Venantius Fortunatus, Vita Sancti Martini, PROLOGUS
| 1 | Domno sancto atque apostolico piissimo in Christo et peculiari patri Gregorio papae, Fortunatus. |
| 2 | Apud pietatis animum, quod opere minus inscribitur, dilectionis intuitu dilatatur. Nam ΕΠΙΧΕΙΡΗΜΑΤΑ, ΛΕΖΙΣ, ΔΙΑΙΡΕΣΙΣ, ΠΑΡΑΙΝΕΣΙΣ, et reliqua oratoribus et dialecticis permittantur, apud quos caeterae artes perplexis florent artibus: ista satagent suis affectare sirmatibus quae soliti sunt adsuere, vel proferre . . . Vos date pietatis et charitatis animo veniam, postposita pro parte metrica periti censura. Quia quidquid in his vel stropha veterum, vel praesentium sophisma plerumque dissertat, totum nobis tu praestabis, quod minus novimus: quod in opere messium, id est in ipsa messe, ut praesens explicare portitor poterit, nec expedire licuit, nec tentare singula. |
| 3 | Quapropter sanctae coronae ac dulcedini vestrae me peculiariter et instanter commendans, et ut pro humili tuo iugiter orare digneris, exspectans suggero. Cum iusseritis autem ut opus illud, Christo praestante, intercessionibus domni Martini, quod de suis virtutibus explicuisti, versibus debeat digeri, id agite ut ipsum mihi relatum iubeatis trans mitti. |
| 4 | Nam pietate Domini concedente, quod de vita eius vir disertus domnus Sulpicius sub uno libello prosa descripsit, et reliquum, quod dialogi more subnectit, primum quidem opus a me duobus libellis et dialogus subsequens aliis duobus libellis complexus est; ita ut brevissime et iuxta modulum paupertatis nostrae in quatuor libellis, totum illud opus versu, inter hoc bimestre spatium, audax magis, quam loquax, nec efficax, cursim et impolite inter frivolas occupationes sulcarim. |
| 5 | Quos libellos domno meo, et pio domno Martino, si ipse commeatum obtinet, in quaternionibus, quos direxistis, ipsi per vos oblaturus coniunctim et confestim transcribendos curabo, illud certe postulans, ut eius a vobis pietas reparata pro nobis humilibus et suis peculiaribus intercedere non desistat. Date [Al. Dato], pater dulcis, veniam, quia lituram tantam in messe scribenti pluvia superlapsa suffudit, Ora pro me domne sancte, et mihi dulcis pater. |