monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8.
Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 7. <<<     >>> 9.

Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 8.

1 Ad basilicam igitur sancti Ioannis, quo corpus iacebat exanimae, populi obtentus deprecatione regreditur, ibique sanctus Remigius cum lacrymis ad pavimenta sanctorum in oratione prosternitur, et reliquos, ut ita facerent, adhortatur.
2 Tunc sanctus Remigius, effuso lacrymarum imbre, consurgens suscitavit mortuam quam prius sanavit aegrotam.
3 Quae protinus apprehensa manu pontificis, cum integra incolumitate surrexit, et ad propria feliciter remeavit.
4 Iudicare enim possumus quantus in praesenti miraculo fuisset parentum fletus pro gaudio, laus populi pro triumpho.
5 Putasne cum quo gemitu quantaque devotione Gloria in excelsis Deo cecinerunt, qui per sacrum antistitem divina videre mysteria meruerunt? Potuit enim ille plebem suam de casu cuiuslibet periculi imminentis eripere, qui vitam mortuae valuit restaurare.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5596.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik