Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 3.
| 1 | Sinceritatem mentis vultus sui serenitate monstrabat, et pietatem clementissimi cordis ostendebat lenitate sermonis. |
| 2 | Quidquid ad salutem pertinere possit aeternam, non minus implebat beatissimus opere, quam sermonis praedicatione docebat. |
| 3 | Longum est itaque verbis exigere, ne irrogemus audientibus de nimia prolixitate fastidium, si quanta in eo ornamenta bonorum omnium, quae sunt vel pretiosa, vel maxima, supernae remunerationis praerogativa, contulerim. |
| 4 | Studeamus ergo pauca disserere, plurima praeterire; nam si tanta virtutum suarum insignia dicere coeperimus, aut ariditas nostri sermonis non possit excolere, aut memoria retinere, plus habere poterat terminum lux hodierna, quam pagina capiat. |
| 5 | Intendebat vir beatus Remigius iactantiam virtutum fugere, in quo non poterat gratia celsa latere. |
| 6 | Cum ei vero contigisset habere inter domesticos suos secretius convivium et delectaretur in libertate charorum, descendebant ad eum intrepidi passeres, et in manu eius mensae reliquias colligebant. |
| 7 | Discedebant alii saturi, accedebant alii saturandi. |
| 8 | Sic mansuescebat feritas avium in operatione virtutum. |