Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 7.
| 1 | Tunc beatissimus Remigius, cum diurna luctatione se non esse dignum assereret, et consueta patientia repugnaret, precibus est populi supplicantis evictus, ut orationem pro ipsa funderet, et parentum lacrymis condoleret. |
| 2 | Tunc sanctus Remigius, meritis sanctitatis armatus, verbi praecepit imperio ut iniquus praedo, per quod ingressus fuerat, discederet, et Christi famulam relaxaret. |
| 3 | Itaque cum nimio vomitu et obsceno fetore per os, quo fuerat intromissus, abscessit. |
| 4 | Sed paulo post discedente pontifice, sub ipsius tamen horae spatio, dum nimium labore fessa nutaret, spem salutis amisit. |
| 5 | Iterate ergo supplicantium turba recurrit ad medicum: beatus autem Remigius ille se accusat, potius perpetrasse facinus, quam sanitatis praemium indulsisse, et exstitisse homicidii reum, non attulisse remedium. |