientes, Martinum, ut illius perturbationis ac morae causam, male accipere et caedere coeperunt.

127. Cod. Vat., pecudi datur.

131. Cod. Vat., Caedentem ignobilis.

132. Cod. Vat., Computat alter; invito metro.

136. Publicus . . . agger. Sulpicius quoque per aggerem publicum iter illud narrat fuisse. Giselinus, in notis ad Sev. Sulpic., suspicatur indicari aggerem illum qui pons longus apud Tacitum nominatur.

138. Quadrigae. Ms., quadripae.

145. Cod. Vat., confusi flentes.

148. Martinus scilicet praetervectus suis narraverat milites, a quibus fuerat caesus, praepeditos teneri, nec progredi posse.

153. Carnotus. Cod. Vat., Carnutis. Edit. Ven., Carnotis hic etiam, dum praetereundo veniret. Sulpicius quod hic narratur a Fortunato contigisse dicit cum Martinus oppidum Carnotum peteret, ac confertissimo in vico substitisset.

]
Nec cunctatur iter Martinus adire viator.
79 Vix medio spatio emensus gradiente senecta,
80 Ante salutis opem misit quam visus adesset,
81 Atque medela aegro data nuntiat ire beatum.
82 Significans etiam cursor medicina sequentem:
83 Dum pede tardat heros, praecessit cura volatu,
84 Adventusque pii fert aura salubris odorem;
85 Ut cito succurrant, unguenta per aera tranant.
86 Sol veluti radiis dat longius ore calores;
87 Sic Martinus opem, et quo non est, exhibet arte.
88 Admiranda nimis res est, ubi peste fugata.
89 Antea quam medicus pulsum tenet, exilit aeger.
90 Obvius occurrens sancto, obsequiumque rependit:
91 Duxit et ipse domum, qui se sibi luce reduxit,
92 Nunc alacer saltu, recubans paulo ante grabato,
93 Interea miris Evantius actibus expers,
94 Supplicat incolumis, Domini ut mora crastina tardet,
95 Hospitis et tanti tenet una diecula vultum,
96 Sed mora tum fuit haec occasio danda salutis.
97 Illico percutitur puer atro dente chelydri,
98 Membraque percussi distenderat ira veneni.
99 Cum spatium vitae mors importuna negaret,
100 Flebile et in toto regnaret corpore virus,
101 Exposuit puerum ante pedes Evantius almi,
102 Omnia confisus Martinum posse mereri.
103 Sanctus enim tactu mox singula membra pererrat,
104 Atque manu medica morientia viscera palpat;
105 Inde super vulnus, qua bestia fixerat ictum,
106 Ut posuit digitum, fluit undique vena veneni,
107 Et repedavit iter, dederat qua vipera virus.
108 Hinc sacer inspiciens collecta tabe tumorem,
109 Pollice subducto, quam fuderat ulcere serpens,
110 Cuncta veneni vis per hiatum vulneris exit,
111 Sanguine concreto stillans velut ubere caprae.
112 Turgida plaga necem vomuit de vulnere filans;
113 Concretam saniem vena saliente relaxans:
114 Effert virus iners, refluente canale liquorem,
115 Et data lethiferum revocat retro fistula rivum,
116 Expugnante fide, morsus vim perdidit anguis;
117 Et quia non perimunt, perierunt arma veneni.
118 Stat puer incolumis, remanet neque pallor in ore;
119 Miratur famulum dominus, stupet et domus omnis
120 Currere servitio quem crederet ire sepulcro.
121 Hinc pius antistes, loca singula more requirens,
122 Hispidus occurrit rhedae fiscalis amictu:
123 Quo iumenta, sacri dum pallia pendula cernunt,
124 Fervida subductum rapuere per invia currum.
125 Dimissis auriga rotis, et miles habenis,
126 Martinum flagris et fustibus urget iniquis,
127 Sed de caede viri pecudis datur ultio tristis;
128 Ipse tamen patiens, iaculorum grandine pressus,
129 Atque flagellantum dum debacchatur erinnys,
130 Vulnera nulla refert manibus, nec ab ore susurros.
131 Hinc gravius cruciat caedens ignobilis ira:
132 Hic quia dum tolerat, se irrideri putat alter;
133 Et magis iste furit dum sustinet ille libenter.
134 Interea ad rhedam redeunt grassante querela.
135 Dum satiat vindicta famem limphatilis irae,
136 Mulas ire movent, qua publicus advocat agger,
137 Voce premunt et fuste dolant, lacerantque flagello:
138 Sed neque compulsae rapiunt iuga, lora quadrigae:
139 Fixa manent, nec fessa movent velut aerea signa,
140 Ceu liquefacta novo se glutine terra ligasset,
141 A putre ut credas animalia pulvere nexa.
142 Agnovere viri se numinis arte teneri:
143 Accurrunt celeres, inquirunt nomen euntis;
144 Martinum inveniunt a se crudeliter actum;
145 Confuse flentes, rubicante pudore reclini,
146 Ante pedes sancti sternuntur, et ore precantur,
147 Ut veniam errori tribuat, sinat ire ligatos.
148 Quos tamen ante sacer praedixerat esse retentos.
149 Rem probat, ulcus amat, veniam dat abire perorat;
150 Quos virtus vinxit, pietas mollita resolvit,
151 Ore pependit iter, verba arctant, verba relaxant;
152 Et iuga, frena, rotas, mulas auriga recepit.
153 Carnotus hinc etiam dum praetereunda veniret,
154 Ethnica per campos passim obvia turba fluebat,
155 [

156. Edit. Ven., undique visu.

163. Edit. Ven., saepius, atque iterans.

166. Edit. Ven., semina surgunt.

173. Edit. Ven. et Cod. Vat., cantica planctu; quod sequendum.

190. Edit. Ven., pro plebe precatus.

194. Edit. Ven. et Cod. Vat., ordine disposito.

211. Sacrum ad comitatum. Ib. in Ven. ed., Forte ad se sacrum comitatum. Comitatum pro ipsa imperatoris curia usurpari solitum testis est Ammianus, lib. XXVIII, ubi dicit ad principis comitatum Maximinus accitus, etc., et Sulpic., lib. II Dial., c. 6, de hoc ipso facto Martini disserens, eodem fere tempore, inquit, quo episcopus datus est, fuit et necessitas adire comitatum. Comites videlicet appellabantur intimi augusti consiliarii. Sed legesis Dufres. ad hanc vocem in Gloss.

215. Uxor. Ariana haec, uxor Valentiniani senioris. Iustina fuit, Arianae factionis patrona et fautrix, de qua, uti scribit Socrates, lib. V, c. 11, et Sozom. l. VII, c. 13, erat τὰ Ἀρειανὼν φρονοῦσα. De eadem plura Eccl. scriptores.

218. Scilicet, ut de ipso scribit Sulpicius: Cilicio obvolvitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet orationes diebus noctibusque perpetuat.

223. Cod. Vat., Quo angelus adsistens.

]
Excita amore sacri, licet hoc non crederet ipsi,
156 Ad speculare novum concurrens undique visum;
157 Cum nec dum his Christi radiaret honore character,
158 Nec sacra verbigenae flueret super unda Tonantis.
159 At Martinus ovans, Domino reserante profunda,
160 Sensit adesse locum quo fertile surgeret arvum.
161 Incipit alloquiis fera pectora cultor arare,
162 Ore sacer nitido, dumosa novalia purgans,
163 Proscindens iterans, bis terque quaterque resulcans,
164 Paulatim ad fructus stupidos animaverat agros.
165 Hinc rudibus populis Christi nova semina iactat,
166 Sensibus humanis lactantia germina surgunt,
167 Leniter et rigidis coalescunt gramina sulcis.
168 Quid faceret sanctus, turbis coeuntibus amplis.
169 Messe in tam multa veniens operarius unus?
170 Excolit, includit, serit, inserit, alligat, ambit.
171 Interea mulier defuncto pendula nato
172 Brachia distendens offert ante ora cadaver,
173 Funeris increpitans misero fera cantica planctum,
174 Dum dolor ad lacrymas trahit, haec vix explicat ore:
175 Fortis amice Dei, toto venerabilis orbe,
176 Quem semper lamenta movent, pietate propinqua:
177 Ardens quid cupiam, corpus tibi nuntiet algens.
178 Ecce obiit miserae mihi filius, ubere raptus,
179 In quo mater eram; nec spes, neque restitit haeres;
180 Occubuit genitus, cecidit domus, et mihi fructus.
181 Nulla remanserunt uteri solatia duri,
182 Nec superest quod dulce vocem, quo fessa reclinem,
183 Ubere quod recreem, totus perit ordo parentis,
184 Qui restas, precor, affer opem medicamine verbi,
185 Redde genus, nec sit matris mihi nomen inane,
186 Ni soboles redeat, secum mea funera ducat.
187 Adiuvat hanc populus clamans: Sacer, annue votis,
188 In cunctis vox una tonat: Miserere precanti.
189 Tunc pius antistes, genibus profusus in arvis,
190 Sternitur ante oculos Domini, pro plebe satagens,
191 Ut mereretur ovem, per quam grex plurimus esset.
192 Annuit Omnipotens; famulo dans culmen honorum.
193 Mox bonus ore preces orator misit in aures:
194 Ordine deposito, postquam se oratio complet,
195 Erigitur senior, simul infans vivificatur,
196 Porrigiturque suae populo sub teste mamillae.
197 Fit fragor, et populi nova pectore vota volutant,
198 Mirantes hominem laete mutasse vigorem;
199 Et qui in morte manet, morti sua iura tulisse.
200 Inde catervatim Christum, Dominumque, Deumque,
201 Confessi, exorant fieri se lege beatos.
202 Fit subito in campos populus catechumenus omnis.
203 Non templa exspectat, nec claustra dicata sacelli,
204 Ecclesiaeque typum campus generosior explet,
205 Quodque solet tectis, pratis adhibetur apertis.
206 Unica mors pueri sic vitae parturit agmen,
207 Dumque unus terrae rediit, plebs astra recepit;
208 Sub duce Martino felix exercitus hic est.
209 Dum regeret princeps data iura Valentinianus,
210 Romuleis opibus mundo famulante, superbus,
211 Tum pia causa sacrum ad comitatum compulit ire,
212 Quem quia praesensit se posci talia Caesar,
213 Quae nollet praestare viro, iubet arce repelli,
214 Et vetat a foribus, penetrare palatia iustum.
215 Instat ad haec uxor, cui tunc erat Arrius auctor.
216 Sed sacer ut vidit tali se fraude repelli,
217 Hinc aula exclusus, redit arma domestica sumens,
218 Contegitur setis, respergitur atque favillis,
219 Ordine miles agens, removet potumque cibumque,
220 Nocte dieque vacans orandi iugiter usu.
221 Septimus ergo dies aderat, quo sanctus amore,
222 Fortia castra movens, his desudabat in armis.
223 Angelus assistens iubet ire palatia iustum,
224 Fretus in auxilio Martinus pergit ad arcem,
225 Limine nullus obest, ad principis ora perintrat,
226 Qui sanctum inspiciens quod adesset, frenduit ore,
227 Atque astante pio, solio neque surgit ab alto.
228 Regalem sellam mox ignibus ardor oberrat,
229 Et vaga flamma natat, qua molle sedile coruscat,
230 Undique fusa, furens, sed culpae Caesaris utrix,
231 [

245. Edit. Ven., tanta, maius.

249. Cod. Vatic., palatia ducit. Maximi pietas laudatur a Sulpic., Dial. II, c. 3, excipiens quibus se admiscuit civilia dissidia.

251. Cod. Vat., Quid sit honor iusti.

259. Edit. Ven., stetit illa immobilis, atque.

262. Edit. Ven., regina sategit.

263. Maximi coniux nimirum ciborum reliquias quae e Martini coena superfuerant uti pretiosas recondit.

265. Martinus non sine causa se a regina convivio excipi passus est, vir caeteroquin et ob vitae sanctitatem, et ob aetatem (nam tum septuagenarius a Sulpicio fuisse scribitur) ab omni criminis suspicione alienus; quo nimirum illa indulgentia miseris, quorum salutis deprecandae causa ad imperatorem accesserat, facilius veniam impetraret.

270. Claudiomagum. Hunc vicum Claudiomachum appellat Sulpicius cap. 8.

272. Idem, dial. II, cap. 1, aperte declarat duo secretaria in ecclesiis exstrui consuevisse: quae hinc inde ab apside solebant poni. Horum usum nobis ostendit Paulinus epist. 32, in qua scribens ad Severum versiculos mittit, in basilica sancti Felicis, a se constructa, diversis in locis inscriptos: in secretariis vero (subdit) duobus, quae supra dixi circa apsidem esse, hi versus indicant officia singulorum:

A dextra apsidis:

Hic locus est veneranda penus, qua conditur, et qua Promitur alma sacri pompa ministerii.

A sinistra eiusdem:

Si quem sancta tenet meditanda in lege voluntas, Hic poterit residens sacris intendere libris.

273. Edit. Ven., Virgineique chori. Narrat Sulpicius, cap. 8, quod ibi erat: ecclesia celebris religione sanctorum, nec minus gloriosa sacrarum virginum multitudo.

280. Cod. Vat., quemdam ut rabies.

281. Iret. Forte ibat.

295. Edit. Ven., lupus egens; mendose.

]
Cervicis durae solvens ardore rigorem.
232 Inde flagella coquunt, hinc regem incendia caedunt.
233 Vapulat et rapinis flammis augusta potestas;
234 Hinc celer exsiliit rapiens se Caesar, et ardens,
235 Martini genua amplectens pedibusque volutans.
236 Sicque superbum hominem se agnoscere poena coegit,
237 Vilia regna probans, et celsa cacumina curvans,
238 Imperiale caput sancti ad vestigia subdens.
239 Nec spectare preces patitur reverentia iusti;
240 Praestitit ante tumens quam supplex danda rogasset;
241 Regia rite parans convivia saepe beato;
242 Obtulit inde favens abeunti munera princeps:
243 Paupertate potens sed reppulit omnia sanctus,
244 Donaque despiciens, meruit plus principe ab ipso,
245 Tantum maius habens quantum minus ambit avarus.
246 Omnia sunt soli qui nulla requirit habendi.
247 Hinc quoque Romuleam regeret cum Maximus arcem,
248 Vir capiens apicem per publica gesta triumphis:
249 Saepius hic sanctum per celsa palatia duxit;
250 Hoc toto sermone loquens de luce futura:
251 Quis sit honor iustis laus gloria, palma, corona;
252 Nec regina pedes cessat lacrymosa rigare,
253 Sternens membra solo, suspendens gaudia voto:
254 Inde precatur ovans, convivia ut ipsa pararet;
255 Obtinet hoc bonitas quod non valet alta potestas:
256 Ipsa manu sellam posuit, mensamque paravit,
257 Dans manibus lymphas, rursus regina ministrat
258 Laeta, modesta suis palmis quas coxerat escas:
259 Quo residente sacro, stetit illa immobile planta:
260 Fercula subducens, et pocula porrigit ipsa,
261 Una ministra viro suffecit ad omnia soli.
262 Coenula finitur, sed adhuc regina satagit,
263 Fragmina, reliquias, crustas, et frusta recondens;
264 Omnia praeponens haec imperialibus escis.
265 Hoc Martinus agit, quo clausos carcere laxet,
266 Exsilio ductos, laribusque reducat avitis,
267 Sed tibi, sancte pater, minus est, Augusta quod explet,
268 Hoc magis obsequio crevit regina peracto.
269 Est locus in Turonum fine et confine Biturgum,
270 Incola quem vicum vocitavit Claudiomagum,
271 Mansio forte fuit Martino praetereunti,
272 Ecclesiae Domini qua secretaria pollent;
273 Virgineisque choris sancto abscedente, requirunt,
274 Quo stetit, aut sedit, iacuit genua atque reflexit;
275 Lambunt cuncta simul, vel ad oscula singula ducunt.
276 Divisere sui veneranda stramina lecti,
277 Atque leves paleas virtutis pondere pensant,
278 Quam tetigit stipulam sanctus, non ibat inanis.
279 Denique post fragilis confregit fortia culmus.
280 Nam graviter quemdam rabies invaserat hostis,
281 Et truculentus agens erroris spiritus iret,
282 Dum rapiendo rotat vesano cardine praedam,
283 Hunc suspensa viri collo festuca fugavit,
284 Immanemque hostem palearis arista removit.
285 Tibia, fruge ferax, larvam iaculata, sagittat,
286 Et stipula exilis, quasi dura phalarica fixit.
287 Nec sic ullius ferri expavisset acumen,
288 Spicula nec tantum timuisset, missa per arcum,
289 Lubrica pennigero venientia tela volatu,
290 Parthica seu timidum si transfodisset arundo,
291 Plaga ut vicino gravius lacerasset ab ictu,
292 Stramina sic metuit trepidans adamantinus hostis,
293 Ac velut ex stipulis coqueret se flamma camini,
294 Vir stetit incolumis, fugiente volucriter umbra
295 Deserit et praedam lupus ingens, et leo frendens
296 Inde revertenti Trevirorum ex urbe beato,
297 Obvia forte datur medio fera buccula campo;
298 Quam daemon dorso incumbens agitabat anhelo,
299 Pendulus aerio quatiens auriga flagello,
300 Pestifer arte nova, cursu bove nempe verendo,
301 Cornigeri pecudis propulsor mulio tristis
302 [

302. Edit. Ven., Exagitator iners; quod tenendum.

304. Edit. Ven. et Cod. Vat., ibat ubique fero.

310. Edit. Ven., caede cruente; item Cod. Vat.

317. Edit. Ven., Dedit meritis, quae.

319. Edit. Ven., Soluta reclivis.

325. Hoc incendium, quo non arsit Martinus, fusius describit Sulpicius in epistola ad Eusebium presbyterum, quod paucis complector. Cum Martinus ad dioecesim quamdam invisendam, hiberno tempore perrexisset, et clerici eidem lectum in secretario ecclesiae stravissent, multo stramine aggesto; nec non ignem in pavimento ad nocturnum frigus temperandum posuissent, Martinus, cum se mollius quam solebat curbare sensisset, subiectum stramen eiicere coepit ac dispergere; quod cum in proximum ignem decidisset, inde flamma succensa est, qua procul dubio Martinus deflagrasset, nisi ad preces confugisset. Qui cum primo ad ostium accurrisset, ut ex illo incendio se eriperet, diu cum pesulo luctatus, tandiu ignis sensit ardorem, vel cum vestis suae detrimento, donec, in se reversus, Deo supplicare coepit. Tunc vero mediis consedit in flammis, quin vel leviter ab iis laederetur.

Ibid. Ignis. Ms., ignem.

327. Cod. Vat., vicos circuit almus.

341. Bestola. Ms., bestiola. Cod. Vat., bistola, edit. Ven., biscola.

350. Quod lepus ad Martinum confugerit, atque ad eius se pedes abiecerit, altum apud Sulpicium silentium. Quocirca Fortunatus, poetarum more, rem amplificasse censendus est.

351. Cod. Vat., pro luce precatur.

371. Edit. Ven., obtulit infans.

377. Cod. Vat., veteris potius carnalis.

380. Edit. Ven., pars gramine florens

384. Edit. Ven., coniugii detinet.

]
Exagitatur iners, residens per terga bubulcus.
303 Hic ubi millimodas animalis adegerat iras,
304 Ibat ubique ferus, furibunda iuvenca ministro,
305 Sub tortore gravi per curva, per invia cursans,
306 Accessit propius sancto furiatile cornu,
307 Elataque manu pecudem consistere mandat:
308 Quae stetit affixo, minus improba, buccula gressu;
309 Quem sacer instantem mox vidit, comminus, inquit,
310 Perge ferox, fuge saeve, redi male, cede cruente,
311 Innocuam pecudem desiste agitare nocive.
312 Tunc animalis enim linquit fera bellua tergum;
313 Et recipit proprium mitissima buccula sensum.
314 Sternitur ante pedes sancti, veneranter adorans,
315 Flexit et ipsa genu quae non habet intellectum,
316 Contra naturam discernens gesta beati.
317 Obsequiumque dedit meriti quae nescit honorem,
318 Inde magis humilis, quia libera colla gerebat.
319 Ante ligata tumens, a peste soluta reclinis;
320 Quae stetit ore fremens, cecidit post vincula supplex,
321 Et sine voce favet, armo iactata priore.
322 Tum sacer antistes pecudem praecepit abire;
323 Moxque gregem repetit, pastoris voce revincta.
324 Id gestum est illo sub tempore, quando beati
325 Per medias flammas nec fimbria senserat ignis.
326 De minimis etiam referantur maxima rerum.
327 Tempore nam quodam, dum vicos ambulat almus;
328 Obvia, venandi studio, volat agmen equorum,
329 Nare sagace canum, fit praeda, reperta frutetis:
330 Transiliunt campos equites et voce sequuntur:
331 Intendunt leporem fugitivum agitare molossi,
332 Saltibus excussi, latratu et dente minaci,
333 Diffusi excurrunt, celeres in amore rapinae,
334 Alter in alterius miscent vestigia saltus;
335 Iste sequax tacitus, petit hic clamoribus auras,
336 Hic frutice in vacuo delusus odore rotatur,
337 Motibus arboreis saltu suspenditur alter,
338 Captu ex unius cunctorum frendet hiatus,
339 Saepe super leporem morsu deceptus inani,
340 Unguibus iniectis dum praeda volubilis exit.
341 Ac se turba premit, sic lubrica bestola fugit.
342 Non erat interea quo calle lepusculus iret;
343 Mons, vallis, petra, sylva, frutex defecerat omnis,
344 Per patulos campos, fugienti tegmine nudo,
345 Poplite defecto, pede lasso, nare recliva:
346 Totus ab ore canis, per singula murmura, pendens,
347 Sensit adesse tamen Martini signa beati,
348 Flexit iter trepidus hirsutas fraude per herbas,
349 Auribus acclivis, vagus, exagitatus, anhelus;
350 Corruit ante pedes titubans lepus, advena supplex,
351 Si non voce potest, flatu pro voce precatur,
352 Sic fera parva iacet, Martini tegmine tuta,
353 Et recubat dulci defensa sub arboris umbra.
354 Tunc sacer ex solito miseratus more salubri,
355 Imperat ut catuli cessent, abeunte fugace.
356 At sacer ille canum mox sermo cucurrit in aures.
357 Torpescunt habiles, verbo figente, lyciscae,
358 Gressibus instabiles, pendentes saltibus ipsis,
359 Et rediere canes quasi per vestigia cancri;
360 Effugit incolumis per aperta lepusculus arva,
361 Et cane seposito, tutus terit alta viator.
362 Hic fugit, ille redit, nullus perit, ecce salutem;
363 Sic quoque bestiolis pacem sacer intulit ipsis;
364 Debilitasque canum facta est pietatis imago,
365 Qui potius vetito didicerunt parcere morsu;
366 Et quia defuerant homines, ubi mira facessit,
367 Nil de laude perit, miracula bestia sensit.
368 Quanta etiam sancti sermonis gratia fulsit?
369 Qui cum nuper ovem vidisset vellere tonsam,
370 Haec Evangelii, dicens, mandata peregit:
371 Namque duas tunicas gestans, unam obtulit insons
372 Et nudata suo de tegmine texit egentem.
373 Inspiciens itidem sanctus per rura subulcum,
374 Nudum pellicea tantum sub veste trementem,
375 Ecce Adam, quondam paradisi sede repulsus:
376 Exsul ab Elysio, pascit gregis ora suilli:
377 Deposito veteris Adam carnalis amictu,
378 Adam nempe novi nos induere instar oportet.
379 Hinc iterum cernens vernantia prata beatus,
380 Pars pastus, pars fossus erat, pars floreus agger.
381 Sed sue confossus, bove pastus, flore comatus.
382 Comparat ergo tribus sanctus tria nomina rebus:
383 Turpis adulterii species est fossa carectis:
384 Herbaque coniugii retinet detonsa figuram.
385 [

386. Edit. Ven., Feno apto.

387. Edit. Ven., Et radiantior auro.

388. Edit. Ven., Miles item.

Ibid. Singula. Non dubito legendum esse, cum Cod. Vat., cingula linquens. Itaque de illo narrat Sulpicius: quod cingulum abiecerat, insigne militis. Cum igitur hic miles monachum professus fuisset, ac vellet dimissam coniugem repetere, quam Martinus in puellarum monasterio esse iusserat, hac una Martini oratione ab eadem recipienda deterritus est, quod militibus, in acie positis, uxores non admisceantur, sed hae inter septa ac munimenta se contineant: quocirca nec is in quadam monasticae vitae palaestra de uxore repetenda cogitare debebat.

391. Cod. Vat., ius sacerdotii.

Ibid. Edit. Ven., hoc ordine dicens; quod tenendum.

415. Nemausum, urbs Occitaniae celeberrima.

418. Martinus scilicet navigans: procul a caeteris in remota navis parte solus residebat, ut narrat Sulpic. cap. 15.

422. Cod. Vat., celebrarant ordine. Narrat Sulpicius quod cum Martini discipuli postea rem exquisissent diligenter, et eodem ipso die synodum celebratam, et caetera evenisse omnia sicut a Martino didicerant comperiere.

428. Cod. Vat., rettulit ut prius.

433. Edit. Ven., ostia clausa die retinent geminante.

Ibid. Mercurium. Daemon videlicet Martino sub variis idolorum aspectibus sese ostendebat. Ut enim de eodem scribit Severus Sulpicius, cap. 20 Vitae S. Martini: Frequenter diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem ei se formis diversissimis ingerebat . . . Nam interdum in Iovis persona, plerumque Mercurii, saepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat.

]
Est par virginibus violis quae vernat imago,
386 Herbis luxurians, feno apta, et flore decora.
387 Digna Deo, gemmis grata, et radiantior ostro.
388 Miles autem monachum professus, singula linquens,
389 Coniuge cum propria cuperet quia degere vitam,
390 Mutavit, meliore via, transcurrere metam,
391 Iure sacerdotis monitor, hoc ordine discens:
392 Belligeratori valeat ne femina iungi?
393 Sola aciem melius componit mascula virtus,
394 Debilior teneat murorum claustra caterva,
395 Et sexus fragilis sese intra septa recondat:
396 Hoc satis, ut mulier timeat, res ipsa timori.
397 Miles ad arma potens pergat galeatus in agmen,
398 Loricae triplicis squamma radiante coruscus,
399 Thoraca ex humeris indutus, nixus in hasta:
400 Assuetus clypeo, transmittens vulnus ab arcu.
401 Hinc capulum vibrans, hinc torquens missile telum,
402 Ferratae tunicae rivos sub pondere sudans.
403 His dictis mulcens iuvenem resipiscere cogit,
404 Coniuge postposita, et repetit eremita coronam:
405 Iugiter interea quia falsa et sancta canebat,
406 Nec serie recipi, neque possunt scripta teneri.
407 Quaenam vita sacri fuerit, quis singula currat?
408 Quanta fides animi, quam celsa et pura voluntas,
409 Ad quem non solum homines longo orbe venirent,
410 Verum etiam coelestis honor visebat amanter,
411 Angelicusque chorus properabat ad ora frequenter,
412 Colloquiis placidis ut fessum animaret amicum,
413 Et quasi complexum recreet per verba parentem:
414 Res probat ista sequens, quae gesta priora renarrat.
415 Concilium allectum fuerat synodale Nemausum,
416 Quo sacer antistes mediator adesse recusat.
417 Ergo ratem scandens celerem, parat ire per amnem,
418 Coetibus in mediis habitans eremita remotus,
419 Ipse in puppe sedens: cunctos sua prora sequestrat,
420 Angelus ecce tamen Domini venit aliger alto,
421 Ipsa nempe die qua se conventus abegit,
422 Quidquid pontifices celebrabant ordine narrans,
423 Pro vice Martini peragens synodalia praesens,
424 Atque sui cura longinqua per aera tranat:
425 Quem, pendente via, nec in aera penna fatigat,
426 Sed natat ala celer, donec nova nuntia portet.
427 Quae mandat Dominus nihil absconsurus amico,
428 Utque prius retulit sacer, haec post cuncta probavit:
429 Nec frangunt praedicta fidem, neque prodita fallunt.
430 Accidit hinc demum, foribus sedente Severo,
431 Compare cum Gallo, doctis et amore ministris;
432 Murmure multivago completur cella beati:
433 Ostia clausa tenens, diei geminante sub hora,
434 Audivere loqui, sed quid? nescire fatentur:
435 Senserunt strepitum, neque verba loquacia norunt,
436 Pars fuit haec meriti, vel sic sensisse superna.
437 Agnita si non sunt, satis est audita mereri.
438 Post sacer egrediens cellam, maiore Severo
439 Sulpitio poscente diu, quae gesta fuissent,
440 Vix motus precibus, tandem rem ex ordine pandit:
441 Indicat hic Agnem, Teclam Mariamque locutam,
442 Sanctarum exponens vultus habitumque beatus,
443 Quae facies, oculi, gena, pes, manus, arca, figura,
444 Lumine tam puro vidit saepe ora sororum.
445 Quis color atque decus, quae forma et gratia quanta,
446 Et sermone pari placidam dixisse salutem.
447 Hic petit ad fratres, illae petiere sorores:
448 Sed redit iste gradu, illae nam rediere volatu.
449 Culmen apostolicum, celsas et honore columnas,
450 Saepe Petrum meruit Paulumque videre licenter.
451 Daemonicas etiam tolerans saepissime pugnas,
452 Nomine quemque suo increpitans cogebat abire,
453 Maxime Mercurium infestum referebat adesse,
454 Brutum namque Iovem et hebetem memorabat haberi.
455 O sinceri oculi, nulla caligine pressi,
456 Mens radiata sopho, retinens sine nube serenum!
457 Inspicis aeriam carnali lumine Teclam:
458 Atque vides Agnem, redimita fronte corona,
459 [

465. Edit., dextrae adiacente hyacintho.

466. Edit., Quanto zona die.

467. Edit., cataclysis effora rasis. Ad hunc Fortun. locum Browerus: Verborum haec monstra, ait, quaedam sunt: Vetus liber Treviris: cataclistis. Idem Browerus vult hic a poeta cycladem describi efforatam, e qua cataclisti, certis locis conspicui, eminerent. Citat alium locum Fortunati lib. IV de Vita S. Martini, ubi dicit: Quae manus artificis cataclistica fila rotavit? Dufresne in Gloss. quid cataclistus, sive cataclitus sit, inquirens, censet vestes cataclistas fuisse vestes Phrygio opere confectas: in quibus insertae gemmae, quasi κατακλεισθεῖσαι, includebantur: quod et de calicibus quibus eodem modo gemmae erant inclusae, dicebatur. Hinc Gregorius Tur. lib. de Gl. Confess., c. 63, ait: Verumtamen calicem non comminuit, quia cataclyza in ipso fuerant solidata; qui locus illustratur ex eo quod ait Arnobius iunior in conflictu cum Serapione, lib. I, unum diadema video, sed in ipso diademate, cataclyzomatis arte sunt gemmae constructae. Idem Dufresne refert hos versus Fortunati e Codice litteris Longobardicis exarato (qui, ut ipse refert, asservatur in bibliotheca monasterii S. Germani Parisiensis) exscriptos, qui sic habent: Vidisti thalamum sponsi, super omnia pulcri, Compositum gemmis, auroque, ostroque decorum: Quanto zona die lapidum radiabat honore, Cyclades aut quales cataclysis effera (F. effora) rasis: Quae palla ex humeris mixto Chryso Phara beryllis, Quodve monile decus collo radiabat in illo? Porro rason vestis erat monachorum adhuc novitiorum, qui proinde a Graecis ῥασοφόροι nominabantur.

470. Edit. Ven., aptissima vitta.

471. Alta. Forte, alba.

Ibid. Edit. Ven., et in auribus aura sigilli.

478. Edit. Ven., Nimis geminata.

485. Cod. Vat., pluviatilis imber.

501. Edit. Ven., prima tenent terris; quod sequendum.

507. Edit. Ven., Lucifer, ut radiis.

518. Huic. Ms., hinc.

]
Cernis et egregiam pretiosa luce Mariam.
460 Vidisti templum Domini diademate fultum,
461 Vidisti thalamum sponsi, super omnia pulchri,
462 Compositum gemmis, auroque, ostroque decorum;
463 Qualis iaspis erat pedibus, laterique topazus.
464 Qui digitis anuli, viridi fulgore venusti?
465 Quales armillae, dextra ardescente hyacintho?
466 Quanta zona die lapidum radiabat honore?
467 Cycladis aut qualis cataclistis effora rasis?
468 Quae palla ex humeris, mixto chrysopraso beryllis?
469 Quodve monile decens collo rutilabat in illo?
470 Forsan erat niveis amethystina vitta capillis,
471 Sculptilis impressis et inauribus alta sigillis;
472 Luminis ac varios spargens diadema virores.
473 Quae frons, ora, oculi, facies, gena, pes, manus, ulna,
474 Inde repercussis florebant gramina gemmis?
475 Sic bone pastor, ovi quae fabula vestra cucurrit?
476 Quid rogo, quando Petrum ac Paulum tam saepe videbas,
477 Prima ministerii radiantia vasa superni,
478 Aurea, pulchra nimis, gemmata, venusta, corusca
479 Illa putas quanto radiabant ora sereno?
480 Dogmata quae Christi totum sparsere per orbem,
481 Quae dixere prius: Tu es Christus Filius almi,
482 Altithronique Dei dominantis, et omnipotentis,
483 Ac super hac petra fundata Ecclesia regnat,
484 Quam nec flabra movent, neque vertit turbo procellae,
485 Nec trahit undivagam pluvialibus imber arenam.
486 Haec quia viva tenet petra fundamenta salutis;
487 Contra quam portae inferni nunquam arma valebunt.
488 Quid sacer ille simul Paulus, tuba gentibus ampla?
489 Per mare, per terras Christi praeconia fundens,
490 Europam, atque Asiam Lybiam sale, dogmate complens;
491 Et qua sol radiis tendit, stylus ille cucurrit,
492 Arctos, meridies, hinc plenus vesper et ortus:
493 Transit et Oceanum, vel qua facit insula portum;
494 Quasque Britannus habet terras, atque ultima Thyle,
495 Buccina concrepuit regiones una per omnes;
496 Dogmate tantorum, Christi data munera pangit,
497 Hebraeus, Graecus, Romanus, Barbarus, Indus,
498 Israelita canit, simul Atticus, atque Quiritis?
499 Principibus geminis fidei sub principe Roma,
500 Carnis apostolicae quo sunt duo celsa sepulcra.
501 Prima tenet terris, et utrique priora supernis,
502 Dogmatis ore pares, et sedis honore curiles;
503 Ambo triumphantes spargunt nova dona per orbem,
504 Una nempe die quos passio sancta beavit,
505 Et sacra sic geminus signavit tempora consul:
506 Queis splendor paribus rutilabat ab ore coruscus.
507 Lucifer in radiis premeretur vultibus illis,
508 Quippe nec ipsa micat tantum rota fulgida solis.
509 O dulces oculi, facies cernendo Beatas,
510 Vidistis Sion, speciosas ordine portas;
511 Vidistis Sion, ternas quater ordine portas;
512 Quas amat omnipotens ultra omnia culmina Iacob,
513 Gemmarum vario redimitas lumine valvas,
514 Sculptas bracteolis, inscriptas arte smaragdis,
515 Chrysolithis rutilas, niveas stillantibus albis;
516 Quidquid amor potuit, quo totum gratia fudit.
517 Omnicolorque decens et in omnibus una topazus:
518 Per quas huic populi genus illud nobile regni,
519 Intrat sideream, meritorum gressibus, urbem,
520 Et sine fine manent conscripti in saecula cives;
521 Inter quos proceres, et culmina celsa potentum,
522 Patriciis mixtus generosis, consulibusque,
523 Proximus et regi resides, Martine, senator.
524 Cui dedit arma fides, et cui fiducia rex est;
525 Miles amore cliens, et factus honore cohaeres,
526 Qui potes ore, mei veniam deposce reatus:
527 Et vitiata tibi quod lingua remurmurat, audi,
528 Ut de fonte pio fluat indulgentia laeso,
529 Ac te orante, sacer, redeat medicata cicatrix.
Venantius Fortunatus HOME

bav845.334 bnf2204.218 bnf8090.158 csg573.220

Venantius Fortunatus, Vita Sancti Martini, LIBER SECUNDUS <<<     >>> LIBER QUARTUS
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 4 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik