monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5.
Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 4. <<<     >>> 6.

Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 5.

1 Sic ut semper ergo humani generis adversarius suam non desistit ostendere nocendi virtutum potentiam, civitatem Rhemorum, eodem tempore surgentibus subito flammarum globis, oborta nimia vastatione, succenderat, et iam fere partem tertiam favillis extantibus concrematio peracta consumpserat, et, quod residuum erat, victrix flamma lambebat: tunc, cum eius rei nuntius ad beatissimi Remigii antistitis pervenisset auditum, illico, velut invictus athleta, ad ruinam urbis celeri velocitate percurrit, atque se igni obvium, impleta oratione, monstravit ( statim velut quodam reatu fracta vel concisa, populo teste, in se vastatio reducit incendii), et per patentem portam admodum fugiens discessit, ut omnibus monstraretur quod vir Dei, plenus fidei igne, plus caluit, qui saevitiam tantae indignationis et evicit et extinxit meritis.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5596.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik