monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1.
>>> Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 2.

Venantius Fortunatus, Vita S. Remigii, 1.

1 Beatissimi Remigii antistitis depositio sancta nobis hodie diem mysticae solemnitatis exhibuit, quae annis singulis, dum in se cursu temporum volvitur, nostris desideriis innovatur.
2 Hic itaque primis ortus natalibus, parentum nobilitate fulgebat, quem divina pietas non solum priusquam nasceretur, sed antequam conciperetur, elegit; in tantum, ut Montanus quidam monachus, dum se levissimo sopore quiesceret, tertio fuisset admonitione pulsatus, uti matri suae benedictae Cyliniae, quod masculum conceptura esset, veridica relatione praediceret, ut nomen eius et meritum designaret.
3 Qui illico implevit imperium, et fecundissimae genitrici concepturae sobolis gaudia nuntiavit.
4 Illa vero sicut fidei credulitatis non apparuit dubia, ita suscepit in partu, quem praescierat in utero.
5 Haud morosa exstitit, ut certa, felicissimum pignus secura protinus edidit, quod prius corpore concepit.
Venantius Fortunatus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik