monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9.
Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 8. <<<    

Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 9.

1 Inter huiusmodi igitur virtutum suarum insignia elegit beatus Remigius, athleta Christi, transitum lethiferi soporis excipiens, procellas mundi, senio iam urgente, deserere, et ad portum coelestis habitaculi pervenire.
2 Post cuius vero obitum tanta ad sui corporis patrocinia fidelibus remedia tribuuntur, et solis agnoscitur vivere meritis, qui tantis fulsit exemplis ( Cui vero poena dignoscitur defuisse martyrii, non devotio confessoris).
3 In illis ergo divinis templorum oraculis, ubi eius patrocinia veneramus, quidquid cum fide petitur, invenitur, et quod speratur studio, praestatur effectu.
4 Profusis ergo unanimiter precibus exoramus, ut nobis vitae salutaris spatio indulgentiam delictorum obtineat intercessio sancti Remigii pontificis cum auxilio Redemptoris.
5 Det etiam deprecatio eius generaliter in hoc mundo tranquilla pacis tempora, qui promisit iustis aeterna.
6 Quod ipse praestare dignetur, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, qui est benedictus in saecula.
7 Amen.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5596.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik