monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12.
Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 11. <<<     >>> 13.

Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 12.

1 Protinus scilicet saepe palam triumphante mysterio, quos iniqua ferri ponderis retentacula gressibus negatis astrinxerant, ad templi oraculum summus antistes veniendi praestitit facultatem; et robustam metalli naturam exsuperans, vasta compedum vincla confregit.
2 Multos igitur promiscui sexus, quos membrorum debilitas miseranda contraxerat, usibus restitutis, virtus medica indiscrete solvebat.
3 Crebrius etiam oculorum captis lumine, purgatis tenebris, praesidium contemplationis indulsit, et redivivae lucis compendia desertis habitaculis restauravit.
4 Multa quoque et innumera virtutum suarum insignia, quae diebus singulis ex more concrescunt, relatio nostra praeteriit, ut nec lateret silentio magnitudo operis, nec diei consumeret spatium tanta prolixitas dictionis.
Venantius Fortunatus HOME

vat5771.545