| 1 | [ 6. Cod. Vat., vela secundus. 8. Emptica, navis oneraria, seu mercatoria. Gloss. Graeci Latini ms. ἀγόραστος, empticus; ut habet Dufres. in Gloss. Si metri ratio pateretur (subdit Brow.), forte dixisset: Emporetica. Eadem voce paulo post utitur Fortun. in hoc versu: Ut petat ad portum, rerum facit emptica iactum. 10. Edit. Ven., erretur in ulnis. 11. Illo. Ms., ullo, Ibid. Quodcunque. Ms. quocunque. 17. Ed. Ven., Salubria multum. 18. Ed. Ven., Dum nescit medicus, confert huic ipse vivamen. Forte levamen. 29. Ed. Ven., Ne vapor excruciet. 31. Cod. Vat., ubi non erat ipse. 33. Edit. Ven., consideranda manu. 35. Cod. Vat., reddidit iste patri. 38. Erat hic Paulinus vir consularis, ac postea Nolanus episcopus, amicissimus S. Martini: quem hic, amplum patrimonium relinquentem pro Christo atque ei se ac sua omnia devoventem, solebat discipulis tanquam egregiae pietatis exemplum proponere. 59. Maximus hic, Gratiano imp. occiso, a militibus proclamatus Augustus, postea a Theodosio et Valentiniano victus est, ac tertio ab Aquileia lapide capite plexus fuit an. 388, 6 Kal. Septemb. 60. Cod. Vat., Imperio indeptus. 63. Edit. Ven., cleri tunc circulus ibat; quod tenendum. 69. Sulpicius recenset his verbis eos qui ad regiam mensam sedebant: Convivae aderant veluti ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Evodius, vir quo nihil unquam iustius fuit; comites duo, summa potestate praediti, frater regis, et patruus. ] Pendula iam dudum laxavi carbasa pinu, |
| 2 | Dum pelagus componit iter, dum nauta resumit, |
| 3 | Et restricta semel levius se sarcina ducit, |
| 4 | Me quoque iam primi finita parte libelli, |
| 5 | Ad cursum levis aura vocat; paro lintea ventis: |
| 6 | Spiritus altevolans imple mea vela secundans, |
| 7 | Ne trepidam classem contraria fiabra flagellent; |
| 8 | Martinum mea prora vehat, sancta emptica nautae, |
| 9 | Dulcis apex, spes fida ratis, leve pondus amantis, |
| 10 | Mercis onus suave est, et sive haeretur in ulnis, |
| 11 | Qui tetigit quodcunque manu, vel tactus ab illo est, |
| 12 | A digitis salit alta salus, fluit unguem ab ungue. |
| 13 | Fimbria quin etiam quod nobilis attigit unquam, |
| 14 | Sparsit abundantem modica de veste salutem: |
| 15 | Fontis et huius aquae restricta est unda cruoris, |
| 16 | Siccavitque suo refluamina fluxa fluento. |
| 17 | Sumens aeger opem per furta salubria fili: |
| 18 | Dum nescit medicus, finit discrimina morbus. |
| 19 | Arbiter Arborius, vir praefectorius idem, |
| 20 | Quartano genitam graviter cruciante camino, |
| 21 | Plurima dum faceret, neque cura mederet alumnae; |
| 22 | Missa beata viri restrinxit epistola febrem, |
| 23 | Quae super imposita charta recubante puella, |
| 24 | Mox sudoris aquas ubi littera sicca rigavit, |
| 25 | Febris ab internis extracta est arida membris, |
| 26 | Axe serenato madidans sine vellere nimbi, |
| 27 | Rore atramenti restincta est flamma camini: |
| 28 | Israelitarum veluti Moysiticus alter, |
| 29 | Ne vapor excutiat, protendit pagina nubem. |
| 30 | Quam mirum artificem dantem per scripta salutem! |
| 31 | Sic operabatur praesens, ubi noverat ipse. |
| 32 | Quae patre ab Arborio Martino offertur opimo. |
| 33 | Consecranda manu qua salvificata sit ipsa. |
| 34 | Quam bene bis sanam cum virginitate puellam. |
| 35 | Reddit ipse patri proprio pater ille superno? |
| 36 | Sic meruit geminam, solo curante, medellam |
| 37 | Dum charam sobolem morti subduxit utraeque |
| 38 | Paulinique oculum tetra caligine mersum, |
| 39 | Impositis manibus, radius penetravit acutus, |
| 40 | Atque serena dies, detersa nube, refulsit, |
| 41 | Lumen et emicuit facies non lusca gemellum |
| 42 | Martini digitis oleo manante lucernae, |
| 43 | Cuncta salutifero supernans collyria tactu. |
| 44 | Ipse etiam casu scalarum vertice lapsus, |
| 45 | Dinumeransque cadendo gradus, capite, ore relisus, |
| 46 | Attritus membris, descendens saltibus amplis, |
| 47 | Multorum medicus, quamplurima vulnera portans, |
| 48 | Dum cellae recubat graviter sub nocte sopora, |
| 49 | Pervigilis Domini venit angelus aere fusus, |
| 50 | Ulcera quaeque viri tractans, dum singula palpat, |
| 51 | Tangens membra manu, solidat vestigia gressu, |
| 52 | Excutiturque lues, fugitivo tabida saltu, |
| 53 | Et sudibus laceros rediit cutis una per artus, |
| 54 | Crastinus incolumi processit corpore comptus: |
| 55 | Angelicamque fidem testes praesentia fecit. |
| 56 | Nec perferre pium longinqua flagella decebat, |
| 57 | Quando flagellari graviter non pertulit ullum. |
| 58 | Praetereunda mihi neque sunt haec maxima rerum. |
| 59 | Maximus Augustus, nece regis, maximus armis, |
| 60 | Imperium nactus, civili clade superbus, |
| 61 | Dum regit insolitas frenorum infrenus habenas: |
| 62 | Pontificum cui tunc adulatio laxa favebat, |
| 63 | Principis et nutu, cleri cum circulus ibat, |
| 64 | Martino veniente, tamen rex ipse precatus |
| 65 | Ut sanctum ad mensam habeat; qui saepe repulsus, |
| 66 | Tandem promeruit fieri conviva beati. |
| 67 | Imperio plaudente simul sedet, urbe favente, |
| 68 | Convivam coeli quod terrena excipit aula. |
| 69 | Conveniunt proceres, praefectus, consul, honores |
| 70 | Certatim acciti, regalia festa colentes, |
| 71 | [ 74. In Ven. Edit., Geta trux. 78. Ed. Ven., Rhenus, Atax; item in Cod. Vat. 81. Sareptem. Sidonius etiam Sareptem vini feracem ostendit scribens ad Ommatium, carm. 17, his versibus: Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna, Quaeque Sarepteno palmite missa bibas. Quem ad locum Sirmondus, Gazetum vinum Isidoro, inquit, e regione, unde defertur, hoc est a Gaza Palestinae, ut Sareptanum a Sarepta Sidoniorum, quod Σερεφθῖνον οἶνον appellat Alexander Trallianus. Utrumque celebrant Corippus lib. III, et Fortunatus l. IV (lege II) de Vita S. Martini. Gazetum vero Greg. Tur. de Gloria Conf., 65, et Senator XII Variar. XII. 82. In Ven. Edit., certantia vina libellis. 87. Ed. Ven., Pensat Aragus; corrupte. 88. In Cod., Vat., vellera, velis. 89. In Ven. Edit. deest hic versus: illita, etc. 97. Ed. Ven., Veneranda acclivis in ulna. 98. Ed. Ven., Sacer assidet alta. 104. Ed. Ven., Partem libaminis unam. 105. In Cod. Vat., sciens quod dignior. 107. Ed. Ven., indicioque suo. 109. Ed. Ven., et in Ven. Edit., ordine presbyterali. 118. Valentinianus scilicet, adventu Maximi cognito, e Mediolano profugiens, in Illyricum se contulerat, Theodosii auxilium imploraturus. Idem postea una cum Theodosii copiis Maximum superavit. 126. Cod. Vat. et Ven. Edit., saepe monerent. 127. Quid. Forte qui. 129. Ven. Edit., voce requirentes, iunctique et amore perenni. 138. Cod. Vat., Et quia a perfidis. Edit. Ven. cumque malignantis illusio. 139. Edit. Ven., probra beato; quod tenendum. 141. Cod. Vat., ecce cruento. Edit. Ven., ense cruento. 142. Bos scilicet, a daemone incitus, bubulcum hominem cornu ferierat; quod versibus Paulinus exprimens, Martinum sic loquentem inducit: Haec fors arma dedit, telum hoc violentus adegit, Obsequium pecudis vincens, sed crimine nostro; et ipse Fortunatus paulo post exprimit. Ibid. Edit. Ven., ad tecta beati. ] Principe postposito miraturi acta sacrati. |
| 72 | Augusti obsequiis fremit undique concitus orbis: |
| 73 | Divitias pariter producens, deliciasque, |
| 74 | Quas habet Indus, Arabs, Geta, Thrax, Persa, Afer, Hiberus: |
| 75 | Quod fert meridies, arctos, occasus et ortus, |
| 76 | Quod Boreas, Aquilo, Libs, Circius, Auster et Eurus. |
| 77 | Quod Geon et Phison, Tigris Euphratesque redundant, |
| 78 | Rhenus, Arar, Rhodanus, Tibris, Padus, Hister, Orontes, |
| 79 | Quod mare, terra, polus, pisce, alite, fruge ministrat, |
| 80 | Emblema, gemma, lapis, toreumata, thura, falerna, |
| 81 | Gazaque, Creta, Samos, Cyprus, Colophona, Sareptis, |
| 82 | Lucida perspicuis certantia vina lapillis, |
| 83 | Vix discernendis crystallina pocula potis, |
| 84 | Inde calix niveus variat per vina colores, |
| 85 | Hinc mentita bibunt, patera fucante, falerna, |
| 86 | Hinc abacum picto bombycina flore decorant, |
| 87 | Arte laborata, vel qualia pensat aragne; |
| 88 | Serica purpureis sternuntur vellera villis, |
| 89 | Illita blatta toris, aurumque intermicat ostro. |
| 90 | Totaque permistis radiant velamina gemmis. |
| 91 | Inde pari pariter rutilant aetate ministri, |
| 92 | In cunctis varius habitus, nitor omnibus unus, |
| 93 | Quod valet ore loqui, potuit sub principe ferri. |
| 94 | Ordine Caesareo, Martino haec pompa paratur, |
| 95 | Qui modicis contentus erat, satiandus in uno. |
| 96 | Accubat interea princeps, simul ordo, senatus. |
| 97 | Presbyter inde toro veneranda acclinat in ulna. |
| 98 | At iuxta regem sella sacer assidet arcta: |
| 99 | Porrigit hinc regi mox pocula prima minister, |
| 100 | Qui sancto iubet ante dari, quo possit ab ipso |
| 101 | Augustus calicem excipere, et potare secundus. |
| 102 | Martinus patera oblata ut bibit ore parumper, |
| 103 | Divino sitiens potius se fonte rigari, |
| 104 | Principe postposito, partem libaminis imam, |
| 105 | Presbytero tribuit, noscens quod dignior esset |
| 106 | Miratur princeps, proceres, conviva, ministri, |
| 107 | Iudicioque suo se pensavere minores. |
| 108 | Illico percurrit res gesta, palatia complens, |
| 109 | Hoc, quod apud sanctum fuit ordine presbyteratus |
| 110 | Augustus conviva minor, vox una per urbem |
| 111 | Martinum fecisse canit, sub principis ora, |
| 112 | Iudicis in minimi mensa quod nemo valeret |
| 113 | Erubuitque aliud hinc dicere turba, satelles. |
| 114 | Si quid enim voluit pro supplice forte precari, |
| 115 | Induperatori Martinus et imperat ipsi. |
| 116 | Qui tamen Augusto praedixit sorte futura, |
| 117 | Prospera quae meteret, quae mox contraria ferret. |
| 118 | Motibus Italiae pugnante Valentiniano, |
| 119 | Maximus ut cecidit, post bella secunda, tyrannus, |
| 120 | Qui grave succubuit Aquileia protinus urbe, |
| 121 | Martini dictis et verbo libra pependit. |
| 122 | Coetibus angelicis visus saepe, atque locutus |
| 123 | Miscuit humanas turmis coelestibus aures, |
| 124 | Voce salutatus, vel nutibus ipse salutans |
| 125 | Aligeros proceres, tenuata per aera lapsos, |
| 126 | Mitibus alloquiis ageret quid saepe moverent, |
| 127 | Quid coelo expeterent, terrena sede, parentem, |
| 128 | Et consanguineum quasi longa in saecula civem, |
| 129 | Voce requirentes, et amore perenne vocantes, |
| 130 | Quid faceret terris anima haec tam libera culpis? |
| 131 | Ut subeat coelis peregrinus, et hospes ab arvis. |
| 132 | Daemonicas etiam species, falsasque figuras, |
| 133 | Quaslibet in formas se verteret inficiator, |
| 134 | Perspicuas habuit penetralis acumine visus: |
| 135 | Martinique oculos neque falsa fefellit imago, |
| 136 | Nam quamvis varia tegeretur larva figura, |
| 137 | Sancto nuda fuit, cum non se absconderet umbra. |
| 138 | Et quod a perfidiis illusio nulla valebat, |
| 139 | Prensus in arte ferox, iaculabat probra beatum: |
| 140 | Et cum fraus cessat, hostis convicia iactat. |
| 141 | Tempore nam quodam cornu bovis ecce cruentum |
| 142 | Ipse cruentus habens, infert ad tecta sacrati |
| 143 | [ 146. Ed. Ven., Pecorali capta. 160. Ed. Ven., Explicitaque fide; quod tenendum. 168. Varius. Forte Varium. 171. Ed. Ven., Semper in adversis 185. Ed. Ven., In Edit. Ven. Contagia foedent. 193. Ed. Ven., Perfide despiciens. 194. Ed. Ven., Hostis inique tibi, [tibi noxie, te pereunte. 206. Ed. Ven., Fuitarca salutis. 215. Reserari. Ms., reserantur. ] Irruit in cellam, causamque exponit iniquam: |
| 144 | Quo virtus, Martine, tua est? Hoc aspicis, inquit, |
| 145 | Unum namque tuum nuper hac caede peremi, |
| 146 | Et mihi praeda iacet, pecuali capta ministro, |
| 147 | Iniunctumque nefas sceleris bos armiger implet. |
| 148 | Damno cresco tuo, congaudens ubere fletu. |
| 149 | Protinus his dictis fratres sacer advocat omnes, |
| 150 | Et pater ore refert quidquid ferus indicat hostis. |
| 151 | Sollicitus ne quid lupus abripuisset ovili. |
| 152 | Perquirunt socios monachi, numerumque recensent: |
| 153 | Sed grege de niveo modicus neque defuit agnus. |
| 154 | Conductus mercede tamen deest rusticus unus: |
| 155 | Ligna trahenda focis nemorum vectore bubulco, |
| 156 | Quo propero iubet ire gradu, causamque requirit, |
| 157 | Semianimum inveniunt missi, supremo gementem, |
| 158 | Indicat atque necem, dum adhuc super halitus errat, |
| 159 | Quod sua laxato taurus foret inguina cornu, |
| 160 | Explicataque fide, vitam cum voce reliquit. |
| 161 | Nec sanctum hoc errare facit quod fecerat error. |
| 162 | Additur hinc etiam rerum mirabilis ordo, |
| 163 | Mille nocendi artes dum perfidus exerit hostis, |
| 164 | Nunc Iovis in faciem, nunc se mentitus Anubem, |
| 165 | Saepe habitu Veneris, saepissime fronte Minervae: |
| 166 | Sedulus insidiis sancto sua seria rumpens, |
| 167 | Diversis formis, ut terror cresceret, offert; |
| 168 | Et varius generet, specie variante, timorem, |
| 169 | Qui virtute nequit, superatus ut arte rebellet. |
| 170 | Sed tamen intrepidus persistit, inania temnens, |
| 171 | Semper in adversos iaculans crucis arma beatus, |
| 172 | Belliger hoc clypeo hostilia tela relidens, |
| 173 | Qua penetrante acie, se machina falsa resolvit. |
| 174 | Saepe etiam in sanctum vacuos acuere tumultus, |
| 175 | Inficiatores, falso minitante flagello. |
| 176 | Sed fremitus fragilis per inania cymbala tinnit, |
| 177 | Oppositisque minis interritus ipse resistit, |
| 178 | Nec fundata decet contra evacuata moveri. |
| 179 | Hinc quoque lethiferi suffusus felle veneni, |
| 180 | Perfidus, horribilis, trux, lubricus, invidus anguis, |
| 181 | Ore cruentatus Martinum provocat armis: |
| 182 | Cur habeat monachos, oneroso crimine pressos: |
| 183 | Cur maculosa cohors habitet pia septa magistri? |
| 184 | Ne rea turba malis violet consortia iusti: |
| 185 | Morbida neu reliquos vitii contagia fricent, |
| 186 | Qui male polluerint lavacri venerabilis undam, |
| 187 | Ac sua perdiderint baptismata crimine mersi, |
| 188 | Nec via sit veniae, periit quibus orbita lapsis, |
| 189 | Cum semel in foveam vix est revocare ruentem, |
| 190 | Ac neque restitui vastato in corpore florem; |
| 191 | Nec redeat miseris ultra indulgentia Christi. |
| 192 | Tunc Martinus ait haec contra daemonis iram: |
| 193 | Perfide, decipiens, quia non tua commoda cernis: |
| 194 | Hostis inique tibi, tibi iam noxa pereunte, |
| 195 | Si nunc poeniteas, si nunc resipiscere velles, |
| 196 | Praecipitare animas ut iam per crimina nolles |
| 197 | Nec tua saevirent alienae tela ruinae, |
| 198 | Erroresque tuos damnares, ultime iudex, |
| 199 | De pietate Dei fidens, promittere possim, |
| 200 | Ut tibi tam misero misereri Christus haberet, |
| 201 | Et cito donaret scelerata piacula cnlpae. |
| 202 | Ob hoc arce poli descendit ad arva Redemptor; |
| 203 | Perdita ut eriperet, peritura nec ipsa perirent, |
| 204 | Immaculatus enim maculas detergere venit, |
| 205 | Vulneribusque suis curaret ut ulcera mundi. |
| 206 | Funeris ordo sui nostrae fuit arrha salutis: |
| 207 | Sputa, flagella, chlamys, fel, acetum, lancea, clavi, |
| 208 | Crux pia, mors, tumulus, lapis, inferus, umbra, tyrannus |
| 209 | Victa simul triduo premit, et redit auctor ad astra, |
| 210 | Descensusque suus meus est ascensus in altum, |
| 211 | Nec peccatoris mortem magis eligit ultor, |
| 212 | Quando suis poenis nobis dedit arma salutis. |
| 213 | Sic pius indomitam pestem mansuescere tentat, |
| 214 | Promisitque lupo bona pastor ovilia reddi. |
| 215 | Quanto magis homini reserari praemia Christi, |
| 216 | Propter quem ipse Deus homo fit, iacet atque resurgit? |
| 217 | O pietas et celsa fides, praesumptio dulcis, |
| 218 | Quae promittit opem deceptori et perituro! |
| 219 | Explicuit votum, si non valet ire iuvandum, |
| 220 | Cui minus in posse est, satis ostendere velle. |
| 221 | Nam totum impendit qui non abscondit amorem. |
| 222 | [ 222. Hic Clarus a Sulpicio refertur nobilissimo e genere fuisse, cap. 25 Vitae S. Martini; isque postea sacerdos initiatus omnibus vitutibus in monasterio enituit. 225. Non longe scilicet a Martini monasterio (ut ibidem narrat Sulpicius) tabernaculum suum, sive cellam Clarus constituerat; quod fere moris erat veteribus monasteriis, ut cellis hac illac dispersis coalescerent; uti legitur in Vita S. Antonii, c. 10, n. 58, erant in monte monasteria, tanquam tabernacula: quod item de aliis Aegypti monasteriis fuisse legitur apud Hier., epistola 108, quae est praef., in translationem regularum SS. Pachomii, Theodori, et Oresiesis. 236. Cod. Vat., Dei sciendo. 242. Edit. Ven., elevat huic varium. 260. Ed. Ven. in Ven. Edit., manu dissolvi. 264. Ed. Ven., et iam spumat equis. 272. Cod. Vat. occurrat ovili. 280. Ed. Ven., Et degenera ardua. 283. Sulpicius narrat c. 26 diabolum hac se forma ostendisse Martino, dum is in cellula oraret. Aggeris itaque nomine venit forte aggesta humus, vel palea, super quam stratus precabatur. 286. In vulgatis libris, radiantius legitur pro radiatilis. Haec postrema dictio familiaris Fortunato, ut animadvertit Brow., sicuti et lymphatilis, furiatilis, etc. 290. Edit. Ven., memorosa luce coruscus. 293. Edit. Ven., Sanctus hebet ore represso 300. Cod. Vat., bella tropaeis. ] Hinc Clarus, placidus adolescens moribus, expers, |
| 223 | Martinum amplectens patrem, et sua cuncta relinquens, |
| 224 | Tempore quique brevi micuit virtute fideque, |
| 225 | Cum prope pontificem habitacula constituisset, |
| 226 | Ac sua complures peterent consortia fratres, |
| 227 | Huic se tunc monachus socians Anatolius addit: |
| 228 | In commune prius humilis censura, sodalis, |
| 229 | Qui rudis ingenii, versuto illusus ab hoste, |
| 230 | Post ait, ad sese quod coelitus angelus iret, |
| 231 | Ac reserare sibi mysteria clausa Tonantis, |
| 232 | Et cito siderea volitent sua nuntia penna, |
| 233 | Atque remissa viri responsio nubila tangat, |
| 234 | Inter se et Dominum memorans iter esse propinquum, |
| 235 | Ac sibi contigui iactat confinia coeli, |
| 236 | Se secreta Dei noscendo iam esse prophetam. |
| 237 | Sed Clarum, ut credat, nec opinio falsa movebat. |
| 238 | Tunc sine more furens Anatolius asserit audax. |
| 239 | Quo sibi de coelo Dominus transmittat amictum. |
| 240 | Induat et vestem delatam nocte silenti, |
| 241 | Ut signis stupeant cuius modo verba cavillant. |
| 242 | Elevat hinc varium monachorum turba tumultum, |
| 243 | Et suspensa tenet spectatio vana sodales. |
| 244 | Interea medias quasi nox transcurrerat horas, |
| 245 | Et rota flexa aequo gyrabat cardine metam: |
| 246 | Fit subito strepitus, quatitur locus, arma moventur: |
| 247 | Et concussa simul vario fremit aula susurro, |
| 248 | Murmure raucisono frangente lepore loquelas. |
| 249 | Credas pugnaces volitare per astra phalanges, |
| 250 | Et videas rapidas discurrere turbine turmas. |
| 251 | Hic ubi concussis redierunt otia turbis, |
| 252 | Motaque tempestas tranquilla silentia sumpsit, |
| 253 | Advocat ex monachis confestim Anatolius unum, |
| 254 | Cominus et tunicam ostentat iactantior albam, |
| 255 | Qui vacuo tumidus falso umbrabatur honore, |
| 256 | Candidus exuviis, sed nigri daemonis arte. |
| 257 | Inde ciet reliquos, occurrit Clarus et ipse, |
| 258 | Palpat mollitiem vestis candore nivali, |
| 259 | Serica confingunt tenuato stamina filo, |
| 260 | Nec contacta manu discerni vellera possunt. |
| 261 | Ducitur interea monachis nox pervigil hymnis |
| 262 | Et compacta choris Davidica canna resultat, |
| 263 | Ut coram Altithronus velamina visa revelet. |
| 264 | Iam spumabat equis aurorae auriga rubores, |
| 265 | Sol quoque lucifluas circumflectebat habenas, |
| 266 | Atque renata dies revocabat in arva labores, |
| 267 | Mox Clarus monachum Martino ostender tendit, |
| 268 | Noscens pontificem phantasmata nulla latere. |
| 269 | Cum sancti ante oculos vario fuit una figura, |
| 270 | Decipulamque suam deceptor perdit in illum. |
| 271 | Coeperat his demens Anatolius ergo reniti, |
| 272 | Interdicta sibi Martini occurrere ovili, |
| 273 | Dum tamen invitis traheretur passibus haerens, |
| 274 | Tegmina falsiloqui vanescunt alba nigelli, |
| 275 | Et male destituunt monachum vaga pallia nudum; |
| 276 | Nec stat imagineis simulatilis umbra figuris, |
| 277 | Territa Martini sic nomine larva refugit. |
| 278 | Hostis iners maiora suis dehinc viribus audens, |
| 279 | Perfidus et totiens elisus, nec sibi credens, |
| 280 | Debilis arma movens, et degener ardua tentans, |
| 281 | Ut sua laus fieret vel sollicitasse potentem, |
| 282 | Cresceret et titulis, fortem pulsasse sagittis: |
| 283 | Denique cum sanctus recubaret in aggere fusus, |
| 284 | Insinuando preces Domino pro plebe sacerdos, |
| 285 | Constitit ante oculos deformis forma rebellis, |
| 286 | Sulphurea sub luce micans radiatilis umbra, |
| 287 | Lumine mentito tenebrosus, et atra vorago; |
| 288 | Fulgidus exuviis, regali veste satelles, |
| 289 | Tectus bracteolis, vacuo diademate pulcher; |
| 290 | Ordine gemmarum numerosa luce coruscus, |
| 291 | Falsa veste potens; cui calceus illitus auro, |
| 292 | Latior et tumido iactans se pompa triumpho, |
| 293 | Cuius ad aspectum sanctus habet ora repressa, |
| 294 | Mutuaque ambo diu tenuere silentia fastu; |
| 295 | Mirans ille virum, dum despicit iste superbum. |
| 296 | Quem prior alloquitur reus, et temerarius hostis: |
| 297 | Quae dudum, Martine, cupis penetrante precatu, |
| 298 | Iam pia vota tenes: ego sum gloria tua Christus, |
| 299 | Exigis ut veniam validos recreare labores, |
| 300 | Et sudata tuis ut soler bella triumphis? |
| 301 | [ 304. Edit. Ven., his sacer. 309. Edit. Ven. et Cod., Vat., lumine cernas. 320. Carnalis. Ms. carnali. 321. Pennas. Ms., pinnas. 326. Hic videtur innuere alam, nullo sui vestigio impresso, aerem secare, iuxta quod superius dixerat: Ingrediens teneras, neque frangens gressibus auras. 328. Edit. Ven., qualiter iret. 329. Caetumque. Ms., coelumq. 334. Effossas, etc. Prisci libri, ait Browerus, suggerunt hanc lectionem (quam et Cod. Vat. habet): Vulgati vero sic efferunt: Ac latus, et fossas truculento milite costas: quam lectionem et Ven. Edit. tenet. 338. Cod. Vat. et Ven. Edit., inque crucis. 343. Cod. Vat., per signa triumpho. 345. Cod. Vat., Verbere verbi. 346. Cod. Vat., per aethera lapsus. 349. In Cod. Vat., Umbriferam . . . imago figuram. 350. Mss. libri (ait Browerus) sic finiere versum: pedore cruminans. Sacculi quippe genus apud Plautum est crumina; unde cruminare prisci festive traxerunt ad eam corporis partem qua operari naturae solemus. An forte hoc loco cruminare idem valet ac replere, sicuti in crumenam aut sacculum nummi congeruntur? Itaque et Ven. Edit. habet: cellam pedo [F. pedore] replevit. 358. Pacificis. Ms., pacificus. 360. Hoc loco Fortunatus describit humanitatem S. Martini, qua Sulpicium, ad se venientem exceperat, et habita ab ipso colloquia, ut videre est apud eumdem Sulpicium c. 26. 364. Edit. Ven., pedes de corpore saepe luebat. ] Debita militiae dare oportet munera regem, |
| 302 | Descensurus enim ad terras huc dirigo gressum, |
| 303 | Ut tua sollicitis requiescant pectora curis. |
| 304 | Hic sacer intrepidus, nolens responsa referre, |
| 305 | Despicit, et reticet, tractat, neque verba relaxat. |
| 306 | Mens solidata manens, rimans alta atque profunda, |
| 307 | Cardine nec tremulo. vento neque flante rotatur. |
| 308 | Lubricus hinc repetit mordacia sibila serpens: |
| 309 | Credere quid dubitas, proprio quod lumine cernis? |
| 310 | Et ego sum Christus, tecum qui confero voces, |
| 311 | Et loquor haec secreta palam dignando futura. |
| 312 | Nec de me trepides, testis mihi fulgida lux est, |
| 313 | Spiritus ut verax Martini ignivit acumen, |
| 314 | Ac patefecit iter, ne clausa venena laterent, |
| 315 | Hostis et anguinei posset discernere fraudem, |
| 316 | Libertate potens, sanctis sermonibus inquit: |
| 317 | Non ita se Dominus venturum dixit in orbem, |
| 318 | Se neque purpureum, nec sic diademate fultum, |
| 319 | Pandit apostolicis, voce insinuante, columnis, |
| 320 | Cum sua carnalis raperetur ad astra figura, |
| 321 | Atque piis plantis straverunt flamina pennas, |
| 322 | Cum pede pressa sacro servirent aera regi, |
| 323 | Angelicis vectus manibus, celer aethera calcans, |
| 324 | Ingrediens teneras, neque frangens gressibus auras, |
| 325 | Pendula planta volans cum nubila finderet intrans, |
| 326 | Remige pennigero qua non facit ala sigillum, |
| 327 | Cum Galilaeis tunc spectantibus angelus astans, |
| 328 | Sic ait: Altithronum rediturum, qualiter ire |
| 329 | Vidistis, coetumque supra vestigia ferre. |
| 330 | Unda probanda probo, reprobo reprobantia probra, |
| 331 | Non sunt signa mei regis, sed castra tyranni. |
| 332 | Ast ego tranfixas clavis nisi videro palmas, |
| 333 | Atque beata crucis tum stygmata carne gerentem, |
| 334 | Ac latus, effossas traiecto missile costas, |
| 335 | Unde cruentati pariunt baptismata rivi, |
| 336 | Et sacra purpureo malas lavat unda fluento; |
| 337 | Quae dedit in pretio generosa talenta Redemptor; |
| 338 | Inde crucis trutina, pretii numismata pensans, |
| 339 | Totum auctor redimens thesauro corporis orbem, |
| 340 | Cum gemma una fuit, quae cuncta in vasa valeret, |
| 341 | Hac nisi veste tegi videam qua pertulit auctor, |
| 342 | Indicio sine hoc Christum venisse negabo. |
| 343 | Nam decet ut victor doceat per signa triumphum, |
| 344 | Plagaque fixa potest laude accumulare tropaei. |
| 345 | Mox inimicus iners, vibratus verbere vitae, |
| 346 | Pestifer aerius tenuata per aera lapsus, |
| 347 | In propriam speciem rediens ad inane solutus, |
| 348 | Effugit ex oculis liquidas quasi fumus in auras, |
| 349 | Et levis umbriferae volitavit imago figurae, |
| 350 | Visibus exclusus, cellam pedore cruminans, |
| 351 | Agnitus indiciis, sua per vestigia sordens, |
| 352 | Et fetore sibi comitante satellite fugit: |
| 353 | Martinique fidem neque fulgida forma fefellit, |
| 354 | Nec radium mentis delusit splendor inanis, |
| 355 | Luce superfusa, qua se nox tetra tegebat. |
| 356 | Nunquid non poterat humilis superare superbum? |
| 357 | Aut non deiiceret tam mente benignus iniquum? |
| 358 | Pacificis armis, doctus domitare rebelles, |
| 359 | Cuius dulcis erat favor et honor altus amoris, |
| 360 | Non solum abluere alterius, sed lambere plantas, |
| 361 | Hospitis atque novi vestigia tergere lingua. |
| 362 | Semper aquam manibus tribuens venientibus ipse, |
| 363 | Coelestis cupiens homini servire minister, |
| 364 | Et manus alma pedes de peccatore luebat: |
| 365 | Cum sua porrigeret vel fimbria tacta salutem. |
| 366 | Qui illecebras mundi fugiendas instituebat, |
| 367 | Et saeclo sua lucra dari, nil quaerere terris, |
| 368 | Ut censum fugeret qui ascendere vellet olympum, |
| 369 | Ut grave pondus agri, vel nummi nullus haberet, |
| 370 | [ 379. Cod. Vat., rectore superno. 380. Edit. Ven., locuples et acervis. 386. Ed. Ven., Uno dando loco; corrupte. 389. Cod. Vat., potuit quia pergere. 391. Edit. Ven., exemploque movens. 392. Fabula. Hic fabulam pro parabola acceptam intelligo. Ven. Edit., iam quae Martini sapientia fluxerit ore. 399. Ven. Edit., possessor in armis. 404. Ed. Ven., Nullius astructor 412. Ed. Ven., Natura necesset. 413. Cod. Vat., sopora esca, forte sapora, corrupte. 419. Cod. Vat., In Cod. Vat., coelo nunc carnis, nunc tendens; quod placet. 423. Cod. Vat., Haec sua namque fuit. 424. Non unquam. Ms., nonnunquam. Non unquam ego reposui. Narrat quippe Sev. Sulp. quod a minimis etiam clericis, cum ipse esset sacerdos iniuria laesus, nunquam de ulciscendo cogitabat. 436. Curis. Ms., civis. 445. Fluctu. Ms. fructu. ] Nec retineret opes, qui coelo occurreret haeres, |
| 371 | Namque onus ascensum vetat, et descendere praestat, |
| 372 | Imum versa tranunt, nec in altum pondera ducunt, |
| 373 | In montem gradiens titubat sub fasce columna, |
| 374 | Deficit et fragilis valido sub pondere planta: |
| 375 | Mergit in undosum cumulatam sarcina proram, |
| 376 | Ut petat ad portum, rerum facit emptica iactum. |
| 377 | Qui pater illustris Paulini gesta beabat, |
| 378 | Floruit Italiae quo post antistite Nola, |
| 379 | Qua regio Campana sedet rectore supremo: |
| 380 | Dives agris, opulens, famulis, locupletus acervis, |
| 381 | Vir censu vastus, lare celsus, et ore rotundus; |
| 382 | Ditior ipse fide, pro Christo fit sibi pauper, |
| 383 | Et dedit innumeros redimentes crimina nummos, |
| 384 | Cuius sparsa solo migravit ad astra facultas; |
| 385 | Fecit et in coelum pigras ascendere terras, |
| 386 | Uno stando loco, et dant bruta ad sidera saltum. |
| 387 | Ergo evangelicum Paulino implente relatum, |
| 388 | Martinus monitat cunctis talem esse sequendum, |
| 389 | Tramite difficili potuit qui pergere dives, |
| 390 | Depositoque onere ascendit qui liber in arcem, |
| 391 | Exemploque monens vocat altius ire sequaces; |
| 392 | Iam quoque Martini quae fabula fluxerit ore, |
| 393 | Quae gravitas fuerit, quam acer de lege disertus. |
| 394 | Quaestio nec latuit coelesti iure peritum, |
| 395 | Vir reserare valens quodcunque aenigma negaret; |
| 396 | Ingenii dulcis prudentia larga redundans; |
| 397 | Fonte perenne bibens quod rivulus ille rigaret; |
| 398 | Sermo pius, promptus, placidus, catus, aptus, amandus, |
| 399 | In tantis animis coeli possessor in arvis, |
| 400 | Pervigil orator, mandando negotia Christo, |
| 401 | Iudicis in vultus inopum querimonia pandens, |
| 402 | Doctus in arte sacra, miserorum exponere causas, |
| 403 | Assertor validus, superans fora, iura, togatos, |
| 404 | Nobilis astructor, facundus concionator, |
| 405 | Qui prece profusa Domini vadimonia placans, |
| 406 | Quantum voce valens viduis atque orphanatrophis, |
| 407 | Cuius et ipsa polum taciturna silentia pulsant? |
| 408 | Mens fundata Deo, sine fuco proxima coelo |
| 409 | Otia nulla terens, et nulla negotia carnis: |
| 410 | Quidquid agendum esset, totum velociter implens, |
| 411 | Sed mora Christus erat, famulans sibi nocte dieque, |
| 412 | Nam cibus et somnus, nisi quod natura necessat, |
| 413 | Tardus edax, velox vigilans, sopor, esca sub ictu, |
| 414 | Nec faceret, nisi quod sine his caro vivere nescit; |
| 415 | Tempus utrumque dicans causis repetendo duabus, |
| 416 | Lectio nunc resonans, sibi nunc oratio currens, |
| 417 | Cuius erat requies tantum mutare labores, |
| 418 | Si foris isset, erat homo iugiter intimus orans, |
| 419 | Coelo non carnis, sed tendens lumina cordis. |
| 420 | Nec dolus inclusus latuit, nec ab ore refluxit, |
| 421 | Vir sine mundanis, Domini possessio munda, |
| 422 | Nullum iudicio damnans, mala nulla repensans; |
| 423 | Haec sua forte fuit, si facta iniuria fratri est, |
| 424 | A minimis laeso non unquam erat ultio dulcis; |
| 425 | Deque gradu proprio neque reppulit officialem. |
| 426 | Charus et adversis, pius aequis, blandus iniquis, |
| 427 | Ira, tumor, risus, moeror stetit exsul ab illo, |
| 428 | Non in fronte tenens nubem, nec in ore cachinnum. |
| 429 | Idem semper erat facie, cute, corde, colore. |
| 430 | Nec variabat opus, vir adhuc in corpore constans, |
| 431 | Immortale aliquid mortali ab imagine promens, |
| 432 | Ora Deus, sensum pietas, pax corda tenebat, |
| 433 | Pro se parva gerens, aliena misertus agebat, |
| 434 | Naturae ut seriem postponens angelus esset, |
| 435 | Alta supergrediens, mente ultra nubila tendens, |
| 436 | Liber ab humanis intrabat sidera curis, |
| 437 | Inclyta signa gerens, et multa futura prophetans, |
| 438 | Stabat adhuc terris, coelestibus intimus haeres, |
| 439 | Noscens clausa Dei, quasi conciliator amici, |
| 440 | Cum sua participat caro se certa clienti, |
| 441 | Vir cui Christus amor, Christus honor, omnia Christus, |
| 442 | Flos, odor, esca, sapor, fons, lux gloria et Christus. |
| 443 | Huius in affectu insertus, solidatus, adultus: |
| 444 | Ac velut arbor agri, secus est ubi cursus aquarum, |
| 445 | Floricomis foliis, et fluctu perpete gaudens, |
| 446 | [ 455. Cod. Vat., Balteus hinc radiat hinc. 462. Ib., Martyribus rubricat quibus unda 467. Triumphi. Ms., triumphis. 475. Edit. Ven., balbutio fauce, et anhelo. 476. Ibid., quod condere certo. ] Ornata aeternae fert poma perennia vitae |
| 447 | Inter apostolicas acies, sacrosque prophetas, |
| 448 | Martyriique choros, atque agmina fulgida coeli, |
| 449 | Rege sub invicto, qua exercitus ille coruscat, |
| 450 | Per turmas, proceres, legiones atque cohortes, |
| 451 | Milite, seu comite, et gradibus duce, consule crescens, |
| 452 | Lacteus iste toga, rutilus micat ille corona, |
| 453 | Hunc praetexta nitens, illum diadema facetat. |
| 454 | Hos chlamys, ast illos armilla topaza decorat: |
| 455 | Balteus huic radiat, huic infula crine coruscat. |
| 456 | Alter palmatae, trabeae nitet alter honore, |
| 457 | Pingit et ornatum gemma, aurum, purpura, byssus, |
| 458 | Nec videt hoc oculus quod habet super astra senatus. |
| 459 | His frueris, Martine, bonis, sub principe coeli, |
| 460 | Coetibus angelicis sociabilis, et patriarchis |
| 461 | Compar apostolicis, meritis aequande prophetis, |
| 462 | Addite martyribus, queis rubricat unda cruoris: |
| 463 | Fulgide confessor, candentia lilia vincens, |
| 464 | Lumine purpureo redimite, decore, corusce, |
| 465 | Liberius gradiens per celsa palatia regis. |
| 466 | Vir transcripte, potens, aeterna in saecula civis, |
| 467 | Signifer arma crucis fers nobilitate triumphi, |
| 468 | Dulcis, adorande, et mihi pectore, voce colende, |
| 469 | Cuius prosaicus cecinit prius acta Severus, |
| 470 | Versibus intonuit Paulinus deinde beatus, |
| 471 | Aequiparare valens illustris uterque relator, |
| 472 | Materia victi sed et ipsi carmine cedunt. |
| 473 | Luminibus tantis ego nubilus inseror audax, |
| 474 | De minimis minimus, de magnis maxima tentans, |
| 475 | Qui pede subtitubo, balbutio faucis anhelo, |
| 476 | Et rudis eloquio carpo quod condere certor. |
| 477 | Da veniam quia te cecinit rea lingua relatu. |
| 478 | Fer pietatis opem misero, miserando misertor, |
| 479 | Rector ut Altithronus cum venerit arbiter orbis, |
| 480 | Tum memor obtineas delicti oblivia nostri, |
| 481 | Inter me ac Dominum mediator adesto benigne, |
| 482 | Quem sua culpa ligat, tua ut interventio solvat, |
| 483 | Spes Fortunati sit fida salutis egeni, |
| 484 | Suppliciter humilem tibi se stravisse, patrone, |
| 485 | Qui leprae maculas medicata per oscula purgas, |
| 486 | Mortis et extremae revocas in origine finem; |
| 487 | Carnis adhuc fragilis quondam sub imagine constans, |
| 488 | Nunc opus ut mites pietas tua commodet aures, |
| 489 | Nam prece posse vales apud illum, cuius haberis, |
| 490 | Quod peto tu poteris, quia totum praestat amicis, |
| 491 | Sic tibi quaeque petis tribuat praesentia regis. |