monumenta.ch > Venantius Fortunatus > B > A > 1
Venantius Fortunatus, Vita Sancti Martini, PRAEFATIO <<<     >>> LIBER SECUNDUS

Venantius Fortunatus, Vita Sancti Martini, LIBER PRIMUS

1 [

9.Ed. Ven., sua dextera dextrae; quod placet.

10. Ed. Ven., dedit haec miracula.

14. Ed. Ven., ordine carmen.

17. Orontius. Ms. Orentius.

20. Paulinus. Hunc fuisse non Paulinum illum Aquitanum, postea Nolae episcopum, qui vivebat Martini aetate, sed Paulinum quemdam Petrocoriensem (Petricordiae autem nomine Vesunna civitas Petrocoriensium venit, vulgo Perigueux) inter caeteros ostendit et evincit cl. Ruinart in notis ad Greg. Tur., cap. 2, lib. I, de Mir. S. Martini. Haec vero profert eius rei argumenta. Nam primo is qui libros sex scripsit de virtutibus S. Martini Miraculorum indiculum se accepisse prae se fert a Perpetuo, episcopo Turon., eumque laudat initio et fine libri sexti, quod certa miracula omnique digna fide sibi narrasset. At Perpetuus sextus fuit episcopus Turon. ac tertius post S. Martinum, cum inter ipsum et S. Martinum sederint Briccius et Eustochius, quorum alter sedit annos 47, alter septemdecim, uti refert Greg. Turon. lib. X Hist. Franc., cap. 31. Secundo idem auctor Paulinum Nolanum episcopum saepe laudat, ac de ipso loquitur, tanquam de alieno. Tertio in Ms. Codicibus legitur Paulinus Petricordiae. Gregorius Tur. tamen laudato loco diserte asserit hunc fuisse Paulinum, Nolanum episcopum: deceptus, inquit cl. Ruinart, Severi Sulpicii loco Dial. 3, ubi Posthumianus monetur ut Paulinum Nolanum adeat eique narrata communicet, ut sicut iam de priore libello fecerat, et alios etiam per Italiam et Illyricum divulgaret. Idem Gregorii error videtur hic Fortunato esse communis ex iis notis scilicet et characteribus quibus eumdem Paulinum illustrat. Sed tamen (ut subdit Ruinart) cum S. Paulinus plura passim de S. Martini laudibus scripserit, huc Fortunati verba revocari possunt. Vide et notas Sirmondi ad ep. 11 lib. VIII Sidonii Apoll.

23. Cod. Vat., sulcavit vates Arator.

24. Ed. Ven., quo sacra.

25. Alcimus. Alcimus videlicet Avitus, Viennensis episcopus, Genesim versibus expresserat, quam vide tom. XI Bibl. Patrum.

26. Ed. Ven., mentis inops. Legesis quae de Fortun. diximus in eius Vita, n. 18 et 19.

]
Altithronus postquam repedavit ad aethera Christus,
2 Carne triumphali victricia signa reportans,
3 Inclytus inferni spoliato carcere dives,
4 Tartarei reprimens feralia iura tyranni,
5 Et Stygis omnipotens adamantina claustra revellit,
6 Sede fera populi, longa caligine tecti,
7 Captivum retrahens portis bipatentibus agmen,
8 Millibus ereptis, ergo est ut redditus astris,
9 Et Patris in solio sedit, sua dextera, dexter,
10 Quae conversatus dedit ad miracula terris,
11 Multa evangelici reserante volumine libri,
12 Hebraicus cecinit stylus, Atticus, atque Latinus,
13 Prosaico digesta situ, commune rotatu.
14 Primus enim docili distinguens ordine carnem,
15 Maiestatis opus metri canit arte Iuvencus.
16 Hinc quoque conspicui radiavit lingua Seduli,
17 Paucaque perstrinxit florente Orontius ore,
18 Martyribusque piis sacra haec donaria mittens,
19 Prudens, prudenter Prudentius immolat actus.
20 Stemmate, corde, fide pollens Paulinus et arte,
21 Versibus explicuit Martini dogma magistri.
22 Sortis apostolicae, quae gesta vocantur, et actus,
23 Facundo eloquio vates sulcavit Arator.
24 Quod sacra explicuit serie genealogus olim,
25 Alcimus egregio digessit acumine praesul.
26 Ast ego sensus inops, Italae quota portio linguae,
27 Faece gravis, sermone levis, ratione pigrescens,
28 Mente hebes, arte carens, usu rudis, ore nec expers,
29 Parvula grammaticae lambens refluamina guttae,
30 Rhetoricae exiguum praelibans gurgitis haustum,
31 [

32. Ed. Ven., dediscens plurima, cuique.

35. Ed. Ven., Famave, nuda fames.

37. Cod. Vat., flumina doctorum.

39. Ed. Ven., irriguo melli haec.

Ibid. Miscam. Ms., miscens.

42. Cod. Vat. et Ven. ed., quia plena poposcit. Infra desunt septem versus in Ven. edit., scilicet usque ad versum qui incipit: Cum undas, etc., exclus.

46. Sozomenus de S. Martino scribens lib. III. cap. 14, ait: Μαρτίνος ἀπὸ Σαβωρίας τῆς Παννονίας ἐπίσημος ἦν τὸ γένος, Sabaria autem hodie, ut putant, oppidum est Hungariae Szombatel, dictum alias Stain am Angern in comitatu Castriferrensi. Cluverius tamen existimat Sabariam antiquam olim exstitisse, ubi hodie est castrum Sarwar, quod Germani Rothenturn appellant, tribus leucis infra praedictum oppidum, ad confluentes Sabariae fluvii in Arrabonem. Haec cl. Ruin. in notis ad Greg. Tur. lib. I Hist. cap. 34.

52. Edit. Ven., Cum undas fortis freno glacieque ligasset.

69. Vangionum Vangiones Germaniae populi erant, de quibus Caesar et Tacitus Ann. l. XII, c. 27. Constantius horum sibi barbarorum auxilia adversus Magnentium adiunxerat, nec tamen ab iis adiutus fuit. Ipsi deinde urbes ac regiones Romano subiectas imperio peragrantes devastabant, et in Galliam irruentes Argentoratum, Rothomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas, Vangionas et Maguntiacum sibi subiecere: quos vicit ac profligavit Iulianus, Caesar declaratus a Constantio: is qui postea Augustus fuit. Lege Socratem lib. III Hist. Eccl. cap. 1, et Ammianum Marcel. lib. XVI.

70. Cod. Vat., stipendia emolumenta cuncta recusat. Martinus videlicet credebat sibi vetitum postquam baptismo initiatus fuerat, sumere arma et decertare. Cui Iulianus cum exprobrasset metum crastini praelii, Martinus se ante primam aciem inermem constiturum affirmavit. Hinc Iulianus vinciri hominem iubet ne aufugeret, ac crastino die in praelio quo ipse dixerat loco pugnaturus collocaretur. Factum autem divinitus est ut postero die hostes legatos miserint, pacem postulaturi.

71. Cod. Vat., Hic sibi Caesareas.

79. Martinus, cum in latrones: incidisset atque ex his unus securim eius cervici iam infligeret, retentus ab altero est. Inde uni exspoliandus traditur, quem Martinus felicius lucratus est, ad Christum convertens, ut narrat Sulp. in Vita S. Martini, cap. 4.

87. Edit. Ven., sic vicit uterque.

89. Ed. Ven., Forte viamque terens per amoena vireta viator.

91. Edit. Ven., mentitus speciem humanam

93. Ed. Ven., Qua peteretur.

95. Tentes. Ms., tendes.

]
Cole ex iuridica, cui vix rubigo recessit.
32 Quae prius addidici, dediscens, et cui tantum
33 Artibus ex illis odor est in naribus istis.
34 Non praetexta mihi rutilat toga, pennula nulla.
35 Iam mea nuda fames superest de paupere lingua,
36 Scilicet inter tot sanctorum culmina vatum,
37 Fulmina doctorum, et gemmantia prata loquentum,
38 Nullo flore virens ego tendam texere sertum,
39 Mellis et irrigui haec austera absinthia miscam.
40 Quod tamen ut facerem, fieri res illa coegit,
41 Quo minus ipse reus pro crimine redderer amplo
42 Convenienter enim ratio quia vera poposcit,
43 Huius pontificis solvi praeconia verbis,
44 Cuius causa fuit hac me regione venire.
45 Ergone dignus ero Martini gesta beati,
46 Pannoniae geniti, qua clara Sabaria vernat,
47 Attrectare manu, trepida vel pangere lingua?
48 Non eget ille meis tenebris, quia luce coruscans
49 Gallica celsa pharus fulgorem extendit ad Indos.
50 Qui puer in teneris vix pubescentibus annis,
51 Frigore sub gelido, terras crispante pruina:
52 Cum undas tristis hiems freno glaciale ligasset,
53 Et vaga libertas fluviorum inclusa lateret,
54 Asperiore gelu de se sibi vincula nectens,
55 Plus aqua frigidior, tunica vestita rigoris:
56 Occurrenti igitur portae Ambianensis egeno
57 Qui sibi restiterat chlamydis partitur amictum,
58 Et fervente fide, membris algentibus, offert.
59 Frigoris iste capit partem, capit ille teporis,
60 Inter utrosque inopes partitur fervor et algor,
61 Et nova mercandi fit nundina; frigus et aestus
62 Unaque paupertas satis est divisa duobus.
63 Hac se veste tamen tectum obtulit ipse Creator,
64 Martinique chlamys texit velamine Christum:
65 Nulla Augustorum meruit hunc vestis honorem,
66 Militis alba chlamys plus est quam purpura regis;
67 Prima haec virtutum fuit arrha, et pignus amoris.
68 Post fera barbaries peteret cum Gallica claustra,
69 Ac prope Vangionum premeret loca fervidus hostis,
70 Militiae sanctus cuncta emolumenta recusat.
71 Hic cum Caesareas fremuit Iulianus in iras,
72 Imperat ut clausum teneat custodia iustum;
73 Ac veniente die primus properaret in agmen.
74 Quo tamen ante aciem sacer ire fatetur inermis.
75 Venerat ergo dies belli, pacem expetit hostis,
76 Atque orante uno cecidit furor omnibus armis;
77 Innumerasque acies solus sine sanguine vicit.
78 Hinc loca latronum incedens, ratus ire per Alpes,
79 Vinctis post tergum manibus, deductus ab uno,
80 Tempore sub mortis, hostis compendia tractans,
81 Credit latro Deum, dum praedicat iste, colendum;
82 Et dare qui voluit mortem, capit ore salutem.
83 Ducitur ille ferox a relligione ligatus,
84 Atque suus praedo Martini praeda fit ultro:
85 Quam bonus ille isti! sed plus pius hic fuit illi.
86 Servantur simul, ille fide, hic corpore vivens,
87 Ambo valent, dum nemo cadit, sic vivit uterque.
88 Hinc loca praeteriens pulcherrima Mediolani.
89 Florea rura terens, per amoena vireta viator,
90 Obvius occurrit vetus et temerarius hostis;
91 Mentitus speciem humanae sub imagine formae,
92 Falsiloquax, pereunte fide, male doctus in arte,
93 Quod peteretur iter quaerit: cui cominus ille
94 Huc properare refert, qua se Deus ire vocaret;
95 Cui ferus hostis ait: Quocunque accedere tentes,
96 Tecum pergo nocens, vota in contraria currens.
97 Voce prophetali sanctus cui protinus infit:
98 Est meus adiutor Dominus, mala nulla verebor,
99 Ne timeam timidum, timor est Deus, arma timentum,
100 Tutus in adversis gradior, rectore superno:
101 Insidiis via nulla patet sub tegmine divo.
102 [

104. Martinus de industria (ut narrat Sulp. cap. 4) iter in patriam susceperat, ut parentes suos, adhuc idololatriae superstitionibus deditos, Christiana religione imbueret.

107. Edit. Ven., et meliore sinu vegetant.

110. Ed. Ven., Perque mare Illyricum.

Ibid. Cod. Vat., mala naufraga.

115. Edit. Ven., dum dimicat hosti.

117. Cod. Vat., vel spiritus almi.

122. Edit. Ven., sed gravis haec fit poena.

127. Ed. Ven., Ter certo ardentior.

131. Sitientia. Male in edit. Lugd. PP., sitientibus.

132. Cod. Vat., Mens evangelici.

142. Cod. Vat., Qua longa Seleucia tendit; quod placet.

143. Cod. Vat., Petit hinc sua praemia.

147. Martinus scilicet, redux e patria, cum reperisset Hilarium, antistitem Pictaviensem, factione Arianorum, pulsum in exsilium, venit Mediolanum; atque illic monasterium exstruxit. Sed ab Auxentio, Ariano episcopo, inde exturbatus est. Sozomenus sic de eodem scribit l. III, c. 14: Εἰς Μεδιολάνον ἐλθὼν καθ᾽ ἑαυτὸν διέτριβεν. Ὑπεχώρησέ τε ἔνθεν ἐπιβουλευόμενος παρὰ Ἀυξεντίου, τοῦ ἐπισκόπου, οὐδὲ αὐτοῦ ὑγίῶς ἔχοντος περὶ τὴν πίστιν τῶν ἐν Νικαίᾳ συνελθόντων.

149. Gallinaria. Insulae Gallinariae situm ac descriptionem habes apud eumdem Sozom., lib. III, cap. 14, ubi idem de Martino narrans quod hic Fortunatus, ait: Καὶ ἐπὶ τινα χρόνον, ῥίζαις βοτανῶν ἀρκούμενος, νῆσον ᾤκησεν ἣν Γαλληναρίαν καλοῦσι· μικρᾶ δὲ αὕτη καὶ ἀνοίκητος ἐν τῷ Τυῤῥηνικῲ πελάγει κειμένη Varro l. III de Re rustica, c. 9, et Columella lib. VIII, cap. 2, tradunt a copia gallinarum rusticarum, sive sylvaticarum, eo nomine fuisse appellatam. Varro sic de ea insula: «Ab his gallinis (sylvaticis) dicitur insula Gallinaria appellata, quae est in mari Thusco, secundum Italiam contra montes Ligusticos, etc.»

152. Cod. Vatic., quae vivere credidit.

153. Ed. Ven., sed grave virus agens; quod tenendum.

155. Hilarius rursus ab Oriente, ubi exsul degebat, in Galliam reverti iubetur, non quod absolutus tanquam ab exsilio revocaretur, sed quod Arianae factioni in Oriente multo incommodior quam in Galliis deprehenderetur; ut refert Sulp. l. II, Hist. Martinus igitur cum Romam venisset, ut reversum ab Oriente Hilarium conveniret, atque reperisset inde profectum, eius iter diligenter prosecutus, non multo post assecutus est. Idem Sulp., c. 51 Vitae S. Martini.

156. Cod. Vat., sua post vestigia

158. Hoc monasterium, quod prope Pictavum exstruxit S. Martinus, Locociacum, vulgo Ligugé, celebre iam miraculis erat tempore Gregor. Turon., ut ipse testatur l. IV de Mir. S. Martini, cap. 30. Distabat ab urbe Pictaviensi quasi stadiis quadraginta, ut ibidem refert Greg. Turon.

161. Cod. Vat., Qui fuerat absens.

162. Cod. Vat., Arra salutis.

163. Cod. Vat., Ululat, uritur.

]
Haec ait, et validi transfixus cuspide verbi
103 Daemon abest; sic umbra fugit quam Christus obumbrat.
104 Interea matrem gentili errore resolvens,
105 Illa istum mundo, hic illam generavit Olympo,
106 Decrepitamque senem sancto facit amne renasci,
107 Et meliore sinu generant sua viscera matrem.
108 Dogmaque, sacrilego quod fuderat Arrius ore,
109 Tempestate gravi totum populaverat orbem,
110 Per magis Illyricum male naufraga lingua natabat.
111 Hinc quoque coeperunt nasci nova praelia iusto,
112 Fortior ut fieret reparatis belliger armis;
113 Ad virtutis opus per multa pericula crescens.
114 Vir pius ergo sagax, fideique fidelis athleta,
115 Sparsa venena heresis reprimens, dum dimicat hostis,
116 Suppliciis lacerus, flagris datus, urbe repulsus:
117 Nam Patris ac Geniti aequalem, vel Flaminis almi
118 Vim, genus, et specimen, virtutem, lumen, honorem,
119 Unum velle trium, sua per tormenta, fatetur.
120 Dulcia membra viri per amara flagella cavantur,
121 Et Christi iuvenem veterata piacula torquent:
122 Sed gravior fit poena levis per nomen amantis.
123 Et quia summus apex fidei, virtutis, honoris,
124 Hilarius famae radios iaculabat in orbem,
125 Rite sacerdotis penetralia iura gubernans,
126 Buccina terribilis, tuba legis, praeco Tonantis,
127 Pulchrior electro, ter cocto ardentior auro,
128 Largior Eridano, Rhodano torrentior amplo,
129 Uberior Nilo, generoso sparsior Histro:
130 Cordis inundantis docilis ructare fluenta,
131 Fontibus ingenii sitientia pectora rorans
132 Mens Evangelii bis bini plena libelli,
133 Quattuor ore suo manans nova flumina mundo
134 Ornatum Ecclesiae, pollens diadema coruscum
135 In membris Christi capitis velut infula fulgens
136 Pectore belligerans, adamantinus arte topazos
137 Ad virtutis opus mens inconcussa palaestris,
138 Gemmifer eloquiis, radiantior ore lapillis:
139 Doctor apostolicus, vacuans ratione sophistas
140 Dogmate, luce, fide, informans virtute sequaces
141 Hostibus hic quoniam gravis insuperabilis esset
142 Ducitur exsilio, quia longa silentia tendit,
143 Regis et auxilio petit hic sua praemia miles.
144 Cuius in abscessu, errori vaga Gallia cedit,
145 Et regio titubat, tanta se turre movente.
146 Hoc ubi praepropere Martinus comperit inde,
147 Constituit cellam sub vertice Mediolani,
148 Expulit unde virum tum Auxentius, auctor iniquus
149 Hinc prius exsul adit qua Gallinaria turget
150 Insula, frugis inops, pascens radicibus herbae,
151 Ergo venenatum elleborum mox sumpsit ab ore
152 Incipit inde mori queis vivere credidit escis.
153 Sed prave virus agens oratio sola fugavit,
154 Et vivente viro intra se sua mortua mors est.
155 Rursus ut Hilario redeundi est facta facultas.
156 Excurrit properus sua per vestigia iustus.
157 Excipit hic cupidum cupiens, et amator amantem,
158 Fitque monasterium Pictava cominus urbe.
159 Iungitur inde sacro catechumenus ore docendus,
160 Atque absente viro, rapuit grave funus amicum.
161 En subito Martinus adest, qui defuit absens.
162 Ecce redit pietas, redit et simul arca salutis.
163 Ergo ubi conspexit gelidum de febre cadaver,
164 Flet, gemit, accurrit, dolet, eiulat, uritur, angit,
165 [

165. Edit. Ven., concipiensque fidem; quod placet.

175. Corpus scilicet; et hospes corporis, anima. Unde idem auctor et haeres, quod redivivus id repeteret quod testamento aliis legaverat.

179. Lupicini. Lupicinus hic vir honoratus secundum saeculum nominatur a Sulp. Cuspinianus, Comment. in Chron. Cassiodori, censet hunc eumdem esse qui consul fuit cum Iovino sub Valentiniano imp. an. 370, de quo ait: «Lupicinus olim magister equitum fuit, et Iovinus magister armorum, ut Marcellinus tradit, adiuncti Valenti profecturo in Orientem, etc.

183. Hinc Ms., hic.

194. Praestante manu. Scilicet Martini apprehensa dextera, ut narrat Sulpicius, in pedes constitit.

198. Cod. Vat., usque ad vestibulum domus.

204. Ruritius. Cod. Vat., Rusticius quidam.

206. Urbibus ex reliquis, etc. Scilicet cum Martinus creandus esset episcopus Turonensis, clerici et episcopi, qui paroecias suas regebant, ad urbem matricem et principalem concurrebant, ut electioni interessent ac subscriberent.

214. Narrat Sulpicius quod cum lector cui eo die egendi erat officium, interclusus a populo, adesse non potuisset, atque hinc perturbatio ac tumultus esset exortus, unus ex his qui aderant Psalterium arripuit, et eo aperto casu in eum psalmi versiculum incidit: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem. Quod a populo pro bono omine acceptum est, quo repelleretur quidam nomine Defensor episcopus, qui opponebat sese ne Martinus episcopus Turonensis crearetur.

220. Hoc monasterium postea Maius appellatum est, ut refert Greg. Tur., l. X Hist. cap. 31, n. 3. In eo Martinus exaedificavit basilicam in honorem SS. Petri et Pauli. Duobus fere passuum millibus aberat a Turonensi urbe, vasto et deserto in loco, sub praecisa et impendente rupe positum.

221. Scilicet (ut de eodem scribit Sulpicius) episcopus creatus nihil de pristinae vitae more ac severitate remisit. Edit. Ven. legit: vir monachus praestans.

222. Octoginta discipuli illuc ad S. Martinum convenerant, inter quos multi nobilitate conspicui: e quibus deinde plures episcopi facti sunt, ut habet Sulp., lib. I, cap. 7.

226. Cod. Vat., umbra sepulcrum.

230. Cod. Vat., Sibi participare.

234. Cod. Vat., Sic altar pariter removetur.

]
Conspiciensque fidem, cella omnes iussit abire.
166 Exclusitque foras foribus, sine teste relictus;
167 Tunc super algentis corpus prosternitur ardens
168 Iudicis exactor, revomant ut Tartara functum.
169 Interea geminis spatio remorante sub horis,
170 Ecce redit facies, saliunt per membra vapores,
171 Stat rubor inde genis, oculos pupilla repingit;
172 Rursus et insertus renovat specularia visus,
173 Vena tumet rivis animato fonte cruoris.
174 Paulatim assurgit, fabrica titubante, columna:
175 Erigiturque iacens pariter domus et suus hospes,
176 Ipse iterum post se vivens idem auctor et haeres,
177 Qui redivivus, ait, se iudicis ante tribunal,
178 Ductum damnandum, Martino orante, reductum.
179 Lupicini demum celerans dum praeterit agrum,
180 Comperit, heu! famulum crudeli funere raptum,
181 Elidendo suum fera per suspendia collum;
182 Accessitque ubi sic mala pendula praeda iacebat,
183 Expulit hinc cunctos, solus solita arma requirens,
184 Incubuit super exanimis pallentia membra,
185 Et premit arca sacri, ne hunc deprimat arca sepulcri,
186 Mox tamen ore precem ut viventis misit in aurem,
187 Mors pede versa retro, praedam fugitiva reliquit,
188 Evomuitque vorax avida de fauce rapinam:
189 Protinus exsiliit lento conamine functi,
190 Iam levior se terra movens, animata calore;
191 Languida colla levans, oculosque ex morte soporos
192 Vix reserans, gravido vigilantia lumina visu,
193 Mortis odore et adhuc remanente in naribus illis:
194 Sed praestante manu totos simul erigit artus;
195 Et stetit intrepidis membrorum machina plantis;
196 Vivificatus enim, gressum meditando rediscens,
197 Reddidit obsequium vitae pro munere sancto,
198 Usque ad vestibulumque domi illum ducere tendens
199 Defunctum eripuit subito qui ex limine mortis,
200 Pro mercede manens, haec compensatio iusto.
201 Gloria, Christe, tibi, facis haec qui mira per orbem.
202 Accidit ut Turonum praesul peteretur ad urbem,
203 Nec tamen educi posset de limine cellae;
204 Ruritius quidam, simulata febre iugalis,
205 Obtinet egressum sancti ad vestigia supplex.
206 Urbibus ex reliquis nova conciliabula currunt
207 Laetificata simul sanctam se ferre rapinam.
208 Ne tamen effugiat, iustum custodia vallat.
209 Interea paucis tunc obsistentibus, insons
210 Eligitur, trahitur, sacratur, et arce locatur;
211 Aemulus unus erat, defensor episcopus, obstans,
212 Ne Martinus oves pastor curaret alendas.
213 Nec mora, iudicio Domini lectore canente,
214 Versiculo Psalmi Defensor sponte notatur.
215 Ex ore infantum et lactentum perfice laudem,
216 Nunc defensorem qui sic bene destruis, inquit.
217 Mox fragor astra petit, clamor vagus atria complet
218 Et docet ille favor de Defensore reatum,
219 Addictusque vir est, se iudice, teste propheta.
220 Inde monasterium sibi condit rupe sub alta,
221 Vir monachus perstans in pontificatus honore.
222 Plurima conveniunt ubi sancta examina fratrum.
223 Ergo aderat proprius locus, et celeberrimus olim
224 Ampla vetustatis cum tempora transiluissent:
225 Martyris esse pium spargebat opinio cultum:
226 Quo sacer exorans tumulo salit umbra sepulcri
227 Laeva ex parte loquens, meritis res ipsa sinistra
228 Imperat ut nomen fateatur imago, vel actum,
229 Latronem se voce refert, pro crimine caesum;
230 Nil cum martyribus se participare beatis.
231 His quia palma manet, nam se mala poena teneret
232 Omnibus auditur, Martino cernitur uni
233 Ista superstitio tali sub sorte vetatur,
234 Sic altare simul removetur, larva fugatur.
235 [

236. Martinus videlicet iter faciens, cum funebrem pompam eminus spectasset, ac linteamina cadaveri imposita, vento inflata ac volitantia, illam sibi suspicionem iniecissent quod sacrificium gentilium ageretur, in quo simulacra, candidis linteis obtecta, circumferri solebant, facto crucis signo, turbam illam consistere iussit, quo eidem vertigo et artuum rigor immissus est. Cum autem funus esse illud comperisset, rursus facto crucis signo, eamdem liberavit ac dimisit.

240. Ed. Ven., gressuque extorpuit aegra.

249. Hoc fanum dirutum, non incensum a Martino, narrat Sulpicius.

271. Ruricolas. Paganos scilicet, qui adversa ex parte, edito in loco, tanquam in tuto constiterant, eventum spectaturi: in quos arbor, veluti abrepta vortice, ruinam suam et casum vertit.

273. Cod. Vat., fuit ultio facta saluti.

276. Iudicio. Ms., indicio.

277. Cod. Vat., Errore repulso.

283. Cod. Vat., Quantum globus igneus.

284. Edit. Ven., huic verba precantia.

290. Cod. Vat., in aera pinnas.

319. Cod. Vat., Idola comminuit, fana eruit. Etiam Ven. Edit. habet, fana eruit.

323. Cod. Vat., Idola proiiciens.

325. Heduorum. Ms., Eduorum

Ibid. Eduorum, sive Aeduorum pagus dicitur a Sulpicio.

Ibid. Tentat. Ms. vellet.

Ibid. Cod. Vat., templum dum avellere vellet.

]
Post iter arripiens, comitatu relligioso
236 Exsequiis subito gentilibus obvius exit,
237 Dum putat inde vehi cultu simulacra profano,
238 Pingit in adversos signum crucis, illa cucurrit
239 Ante virum, sua bella gerens, pietatis amica.
240 Obvia turba riget gressuque extorpuit aegro,
241 Atque immota gradu, vertigine rapta rotatur,
242 Additur illud onus, deponunt colla cadaver,
243 Nec iam ferre valent, et mors in pondere crescit,
244 Tunc sacer inspiciens opus hoc esse exsequiarum,
245 Iussit abire procul, digitis crucis arma repingens,
246 Unde ligavit iter, miseratus et inde resolvit,
247 Una eademque manu mandata per aera mittens,
248 Hoc mirum faciens de suspicione sacerdos.
249 Protinus antiquum cupiens exurere fanum,
250 Iussit et acclivem propius succidere pinum.
251 Obvia congreditur cui rustica concio pugnax
252 Ne succidatur res nata et debita flammis;
253 Proinde paciscuntur hac lege excidere pinum,
254 Si Martinus eam valeat retinere ruentem,
255 Annuit hoc populus, hoc spondet sponte sacerdos.
256 Mollia subduntur rigido sub stipite membra,
257 Et suspectatur pini peritura ruina.
258 Interea rapidis sonat icta bipennibus arbor,
259 Atque subincrepitans, casura, cacumine nutat.
260 Paulatim inclinans iam victa secure ruebat,
261 Turbati monachi spectant extrema magistri,
262 Credentes ramis transfigere viscera iusti.
263 Vir tamen intrepidus perstat, pinoque cadenti
264 Obtulit arma crucis, cumulans sua bella triumphis.
265 Extimuit fugitiva virum repedabilis arbor,
266 Et ruitura procul suspendit in aera lapsum,
267 Excutiens, retro versa, comas, sine more caducum
268 Continuit saltum sese per inania librans.
269 Contra naturam succisa, et curva repugnans,
270 Mox petit illud iter qua non sua pondera torquent.
271 Hinc ad ruriculas vertigo infesta rotatur,
272 In montem exsiliens vindex ut puniat hostes,
273 Resque parata neci fuit ultro facta saluti.
274 Fit fragor in partes, monachi per gaudia deflent,
275 Gentiles stupidi nova per miracula pallent,
276 Iudicio ligni est hominum mollita voluntas.
277 Expetit arma crucis conversa, errore relicto,
278 Et timor hic pini Martinum fecit amari,
279 Maiorem generans fructum, cum decidit arbor.
280 Hinc iubet alterius succendere culmina fani,
281 Vicinamque domum cum flammea lingua voraret,
282 Viribus ardor agens, totis laxatus habenis,
283 Obvius ipse volat, qua tunc globus igneus ibat,
284 Scandens tecta domus; hic verba precantia mittit,
285 Mox tota in ventos revoluta incendia fervent,
286 Et contra Boream Vulcanius ardor anhelat.
287 Seditione movent elementa domestica rixas,
288 Adversis Zephyris videas pugnare favillas,
289 Hinc furor australis premit, hinc velocibus alis
290 Flamma volans borinas mordebat in aera pennas,
291 Obluctata diu, tandemque evicta per auras,
292 Quas armare solent, fugiebant flamina flammas,
293 Conditione nova satis haec res mira per orbem.
294 Flabra timent ignem, timet ignis ligna vorare,
295 Atque avidae flammae sua nutrimenta pavescunt;
296 Paulatimque foci se languida lingua resorbet,
297 Urere qui solet, a se ipso consumitur ignis:
298 Martinique fides sine nubibus intulit imbres.
299 Rursus ut hinc aliud cuperet subvertere templum,
300 Rustica turba vetat divelli fana profana:
301 Unde repulsus adit loca proxima, sed biduano
302 Contectus cinere, et setis ieiunia ducens,
303 Numinis auxilium ad templa imminuenda precatur.
304 Militiae angelicae coram duo protinus adsunt,
305 Siderei proceres, hastas et scuta tenentes,
306 Cominus hic sanctum compellant vocibus ultro:
307 Praesidiis, Martine, tuis delabimur astris,
308 Squallidus ipse sedes, sed fit tua cura Tonantis:
309 Suffragiisque tuis coeli fremit arduus axis,
310 Belliger et totis conspirat Olympus in armis,
311 Ut coepta efficias, per nos tibi militat aether,
312 Mittimur a Domino gemini, tua castra regentes;
313 Hac pro parte duces melior qua causa laborat.
314 Nunc, age, rumpe moras, neu rustica turba rebellet,
315 Arma ministra vides: nostrum est superare superbos.
316 Irrue, ne trepides, ope nostra, ad templa ruenda,
317 Nec titubare decet, favor est tibi Numinis almi.
318 Tunc sacer aggrediens properus dissolvere templum,
319 Idola exstinxit, fana exuit, obruit aras;
320 Totaque sublimis iacuit sub pulvere moles,
321 Rusticitas, inimica prius, favet ipsa ruinae,
322 Instat et excidio, quae defendebat iniquum,
323 Idola eiiciens, numen confessa Tonantis;
324 Uno eodemque ictu hoc respuit, eligit illud.
325 [

328. Cod. Vat., Audaci nisu.

329. Dum cuperet gladio.

341. Cod. Vat., Ac resupinat humo.

348. Cod. Vat., Excussumque fuit.

361. Cod. Vat., Quin etiam.

365. Cod. Vat., Testis generosus et auctor.

368. Edit. Ven., Tabida paralysis.

383. Pontificum. Forte pontificem.

Ibid. Cod. Vat., populoque fremente.

391. Edit. Ven., pietatis amicae.

398. Cod. Vatic., vita mihi haec dulcis erat, etc.

400. Edit. Ven., Patris miserandi.

408. Cod. Vat., ordine disposito.

423. In Cod. Vat., faciem conspexit alumnae.

]
Post Heduorum dum templum divellere tentat,
326 Obstant inculti cultores ruricolares
327 Ne colerent melius, sua si cultura periret;
328 Ex quibus audaci nixu male fortior unus,
329 Aggreditur gladio caput obtruncare sacratum,
330 Cui nuda cervice pater sese obtulit ultro.
331 Ast ubi mente ferox totas collegerat iras,
332 Exacuens rabiem, sed cordis acumine tonsus,
333 Acrius insiliens totos suspenderat artus:
334 Bis furor armatus iuguli ruiturus in ictum,
335 Tam gravius feriens, quantum alte educitur ensis,
336 Astrictis capulo digitis, dum temperat ungues,
337 Noxius, horrifica meditatus vulnera dextra,
338 Mortis amicus, amans facinus, crudeliter ausus:
339 Iam ferro incumbens, capiti mucrone reducto,
340 Sternitur ipse solo qui sic pendebat in ictum:
341 Ac resupinus humi, qui pronior ibat in ausum,
342 Mittit et ore precem, cum membra superba iacerent.
343 Iusto stante cadens, quo credit stare cadente,
344 Dum vice diversa stat inops, ruit ille superbus,
345 Rursus opus peragens, idola evertit: et ecce,
346 Vir quidam tractans Martini de nece, cultrum
347 Dum rapit, eripitur rapienda rapina rapaci,
348 Excussumque fugit sine more volatile ferrum,
349 Iam leviore via, neque post comparuit usquam,
350 Sic cultro ablato, manibus latro exstitit insons;
351 Redditur et mitis postquam fit nudus ab armis,
352 Nec furor ante animi periens, nisi tela perissent;
353 Invita haec pietas quae perdidit unde noceret.
354 Saepe beatus item, contradicentibus ipsis
355 Agricolis, praestante fide, se orante, iubebat,
356 Ut male culta suis caderent fera fana ministris;
357 Sic quoque pontificem soliti impugnare rebelles,
358 Dum templa evertunt, ipsi sunt arma beato,
359 Hostilique manu Martini bella geruntur.
360 Partibus atque suis alieno milite vincit.
361 Tunc etiam fuerit curatio quanta patrono,
362 Quanta medelifero manavit gratia tactu,
363 Laudibus in tantis muta est facundia mundi.
364 Quem cunctis vidisse fuit meruisse salutem,
365 Est satis ipse suus generosus testis et auctor.
366 Qui quondam ingrediens Trevirorum moenia mitis,
367 Qua resoluta diu per viscera fluxa, rigebat
368 Turbida paralysis, gelido languore, puella,
369 Flatibus extremis quasi iam de funere vivens,
370 Cuius erant oculi vigilis custodia mortis,
371 Funeris exsequias reddentia lumina membris,
372 Solvere festinans animatae vincula carnis,
373 Spiritus arcano vix mobilis ibat anhelo,
374 Fine trahens dubio perituram naribus auram:
375 Pes, manus, ora, genae, recubabat imago sepultae,
376 Nec tumulata quidem, sed portio tota sepulcri,
377 Cuius amore pio patris exanimata senectus,
378 Dilacerata genis, niveis male compta capillis,
379 Cum impatiens ageret, nec adesset cura medellae,
380 Comperit ut sanctum advectum dignanter ad urbem,
381 Advolat inde senex vitulis iuveniliter armis,
382 Impiger exsiliens, cursu sua tempora vincens.
383 Pontificum vallante choro, populoque frequente,
384 Irruit in medios clamoribus inverecundus;
385 Nam dolor insignis non respicit arma pudoris.
386 Corruit ergo senex sancti ad vestigia pronus,
387 Genua, manus plantasque per oscula mollia lambens.
388 Vix gemitu laxante, loqui sic incipit aeger:
389 Vir Martine Dei, populari nate saluti,
390 Vir cunctis bonitate parens, tibi suggero luctus,
391 Nec miseri pereant lacrymae, pietatis amice.
392 Quem mea causa trahit, loca tam longinqua venire,
393 Ut labor iste viae tribuat compendia vitae,
394 Est mihi nata domi, decumbens vulnere morbi,
395 Exsequiis vicina suis, sine sorte medelae.
396 Quae quondam incolumis stabat, mea sola voluptas,
397 Obsequiis intenta piis, placabilis, in qua
398 Vita meam haec mihi dulcis erat solando senectam,
399 Ecce perit secumque trahit mea viscera letho,
400 Canitiemque patris miseranda in tartara ducit.
401 Ire sed ipse prior cuperem, si forte liceret.
402 Quaenam vita seni, vel quo mihi vota parenti,
403 Spe pereunte patris, cum nomine prolis ademptae?
404 Qua nubente viro, per dona futura nepotum,
405 Aridus in ramis poteram revirescere prolis;
406 Cum magis haec reputem praesentis damna salutis,
407 Me spectante, rapi natam mea lumina luci,
408 Ordine deposito melius cui causa placeret,
409 Ut senis illa patris oculorum clauderet orbes.
410 Unde sacer dignare avidam suspendere mortem,
411 Atque minister opis, rapiendae occurre puellae:
412 Si mora sit, mea causa perit, succurre duobus:
413 Nam me cura necat, si illi curatio cessat.
414 Qua sacer erubuit confusus voce sacerdos,
415 Indignum sese tali virtute ministrum.
416 Sed pater instabat, compellens vocibus iisdem:
417 Debitus insanis medicus venis, exere curas.
418 Sentiat adventum medici purgatio morbi.
419 His impulsus adit qua lassa puella iacebat,
420 Turba astante foris faceret quid pastor ovili.
421 Hinc sua bella gerens, orator ad arma recurrit,
422 Sternens membra solo; sensu super astra reducto,
423 [

426. Cod. Vat., Penetravit olivi. Scilicet oleum benedictum Martinus ori puellae infuderat, ut habet Sulpic., cap. 16.

431. Cod. Vat., Dentibus ut rabiens.

446. Edit. Ven., hic carnis erumnis. Sed Cod. Vat. erynnis.

470. Cod. Vat., sordidus egreditur; quod tenendum.

473. Fama nimirum percrebuerat Treveris quod barbari cum copiis irrumperent.

474. Cod. Vat., e grege daemoniaco.

Ibid. Sulpicius narrat daemonem, tortum a S. Martino, fuisse confessum a sexdecim malis spiritibus rumorem illum confictum ac disseminatum fuisse; quo cognito, urbs ad tranquillitatem revocata est.

490. Edit. Ven., vulnere tectus.

494. Cod. Vat., sanctus ad oscula.

500. Cod. Vat. et Ven. edit., rescribitur oris imago, quod sequend.

506. Ven. edit., formam dat foeda.

]
Hinc ubi consurgens, faciem respexit alumnae,
424 Illico vox rediit, peregrinis aedibus hospes.
425 Et rediviva suae cecinerunt organa linguae;
426 Paulatimque artus liquor ut penetravit olivae,
427 Vivificata, pedum geminis stetit arca columnis,
428 Et fundata suo viguerunt culmina gressu.
429 Post quoque Tetradii famulus proconsulis expes,
430 Mancipium alterius sub hospite daemone factus,
431 Dentibus ut rabies alienis frenderet armis,
432 Nec sua, sed hostis fieret se milite pugna:
433 Quem Dominus famulum supplex purgare precatur,
434 Sed duci ad sanctum vetuit ferus hospes et hostis
435 Tetradius, rursus iusti vestigia lambens,
436 Supplicat ut pergant ubi saevus latro latebat,
437 Sed sacer ipse domum gentilis adire recusat:
438 Spondet Tetradius humilis cum fascibus altis,
439 Si eripiat hosti famulum, se credere Christo.
440 Imposita ergo manu puero, fera larva recedit,
441 Et mala iucundum pastorem bestia fugit.
442 Tetradius pariter catechumenus esse meretur,
443 Atque salutiferi baptismatis amne novatur.
444 Sic puer et dominus maculis purgantur ademptis,
445 Iste hostis laqueis, erroribus ille solutis,
446 Ille carens animae poenis, hic carnis erinnis.
447 Liber uterque manens gemino micuere triumpho:
448 Conditio famuli libertas facta patroni;
449 Accipit iste fidem, cum de illo perfidus exit.
450 Nec longo spatio sub eodem tempore sanctus
451 Forte domum ingrediens, in limine substitit ipso,
452 Terribilem referens se cernere daemonis umbram,
453 Arreptoque coco vexat fera bellua praedam,
454 Dentibus armatis lacerans se sive sodales;
455 Terga dabant socii, nec quisquam ire obvius audet,
456 Vix loca tuta fugae capientes praepete saltu,
457 Hoc satis esse suum, vel se subducere morsu,
458 Martius ergo chalybs, Martinus belliger armis,
459 Nec pede diffugit, nec sivit abire fugacem;
460 Pestem stare iubens: acuit qui fauce molares,
461 Cui digitos vir sanctus in os cum mitteret, infit:
462 Si potes, ecce vora oblatam, lupe noxie, praedam.
463 Quam peteres alibi, datur ultro dentibus esca.
464 Quo dicto fauces geminae revocantur utrinque,
465 Ne violet digitos, suspendit bellua rictus,
466 Et manibus tangi timuit, qui dente voraret,
467 Qui dum intra obsessum poenis ageretur acerbis,
468 Nec tamen ob digitos exire per ora liceret,
469 Foeda ministerii, foedus, vestigia linquens.
470 Sordibus egreditur, qua sordibus est via fluxu,
471 Tale iter arreptum sic te decet ire, viator.
472 Hinc cum barbariem sparsisset fama per urbem,
473 Proventumque trucem crudelia semina ferrent,
474 Pastor adesse iubet quemdam ex grege daemonis, illi
475 Imperat ut prodat, si nuncia vera vagarent,
476 Tortus ut ore reus, veluti sub iudice missus,
477 Gressibus humanis advectus, larva fatetur:
478 Hanc famam in populos bisquino daemone fusam
479 Ut cogente metu Martinus abiret ab urbe.
480 Barbara tempestas tranquilla lege quiescit,
481 Formidanda tibi nulla est irruptio gentis,
482 Nec causam armorum verearis, pacis amator.
483 Martino praesente, aditum fallacia perdit;
484 Mendax vera refert; et certum nuntiat error.
485 Insatiata malis, quae sic fremit ore cruento,
486 Bestia, bella movens, revocavit munera pacis
487 Inde Parisiacam sacer intrans concite portam
488 Obviat in faciem leprosum versus euntem,
489 Qui sibi dispar erat, nec iam a se cognitus, ibat,
490 Vir maculis varius, cute nudus, vulnere tactus
491 Tabe fluens, gressu aeger, inops visu, asper amictu
492 Mente hebes, ore putris, lacerus pede, voce refrictus
493 Induerat miserum peregrino tegmine pallor.
494 Improvisus enim hunc sanctus sua ad oscula traxit
495 Astringensque virum fuso medicamine laxat.
496 Nam simul ut tetigit benedictas ore salivas,
497 Effugit unguiferum languoris sarcina tactum,
498 Mersa figura redit, faciem cutis advena vestit,
499 Ad speculum remeat peregrina fronte character,
500 Et deleta diu describitur oris imago,
501 Virtutum quam celsa fides, ubi concite sancti
502 Pacis ab officio perierunt praelia morbi!
503 Complexu res dira fuit, languoris iniqui
504 Peste cadente, novam gesserunt oscula pugnam.
505 Inclita relligio Martini, cuius honore,
506 Foedera fida fides formosat, foeda fidelis.
507 Felix relligio, sancti pede, lumine, tactu
508 Illustris, lustrante viro loca, lustra, ligustra,
509 Urbes, rura, domus, templa, oppida, moenia, villas,
510 Quaeque viri insignis tam insignia signa mereris,
511 Cuius ab ore sacro, magnalia caetera vincens,
512 Leprosi ad curam Iordanis in oscula fluxit,
513 Et fontem fluidae maculae lavat unda salivae.
Venantius Fortunatus HOME

bav845.297 bnf2204.212 bnf8090.142 csg573.174

Venantius Fortunatus, Vita Sancti Martini, PRAEFATIO <<<     >>> LIBER SECUNDUS
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > B > A > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik