Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 6.
| 1 | Quaedam vero puella, ab urbe Tolosa, praeclaris orta natalibus, ab adolescenti infantia vesani spiritus tenebatur obsidione captiva. |
| 2 | Quam cum tenero amore diligerent piissimi genitores, ad sancti Petri sepulcrum in Romanam urbem cum plurima multitudine et multa devotione duxerunt. |
| 3 | Ibi quidam Dei servus cum auxilio sacri corporis plurima implebat signa virtutis. |
| 4 | Hanc tamen puellam cum nulla potuisset intercessione purgare, nec ab ipsa callidi daemonis virus valuisset expellere, hinc responsum hostis antiquus reddidit, divini nominis obsecratione constrictus, quod nunquam ab alterius de eodem habitaculo, nisi huius beatissimi Remigii antistitis emundatione possit expelli. |
| 5 | Tunc parentes eius, et ipsius benedicti, et Alarici regis Gothorum, affatibus suffragati, cum devincta sobole ad sanctum Remigium antistitem pervenerunt, deprecantes ut virtutem eius agnoscerent in purgatione sobolis, quam praescierant in confessione latronis. |